Ephemeride denuo culto, pugillares intuebar ut fragmina invenirem, quippe locum, quem in papyro incipio, saepius nunc in ordinatro finio. Heu, mens iamiam per fusta et fragmina exprimitur. Non satis ago, nisi laboro. Quisnam vult de labore legere&bnsp;? Noli vereri, neque ego de labore scribere velim. Perrara inibi eventa oriuntur quae lectione scriptione iuvant.

Die saturni more novo matutina cum caffea locos nonnullos francogallicos anglice reddi. Deinde in urbis centrum, quod Mel volebat tabernam Forbidden Planet invisere. Libris (pictis annon) emptis ad thermopolium prope Russel Square iimus ut linguis studeremus. Illa libros pictos, historias de mundo ludi Warhammer 40000 francogallice redditos (quos nuper in via Charing X nancta'st) evolvebat dum ego sententias akkadicas latine interpretabar. Studiis confectis locum ferrovialem petiimus, sed breviter bibliothecam invisimus, quo casu librum de armis aetatis cupreae emi, cui auctor verbborum hetaeorum aegyptiorum sumerorum passim mentionem facit, et copia locorum ex Iliade et Odyssea arma graecorum inlustrat. Exinde domum.

In atrio coepta singuli sumpsimus. Mel texebat dum feli arcam aeternitatis pingebam. Heu ! non sum penicillorum peritus ; lineas rectas designare nequeo, et manus inhabiles ubique maculas linquunt. Cum autem Melli ostendissem, sixit se arcam amarae. Re vera, inquit, sarcophagi, quos in museo vidimus, lineas prorsus rectas non ferunt. Hem, re veriora, sunt in museo sarcophagi, quorum imperitiam artificum ridebam -- qui opifices fuerunt sescenties peritiores quam egomet umquam fiam.
Grand pentacle de Salomon

Tractatulum de magia nigra saeculi XVII (ad usum lusorum), quippe ab editore exhortatus sum, nunc scribo. Itaque me oportet saepe ad Bibliothecam Britannicam ire.

Die Martis primum bibliothecam invisi, ut libros III recentiores — anglice enim scriptos — adirem, e quibus unum* in toto perlegi, duos** partim, attamen de his permultos notavi commentarios, ex illo paucos. Locos nonnullos in pugillaribus plene exscripsi. Infeliciter libri hoc de saeculo magis veneficiam et veneficarum persecutionem quam magaim doctam tractant. Bibliograpia saepius mihi utilior quam scriptura ipsa.

Superstition and Magic in Early Modern Europe

Heu, librum quartum, De occulta philisophia Henrici Agrippae, rogaveram, sed non advenit.

Horas IV lectione egi, sola una cum mora perbrevi ad aquam bibendum ; caffeam magnam potentemque anteaquam adveni pro certo exhauseram. Immo vero, lectio, studium ipsius scientiae potentius quam caffeinum mentem exagitat, animum incitat, animam delectat. Ita heri reveni, et cras iterum reveniam.

* Witchcraft and Magic in Sixteenth and Seventeenth Century Europe Galfridi Scarre
**Superstition and Magic in Early Modern Europe: A Reader Helenae Parish editricis
The Transformations of Magic Francisci Klaasen, quem olim legi (ab amica mutuatus eram)

- - -

Libri II

Here libros duos* de necromantia (recenti, nec stricto, sensu) adivi. Titulis conspectis bibliothecaria, anilla aspera, acerbo vultu me despexit. Severe mihi libros dedit sed urbane ei gratias egi.

Liber Ritual Magic vere melior, attamen paucos eius locos intuitus sum. Liber alius minus placebat, sed, quod ad magiam renascentiae pertinet, a prima usque ad ultimam paginam sine mora hunc evolvi. Ficinum, ut olim dixi, vere non amo, et titulus libri me fraudavit ; non a Ficino ad Campanellam progreditur, immo cum Ficino, per Ficinum ab ovo ad mala. Ficinus est polus quem capita omnia ambiunt.

Etsi maior libri pars me non delectabat, adnotationes in imis paginis maxime utiles sunt et valde gratae, plerumque latinae, nonnumquam francogallicae seu italicae, aliquando germanicae seu graecae : loci ex operibus multorum scriptorum, Henrici Agrippae, Pici Mirandolensis, Iohannis Bodin, &c &c.

* Ritual Magic Elizabethae Butler
Spiritual and Demonic Magic: From Ficino to Campanella D.P. Walker

- - -

Et reveni, ut tandem ipsas ad fontes adirem.

Grimorium verum

Nam primus liber -- hoc verecunde dico -- non ex hac aetate vere ortus, immo vero in saeculo XVII vel XVIII compositus est. Titulos librorum magiae probrosorum in mente agitavi, et primum, quem non legi, in catalogo petii, istum Grimorium verum, cuius exemplar anno MMCCLXX a.u.c. Memphis ab Alibeck Aegyptio fingit se excusum esse, sed MMDLXX a.u.c., Lutetiae verisimiliter, impressum'st. Maxima grimorii pars francogallice scripta'st, sed nonnullae cantiones sunt latinae. Exempli gratia :


Quam latinitatem !
Besticitum consolatio veni ad me vertut Creon, Creon, Creon, cantor laudem omnipotentis et non commentur. Stat superior carta bient laudem omviestra principiem da montem et inimicos meos ô prostantis vobis et mihi dantesque passium fieri suicisibus.


O latinitatem ! Nihilominus iucundum lectu.

Ultima pagina evoluta, confestim secundum grimorium, Heptameron seu Elementa Magica (pseudo-)Petri Abani, animadverti. Codex, Leodii a.u.c. MMDXLI excusus, cunctum opus latinum cum redditione francogallica continet, et eo caput francogallice (solum) scriptum, copia cantionum variarum, adfingitur. Haec cantiones ignem et arma repellunt, fures reperiunt, doloribus cruciatus superant. Est quoque haec, quae infra legas, quam operationem -- si possim me iactare -- sine magia olim effeci :


Conjuration de magie noire
Pour faire décharger une Fille.
Ayez trois petites feves noires, places-en une entre chaque doigt de la main droite, poses-la ainsi sur votre chair à l'endroit du coeur, puis attirez les regards de la personne, & pour lors prononcez ce qui suit : Ego, Ago & super Ago & consummatum est.


Tractatu perlecto, tertius liber manebat. Confiteor tum me nescivisse, qualis sit liber. Multos abhinc dies retiali in catalogo eum eum casu inveneram, et in canistra (ut dicitur) posueram, exinde eius oblitus sum. Cum ei primum obviam ivissem, non eum rogavi. Immo vero, rogare non ausus sum, quod solum in exedra librorum rarorum legi potest, quo inire metuebam. Verebar enime ne cutodes me repellerent. Num academicus sum ? Num videor ut scholasticus decens ? Nonne indecoros libros peto ? Verumtamen, libros ex isto Private Case non quaero, qui ipsi non iam -- paene XXX annos -- inderdicti sunt, nisi propter fragilitatis. Et Mel me scienter monuit. Noli vereri, inquit, bibliothecarii illius exedrae sunt benigni ; hodie bibliotheca solum interdicta habet ut profanum vulgus absterreat.

Verum tamen dixi me tertii libri oblivisse. Dum novos libros petebam, etiam in canistra manebat, sed ei titulus tam longus ut non in scrinio scriberetur. Quidni ? mihimet aio. Duo grimoria iamiam eligi, quae in exedra librorum rarorum legi debent. Itaque librum fuditus mysteriosum quoque rogavi. Quidnam sit Z. et ejus 320 Oracula Chaldaica ? Hem, videamus.

Titulus operis verus, vel quem codicem in tegumento fert, est simpliciter Magia philosophica. Sed prima in pagina, secundum mores aetatis, longior titulus sic legitur :


Magia philosophica
Magia Philosophica
hoc est
Francisci Patricii summi philosophi
Zoroaster & eius 320. Oracula Chaldaica
Asclepii Dialogus, & Philosophia magna
Hermetis Trismegisti Poemander, Sermo Sacer, Clavis, Sermo ad filium, Sermo ad Asclepium, Minerva mundi & alia miscellanea
iam nunc primum ex Bibliotheca Ranzoviana e tenebris eruta & latine reddita.
Hamburgi, Anno 1593



Credo illa Oracula chaldaïca me pellexisse, quae numquam legeram. Satis mihi tempus vacuit ut ea, et exegesin de eis vitasque Zoroastris, ex operibus Porphyri, Procli, et neoplatonicorum aliorum extracta, perlegerem. Quondam velim revenire, ut reliqua capita cum Corpore Hermetico graeco comparem.

Sed illo die debui vinum romanum bibere.
Thermopolium, quo caffeam matutinam bibere soleo, nuper inane videbatur, quod tabernariae II amicissimae abierunt (hoc videlicet illius carminis croatii de Mila, tabernaria amissa, a Ðura Jakšić scripti me commonefacit). Sunt enim novi tabernarii tabernariaeque, sed mane non iam idem. Non tam garrulae, non tam benignae, non tam... at narrem.

Mane quodam monstratrices vestium a discipulis modae (si licet verbo italico uti) advocatae collegium obsidebant. Manus earum ascensorem praestabantur (nempe scalas spernant), languide per exedras vagabantur, in foro prope fontem stomachose fumabant. Ut solent.

Tabernaria Annabelle, ipsa collegii discipula, sed scriptionis theatralis, mecum monstatrices irridebat.

— Quondam, inquit, earum me miseruit, donec die quodam duae inibi caffeam adeptae sunt. « Pone, ait una, lac adipatum in caffea amicae meae, ut pinguis fiat et ego eius laborem mihimet nansciscar !» Sicut iocum vere, sed quoque serio dixerat.

Deinde ego dixi eas non omnes malae. Et histoiam de amica breviter narravi, quae olim monstatrix fuit sed pasci malebat, quae lingam thaïcam sese docuit, quae ferias pelicularum condidit.

— Hem, inquit, quam facilis est vita hominibus pulchris.

Surrisi, sed tacui. Quippe notio confestim in mente orta'st : Nonne tibimet sic vita facilis ?

Non autem fas est tabernariae talia fari.
harena Londinii nova


Mel est bibliothecaria apud Guildhall, quo exhibitionem de Londinio romano elaborat. Eventa permulta mensibus septembrique Octibrique agebuntur. Mense Augusti harena in aula Guildhall strata'st ut gladiatores et gladiatrices darentur. Ludos autem non spectavimus quippe maius oblectamentum vero in amphitheatro romano, immo in eius ruina sub aedibus Guildhall, agebatur.

antiquo in amphitheatro sub Guildhall


Vinarius Neill McKenzie personam britanon-romani vinarii (Neilus Mckennus nomine, ut ait) induit, ut acroasin de historia vini ex aetate hittitorum usque ad tempus suum, i.e. CML a.u.c., daret. Non solum genera vini, sed etiam gustus et vindemiam et commercium et potationem divitum et pauperorum tractabat. Urbaniter narratiuncula et historias eventorum populorumque scienter explicebat.

Vina VII gustavimus, e quibus perplacebat maxime illud Falernum recreatum, et quoque mulsum, quod vinarius noster ipse fecit cum vino candido, in quo mel, cinnamum, caryophyllum aromaticum, myristicam moschatam, et aquam immiscuit, ut vinum romano more biberemus

Glires !
Per menses tacitos interdum conabar (sc. frustra) ephemeridem colere.

Nuper multa quoque fragmina in pugillaribus inveni, quae expoliri etiam debent. Nonnulla abhinc annos deserui, et maioris ex his partis plane oblitus sum. Locos nonnumquam finivi ; eos enim dactylographice exscripsi, sed in rete numquam -- cur nescio -- posui.

Ecce duo :

Mense Ianuarii

Finem anni necesse in tranquillitatem egimus. Exstetit nova pellicula e serie Bella Astrorum, quam apud Museum Philosophiae Naturalis maximo in scrinio IMAX generis spectavimus. Vere nos valde placebat, etsi non satis hac in galaxe perlonginqua sunt feminae.

Proxima nocte in theatro Hope fabulam Her Aching Heart titulo, comoediam sapphicam, spectavimus, quae maxime nos delectabat. Quicquid de ea insuper voluerim scribere, non recordor, quippe postridie mors Alani nuntiata'st. Antea etiam stylus obmutescebat, iamiam verba omnia me deseruerunt. Omnia feriarum consilia deposui.

Sicut puer in mundo Bellorum Astrorum memet paene celavi, per libros per ludos per series pelicularumque programatumque. XXX abhinc annos idem feci, cum tenebrae in anima paene me devoravissent. Non omnino amicos spernabam, sed societatem maestitiae causa plerumque evitabam, et malebam in atrio hibernare.

A.D. XIII Kal. Ian. ad theatrum cinematographicum Regent Street revenimus ut peliculam horroris The Legend of Hell House titulo, unam e meis perdilectissimis, non solum huius generis sed pelicularum enim omnium, spectaremus. Casu peliculae argumentum eodem die, a.d. XIII Kal. Ian., incipit, et die ante Christi nataliciam finiit. Ita fest est pelicula optima -- seu pessima, secundum spectatoris gustum.

Sharon et amicus eius, cui nominis semper obliviscor, apud BIg Red nobiscum convenerunt. Mature discessimus, quod pater Mellis apud nos demorabatur, cui invaletudo impediat quominus abnoctaret. Exeuntes Sarae & Robino & Paulo obviam iimus, quibus sedilia concessimus. Tam exigua amicitiae fila...

Tristia superati vespere S. Silvestri ex atrio non discessimus.

Londinii Libby sororem suam invisit, et una museum National Portrati Gallery exploravimus. Consilio egentes exedras picturarum ex aulis Tudorum Stuartorumque petiimus. Tres mecum britannicae (Mel ex Anglia, e Cambria Libby et Catherine) historiae aetatis memini conabantur et accurate inter se discepabant. Egomet iam peregrinus insciius sum, sive semper ero. Non refert... tres sunt lepidae ac disertae magistrae.

 --- --- ---

Mense Februarii

Apud collegium King's iterum fabula graeca graece acta'st, hoc anno Aeschyli Προμηθεὺς δεσμώτης. Horam ante fabulam ad theatrum advenimus ut acroasin de dramati a Dr. Lucy Jackson datam auscultaremus.

Annum de anno fabulae dissertiores fiunt. Semper delectabant sed magis magisque sunt expolitiores. Non solum Musas doctrina graeca colunt sed etiam arte spectaculi. Atque non verentur tuto e tramite errare, neque a periculis abhorrescunt.

Chorus Oceanidum in tribus consistit, e quo numero una muta -- os taeniola occludebatur. Daimones vere marinae videbantur, et huc illuc in scaena semper saltabant. Mima partes Promethei agebat. Apex montis magna erat mensa seu suggestus, et catena adamantia funes remissae, ut libere moveretur. Vix enim immota manebat : ululans saeviebat, resurgens interdum torquebatur, vulneribus excruciabatur.

Deinde Io, corpore spirituque aeque vexata advenit. Nam, ter fabulam legi, primum francogallice deinde bis graece, et bis in scaena -- bis enim graece -- spectavi. Magis magisque existimo Ionis partes meliores esse partibus Promethei ipsius. Pro certo illa est huic speculum, etsi illa plane inculpata. Immo vero, scaenicam, ut dicitur, furtur ; bona mima apartes agens, ut feliciter bis quoque spectavi, maxime delectat, et memoriamque anmamque percutit.
In subsolio librariae Any Amount of Books nomine codex, in theca pulverulenta inter opera de marxismo et de sociologia germanice scripta celatus, mihi oculos avertit : Petites flâneries d'art auctoris Gulielmi Apollinaire, cuius Le guetteur mélancolique legi, qui liber satis me placuit sed et omnino eius oblitus sum -- ne tituli quidem meminissem, quem mea in « theca » in situ Goodreads.com exquirere iamiam debui. Nonnulli autem paginis evolutis -- neque sine difficultate, quippe codicis numquam lecti paginae non scissae sunt -- librum seponere nequivi.

Florilegium est locorum diurnariorum ab editore collectorum et electorum ex acervo sescenti paginorum ineditorum. Locus perraro paginam totam implet ; plerumque bini sive terni in pagina sedunt. Liber itaque legitur sicut ephemeris, et tanto stylo, brevitate eleganti, animadversione callida exemplar est optimum ad aemulationem.

Etsi pictores et scuptores, quos nominat, plane ignoro, haud refert. Non solum de arte sed de mundo valent comentarii.
Heri nocte ad tabernam nocturnam (immo vero, ad subsolium tabernae) iimus. Cum e loco ferroviali discessissemus, tres gothicos telephonum mobile unum scrutantes conspexi. Puto eos, inquam, eandem locum petere. Sed tabula nostrum in telephono non idem indicavit, et alia abiimus. Diverse per labyrinthum viarum angiportumque erravimus, et bis terve manum aliam quoque errantem percepi. Postremo una advenimus.

In ianua Flavium et Psychen invenimus. Dies natalis erat Flavii, et Psyche placentam attulit. Custos placentam vetuit sed Psyche clam intulit ut illicite comedi posset.

Bona erat nox, et multum garriebam saltabam bibebam. Attamen potationem desuevi, quod moeror gravis omnem voluptatem -- et in vinolentia -- pellit. Itaque hodie crapulae causae non multum feci. Locos nonnullos pro amicis e francogallico in anglicum reddidi, ad alia coepta heu non nixus sum.
Ab exsilio nunc timide reverto, sed meum ad larem familiarem redire nequeo. Situ Livejournal legibus rossicis coacto ad regulas suas mutandum, descisere debui. Homophobian omnino non tolero.

Itaque, sicut permulti, ephemeridem totam ad situm Dreamwidth movi. Si leges Civitatum Foederatarum in peius mutent, iterum migret. Spero migrationem secundam non necesse futuram. Sed hoc abhinc menses. Tum enim in ephemeride non scribebam, sed fugam demorari nolui. Tacite, ut hoc tempore omnia, egi.

Nunc revenio ac titubanter, quippe desuetudinem haud facile supero. Luctus vocem furtu'st. Vix calamum sumere iam scio. Aegre quidem haec verba exscribo, quod mora longissima atramentum exsiccaverat.

Heu, non solum vocem furtus est, sed etiam coëtum omnibus cum amicis fugavit. In atrio delitescebam, quo nihil vere agebam, ut nihil mentem incitaret. Atque si mens torpet, stylus quoque. Dies, hebdomades, menses ephemeridem neglegebam. Desidia fit mos, deinde mos iugum.

Mora tanta mihi derelictio esse videtur, vel proditio. Nonne summum desiderium, nonne oblectamentum scriptio ? Quam ob rem sino calamum algere ? Culpa plane, funditus, penitus mea. Immo vero maeror — de vita, de morte, de mundo — mihi vires dempsit, ut egomet (O stultitiam !) solacium spernarem. Quoniam maerorem semper fero, at non semper honeste. Scribere igitur desii, et legere paene desii, dum sodalesque intimosque arcebam. Diutius afui.
Novum ephemeridis situm periclitor...
Constitueram posterum diem Martis cum Floyde domi manere, ut illum curarem. Attamen vespere die Lunae interiit. Itaque die Martis solus egi, et solacium in scriptura petii. Ecce :

---

Natus est in horreo, in oppido Shelton, ruri in civitae Washingtonensi. Sex fere post hebdomades Seattlem emigratus est, quo Melli datus est. Re vera haud multi incolae istius oppidi hactenus effugiunt. At anno suo octavo Londinium emigratus est, quoniam illu derelinquere nequimus. Floydem catulum cognoveram, haud longe post adventum Seattlem ; quam pusillus catulus tum fuit, qui sub supellectile et enim in muro celabat. Prope parietes repebat, sed et pipiens -- numquam furtivus fuit feles.

Totam igitur illius vitam Floydem noveram, et erat et erit mihi semper carissimus. Secundo illius anno, amici e collegio, e quo numero Mel et amicullus suus (scilicet et Floyd), una domui incolabamus. Photographum Floydis in refrigeratorio pendebat, quod ego cepi cum emigrare debuissemus. Postea eos saepe invisi, et tum persaepe Floydi cibum attuli. Itaque cum Mel et ego in diaetam nobis primam migravissemus, laete Floyd me recepit.

Annos habeo XX historiarum, tamen nunc non est monia dicendum. Immo, debeo finem exponere.

Mane, heri, ad laborem domo discessi. Antea Floydem in alveum posueram, ut biberet, deinde in lectu prope Mellem reposueram. Ambobus basiavi, et « te amo » inquam ambobus, anteaquam abii. Prima e noscomio nuntia bona, ut mane scripsi, et Mel mihi dixerat Floydem beate murmurasse ante iter ad noscomium. Sed temporis gradus minuebatur, et cor deficiebat, et in pectore liquor ecfluebat, et macies carnem devorabat. Nec medicamine nec chirurgia, inquit medica, superesset.

Tum ego inscitus. Mel mihi epistolam electronicam misit, quae simpliciter legitur « vola me cum hoc recipis ». Dixit medicam mox telephonaturam esse, ut de fine et visito ultimo disserere. E labore confestim ecfugi, et in loco ferroviali convenimus ut ad noscomium una iremus.

Floyd in arca quiescebat, quae calorem et oxygenium dabat. Sub lodice iacebat, aegrotans et somniculosus, sed patiens. Gavisus est nos advenire. Illum longe mulcebamus. Interdum caput levare conabatur ut invicem nos mulceret, et manus nostros pede cepit tenebatque. Singultabamus et flebamus, et continuo demulcebamus. Ministra interdum advenit, nobis dixit medicam alium aegrotum curare, mulcebat ipsa felem, pulchritudinem laudivit.

Sero advenit medica, sed omne momentum nobis carum. Medica hibernica, Emer nomine, erat misericors. Pulchritudinem quoque laudabat et illum leonem appellabat. Optiones rationaliter et aequo animo nobiscum egit et omnia lentule -- deorum gratia -- paravit.

Advenit hora inexpiabilis. Primum syringe ei medicamen anaestheticum dedit, ne dolorem sentiret neque pavorem. Primum medicamen luctatus est, se levare conatus est. Deinde in latere iacuit. Possumne, inquit Mel, illum tenere. Pro certo, inquit medica. Artissime ad pectus Mel illum pressit, verticem osculans. Mel mihi Floydem dedit, mox ego redidi, ut illum una complecteremur. Medica dixit anaestheticum decem minutas requirere, et abiit syringa letalem petitum, nos tres paucis momentis insuper ut frueremur.

Revenit medica. Quam amantissime illum in mensam posuimus, quam lodix ruber tegebat ut commode recumbaret. Mel et ego manibus sub capite illum sublevabamus ne umquam -- ne minimo quidem momento -- solum esse se sentiret. Usque ad finem demulcebamus. Medica dulciter venenum in renes syringe iniecit. Credidit Floydem quam celere delabi, sed propter magnitudinem et fortitudinem -- etenim aegrotans -- nec celeriter nec faciliter obiit. Minutatim cor tardius pulsabat. Medica bis stethoscopo cor ascultavit, iam lente murmurabat. Bis vehementer Floyd suspiravit. Cum morte contendebat ; non voluit nos relinquere. In aurem susurravi : noli luctari, inquam, o monstrum dulcissimum. Fortiter, apertis cum oculis, Libitinae tandem occurrit. Pectus iterum stethoscopo probavit Emer, sed iam scivi animum evolasse.

Quartam horae partem illum iam mulcebamus et osculabamur. Caput molliter in lodicem reposuimus. Medica nobis cirros e cauda et e latere secavit, in papyri involucro dedit. Deinde abiit ut soli vale diceremus.

Et mortuus, inquit Mel per lachrymas, pulcherrimus. Optimus fuisti feles.

Non volui abire. Non potui quin demulcerem et basiarem. Nares odore illius carissimo implevi.

At discedere tandem debuimus. Libellum ex arcula illius portatoria rapui, quem quondam necesse habuit ut in aeroplano Londinium volaret. Dein postremum illum mulsimus, postremum illum basiavimus, postremum pulchritudinem illius caram nos vidimus. Non vale dixe, solum inquam « te amo ».

Mortuus est ut vixit, amore ardenti circumdatus. Et aegrotans laetatus est. Ultimam hebdomadem quam gavisus est, quippe numquam paene seorsum a nobis fuit. Nonnumquam per annos veriti sumus ne inter chirurgiam vel multa nocte in noscomio solus moriatur. Consolamur quod horas ultimas una fuimus.

Nox lachrymosa, diaeta inanis. Catinum novi cibi sicci humum in culina posui ut, si noctu parvula felis larva postremum domum visitaret, non crederet nos illum pascere oblitos esse.


D M FLOYDIS
duclissimi monstri, optimi felis
qui
natus est
Mense Maii MMDCCL a.u.c.
a.d. III Kal Mar. MDCCLXX a.u.c.
obiit

semper amabaris, semper amaberis

Mane die Mercurii Mel noscomium telephonavit. Medica dixit Floydem heri paulum edisse, neque hodie cibum ullum. Inter chirurgiam, pulsus debilitatus est, ut magna cum difficultate medicamen anaestheticum gereret. Itaque diu in noscomio manere debuit. Vespere eum domum feliciter duximus. O misellum felem ! Tam debilis erat, et pascitur recusabat.

Die Iovis ad noscomium revenit, ut plura medicamina adipisceretur. Etiam non pascebatur, ut syringe cibum dare deberemus. Unum e medicamentis famem stumulat, ut vespere suo sponte carnem devoraret. Sed et vires omnes crura postica defecerunt. Vix potebat ambulare, et saepius humum cecidit. Aut nervos saltando laesit, aut renes deficiebant...

Vicissitudines cum illo patiebamur. Nobiscum in atrio die manebat, et noctu in cubiculo. Plerumque in Mellis gremio iacebat, vel iuxta eam in lectulo cubabat, et aliquando in fenestra sua dilectissima dormiebat. Nunc vix moveri potest, nunc ad cibum paene currit. Saltem semper laetatur. Et aegrotans feles est felix.

---

Mane iterum ad noscomium. Verisimiliter nervi in cruribus dolent, nec renes deficiunt. Et os, situs chirurgiae, quam bene consanescit.



Pallida mors feli vetulo raptim insidiatur
    dum latet umbra minax dormit is impavide.
Segniter e lecto discedens ossea larva
    Tartarei nescit limen hiare Iovis.
Adlicitur nidore, petit dein lac repetitque,
    at titubanter, egens robore praeterito.
In gremio dominae laetatur parvula belua —
    O utinam letum triste repellat amor.



---

Mane felem in noscomio reliquimus. Propter senectutem et morbos renumque cordisque, chirurgia est periculosa, sed et neccesse. Nuntium exspectamus...

---

Addendum : Medica felem conservavit, sed chirurgia tam difficili ut Floyd noctem in noscomio manere deberet. Valeas, feles !
Verba me eludebant. Tacite vitam dilabi spectabam, carens et viribus et voluntate ad commentarios exscribendum. Studium paene abiit ut vix memoriam eventorum curarem. Omne gaudium cineres sapit ut nugas non petam nisi magna cum difficultate.

Sordidatus fiebam anachoretes, taeter et maculosus, cui oportet ab oculis populi celari. Omni sodalitate igitur abhorrebam -- et electronica. Tantum erat discidium, tanta alienatio, ut non ephemerides amicorum auderem legere. Timide iamiam revenio.

Diu enodationem excogitabam, sed frustra. O utinam consilium faciam quod duas post horas non spreverim. Omne aliorsum me trahat, nescio quis trames sequendus sit.

Oblitus sum eius rei, quam olim arte in anima tenebat, quam etiam putrescentem in corde teneo, quae nutrimento egens situ periit. In loco eius invidia germinat, odium effervit, maeror gliscit. Utrumne egomet eam prodidi ? an invalidus tantam iniuriam sivi ? O nequam !

Quid queror ? quid obscuro ? Nomen rei evito, sicut non eloquens pudorem diminuo. An vereor nominare, quod lugeo, ne eam fatear amissam. Puellae quondam rem indicavi ; sed ea erat perbella, et eramus vinolenti.

Quondam olim quondam olim : identidem tempus actum. Edepol, pergendum'st.

Quid exspectarem ? de industria ambigue rogavi. Primum quid, ie. quid eventum, quam rem exspecto ? Aliud quam ob rem, quare exspecto ? Plane agensdum'st, si e palude incertitudinis ignaviaeque memet traherem. Nugas culpo et morbos et ludos. At aegrotans -- vel corpore vel animo -- et ludos et nugas vix suscipere queo. Dum inermis et impotens in lectulo sedeo, a voluptate quaquam dissideo. Vix stylum vix librum vix crepundia capere possum. Momenta fugiunt, etiam immotus desidero, volo, requiro... quid ? Et desideria paene ignoro. Neque oblivio quidem placet. Memet in fine culpo, sed inane. Pudor non me movet, neque odium incitat. At utinam melior sit stimulus.

Here noctu ephemeridis, ut soleo, locos e paginis retialibus in plicam ordinatralium transtuli. Ita cognovi hoc anno me septem milia verborum scripsisse. Quam paucitatem ! Immo vero, sunt quoque vigint loci infecti, hic illic in pugillaribus et in frustis papyri... sed non interest. Ex his nonnulli annos algebunt. Fablella huius anni pro feriis Omnium Sanctorum scripta duos annos inconfecta ac rudis in albo cunctata'st. Haecine spes ? an obiurgatio ? Ambae, verisimiliter.
Mane die Solis ut solemus caffea cocta singuli interrete spectabamus. Propter frigorem in atrio matutinum Mel in lectulo cum fele sedebat.

—Quid legis, mihi inquit.

—Nihil magni momenti, aio.

—Num Facebook spectavisti ?

Vere hunc situm perraro lego. Mel nonnumquam mihi posita inibi vel iucunda vel ridicula vel picturas felum amicorum ostendit. Attamen nuntium tum teribilissimum conspexit.

—Kelly scribit Alanum here mortem sibi conscivisse.
Medicus mihi medicamen vetus, Amytriptaline nomine, dedit, ut dolores nervorum levaret. Hunc usum ignoravi ; psychiater (vel psychiatra -- amborum habui multos) mihi ephebo istud medicamentum ut remedium abiectionis animi praescripserat. Non memini quid tum mihi fecisset, attamen pro certo maestitiam non fugavit. Nunc autem non potui cogitare, nec ullum animadvertere, nec ullum paene sentire, nisi anxietatem et iram. Iamiam venenum seposui. Doleam, dum cogitem.
Die Solis ante Auroram experrectus sum ut ad noscomium irem, quod medicus mihi IRM (Imaginationem per Resonantiam Magneticam) praescripserat. Epistolam e noscomio accepi, in qua proscribitur (inter alia) anulos monilia ornamenta quaedam metalli. Antehac semel anulum nuptialem a digito amovi, ut argilla imaginem fingerem.



Noscomium Sanctae Annae vetus est labyrinthus aedificiorum latericiorum. Custos prope portas mihi lineamenta diversorum colorum in pavimento picta ostendit, et iussit me unum ex eis usque ad finem sequi. Gratiis huic Ariadnei actis in viam me dedi. Nemini in itinere obviam ivi, et nemo in fine me expectavit. Tramen totum trans noscomium usque ad stationem autocinetorum posticam me duxerat, quo aedificatiunculam inveni, cui in ianua tabella pendebat : Pulsa, et exspecta. Saltem imber tum desiit, quod sub divo medicas expectabam.

Denique advenerunt. Oecus praestolantium erat secunda in aedificatiuncula, parva sed calida. Machina parata me arcessiverunt. Sagula perula clavibus in arculam depositis in lectulum recubui. Medicae aures oppilant et caput in compagine figunt, deinde perangustum in tubum labitur lectulus.

Machina magnisona confremebat -- sed numerose  sonebat vere sicut opera gregis Kraftwerk pristina.


(34:00)

Exspectatio peior doloribus.
Mense Iulii volui Historiam Apollonii regis Tyri legere. Libros electronicos non amo, ut libro in rete reperto contituerem mihimet exemplar conficere. Ordinavi igitur et excudi, et paginas glutinavi. Deinde menses codex infectus algebat.

Denuo codicem suscepi ut conficerem. Instrumenta artis tamdiu neglegaveram ut pulverem ab eis detergere deberem. Tegumen feci, immo facere conatus sum, quod bis disperdidi. Spero mox vespere me paginis tegumen denique iuncturum esse, vel novum obstaculum inventurum.

Hunc annum ita summatim descripsi...
Aegrotans iterum silebam, quippe nihil ullius momenti gerebam. Lutetiae hebdomadem degere constituimus, sed peregrinari non potui, ut Londinii, plerumque in atrio, mansimus.

Medicamen novum mihi dedit medicus, quod vereor ne somnio noceat. Una nocte (seu mane) ter in somno et paralysin et apnoian passus sum. Haec sunt mihi insolitissima ; semel antehac acciderunt. Tum eram XIV seu XV annos natu. Primum de cottidianis somniabam, et in somnio ipso obdormivi. Deinde somniavi me incubum oppetere ut terrore experrectus sum. At in tenebris circum cubile monstrum insidiabatur, difforme, paene informe, bracchiis pectoreque ingens, sine capite. Super me gliscebat, gravi corpore hispido me circumvelabat, ut non possem moveri neque spirare. Volui clamare, sed frustra... dein experrectus sum -- tum vere. Etiam in cubile iacebam, sed aberant tenebrae, quod sol ardens radios aestivos per fenestram mittebant.

Nam, mythis gentium multorum avide studebam, atqui tum mythum de striga nocturna vel ignoravi vel eius immemor fui. Sic monstrum incertum formam anillae taetrae non induit, et putavi somnium insolitum esse neque praeternaturale. Suppressionem nocturnam non iterum passus sum, nec strigae nec illi monstro hispido iterum somnians obviam ivi. Cum tandem in libro mythum repperissem, locus explicationem a psychologistis et medicis datam ostendit. Immo vero, numquam monstum dubitavi e somnio ortum esse, sed et neminem novi qui dicit se idem passum esse.

Usque ad diem Solis, non mihi revenit. Tum una hora ter accidit. Primum monstrum corpus caligonis habuit, secundum formam ingentis viri palla rubra et crocea gerentis induit, tertium fuit funditus caecum. Ubi striga ?
(click here for English)

Debita

Vicus gallorum super mare in scopulo stat. Hic adeo procellosus Oceanus ut non in litore nec prope ab eo aedicula condere audeant. Incolae plerumque sunt piscatores, haud mirum, sed et nonnulli parvos agros et pauperos colunt. Sacerdotes Neptuno Thetidique vel paribus deis gallicis sacrificia dant. Multi e castris Ritupiis romani nuptu indigenis immiscebantur. Barbari etiam rudi et inhumani attamen propinquitatis arci et civitati Duoverno causa pacati sunt et vix molesti. Dico eos vix molestos ; aliter de eis non me occupo, nec occuparet proconsul. Hi britanni, velut omnes qui pace romana fruuntur, Romae vectigalia debent. Britannia stanno et servis, frumentis et piscibus Vrbem locupletat. At si cives vel gentes obnoxiae Romae debita non proferunt, legatus immittitur qui extrahet.

Ita proconsul, qui amicus quondam erat cum provinciam pacificavissemus, suam ad villam opulentam me vocavit. Durus vir bellicus nunc in civilem mutatus est. Luxus eum mollem fecerat. Porro magis in voluptatem quam in auctoritatem versabatur, sed dum longius cenamus denique mihi mandatum dedit. E vico quodam gallorum vectigal non iam ad thesauros provinciae fluebant ; me mittit qui pecuniam vel bona vel pisces quidem, tributum quodvis sufficiens, e rusticis nanciscerer.

Negotio infando concluso, et legatione suscepta, solus Rutupias profectus sum, quo, itinere confecto strenuo, intemperiei causa madidatus, noctem demorari me oportuit. Mane manum militum eligi et castra reliquimus. Sperabam verbis nec vi duces vici exoraturos iri, sed iussum proconsulis procul dubio mihi auctoritatem omnem contulit. Non volebat, ut dixerait, scire quomodo vectigal poscerem ; simpliciter volebat ipsum vectigal. Nam, Div. Iul. Caesar scribit incolas Cantii humanissimos in insula esse ; non autem dixit eos tam humanos quam nos -- atque is saepius gladio debuit et romanis suadere.

E castris recte ad mare progressimus, ut oram ad vicum sequeremur. Harenosum plerumque litus. Dispersim scopula cretosa liquore imminent. Raro silet mare : frigidum et inratum immani strepitu terram pulsat. Et lux solis procul in undis dilucebat, nimbos super terram haud perfodebat. Maximus britannorum deus dicitur Mavors vel Bellona vel Mercurius vel Ceraunus ; egomet puto Pluvium.

Miseri umidi frigidi ad vicum tandem advenimus. Non dubitavi ducem petere. Is, vir vegetus sed tacitus, sat bene latine loquitur ut me placeat et, si fateri possim, res adversas sublevet. Enimvero mater, ipsa galla Massiliae nata, me gallice loqui docuit, nihilominus vox istorum britannorum barabare admodum in auribus mihi sonat. Porro si latine solum loqueremur, nescirent me conloquia inter eos intellegere.

Exspectavi ducem, sicut solent omnes, inopiam excusaturum esse. Sed aliter plane dixit. Vix meque potestatemque Romae salutavit cum, Gaudeo, inquit, te apud nos venisse. Agrestes sumus et piscatores, et lubenter Romae tribuaremus, quae nos pacem et securitatem donat, sed nuper nihil habemus. Caritas fame nos necat. At ades : magnus Caesar preces nostros audivit. Salva nos! Fascinati sumus.

Neminem vero talem excusationem nisi per speciem mihi umquam protulit. Erat quidem quid veri, quid territi in voce et in vultu huius ducis firmi. Considerate eo locutus sum, ne superstitionem credulitate -- neque per speciem -- incitarem.

—Missus sum, inquam, non a Caesare ipso, immo a proconsule provinciae -- is autem pro Caesare agit -- ad vectigalia referenda, quae Roma requirit et quae, ut ipse dixisti, pii clientes vultis proferre. Proconsul mihi maximam auctoritatem dedit ut rem ex sententia conficiam. Explice, igitur, amice, et hac auctoritate vos adiuvabo.

—Scivi, ait dux clamans, scivi te nos adiutaturum esse, te nos salutaturum&nbap;! Sacerdos noster cladem tuam auspicavit, immo vero cum signum tuum procul vidissem, statim scivi salvatorem temet esse !

—Mihi credis, inquam. Spero me tibi invicem crediturum. Dic quaeso, quid vicum sollicitet ?

—Non quid, inquit paene per susurrum. Quae. Vico maledixit venefica.

—Tanta venefica, aio, quae toto vico maledicere scit. Non me requirite : meliorem immo sacerdotem.

—Minime, ait de industria risum meum haud agnoscens, minime. Sacerdos noster multa carmina ipse novit, in somniis dei monent, et lingua avium intellegit. Pauci eo potentiores. Sed olim veneficae docuit. Ea eandem magiam scit -- ac scit quae carmina eam superent. Inermes sumus contra istius veneficiam. Sed tu, euge, ades. Poteris ferro vincire... eam interficere.

—Fortasse, aio, si necesse. Primum conabor enodationem aliam... minus gordianam. Itaque te oportet mihi omnia explicare. Deinde velim cum sacerdote loqui.

Primum noluit me sacerdotem invisere, et dixit eum latine ignorare. Interpretem mecum dixi me induxisse, et praeterea : quis de venefica sollertiaque eius praecipue plura mihi dicat ? Annuit, triste verumtamen, et mihi viam indicavit.

Sacerdos in summo scopulo littore imminente stabat, oratione desperenter numina maris coelique invocans, hortans, blandiens, iubens. Scilicet numina iam silebat. Erat senex tam ferox quam sint incolae vici humani, quo dico eum nec feralem nec urbanum. Putavi autem nos rationaliter conlocutos iri. Quoniam egomet volebam res celerius conficere ut in urbem quamvis reveniam, confiteor me non sat humaniter quam impatienter tum egisse ; moram ritus igitur non exspectavi, sed ei clamavi.

—Heus ! dux vici mihi dixit vos a venefica vexari.

Voce latina audita sacerdos preces statim desiit, ad me vorsit. Vultus et pavorem et iram una exposuit, et cum turbatione animi permixta.

—Noli vereri, senex, inquam nunc gallice. Romanus missus sum qui adiuvaret.

—Unus romanus, ait sacerdos. Esne solus ? Num Roma exercitum misit ut vectigalia compararet ?

—Proconsul mihi vos laudavit, aio, velut clientes piissimos. Non opus est exercitus.

—Fortasse, ait, nec legio tota nos servet. Unus miles vel multitudo, quid refert ? Ne dei quidem nos servare possunt. Tanta potestas huius veneficae.

—Sic omnes eam laudant, aio, tamen non timeo. Neque timebant milites quos mecum adduxi ; non funditus veni solus, nec inermis. Nullum hostem paveo, neve latronem neve bellatorem -- neve veneficam.

—Hahae ! putas nos rusticos adeo superstitiosos ut a verbis puellae inratae abhorrescamus. Vim enim agitat terribilem. Vicum exscrata'st, ut incolae fame pereant. Atque me ipsum carmine excaecavit.

Hoc dicto passum incertum ad me fecit ut viderem oculos eius lacteolos, quo conspectu non potui quin horrescerem. Saltem horrorem ignoraret. Fortiter sermonem recepi. Nolim te laedere, inquam, sed tu senex. Nonne caecitas ex aetate procedat ?

—Possit, ait, sed haec e veneficia. Dei mihi visum aquilae donaverunt. Ista venefica una nocte lumen furta'st. Mane cum experrectus essem putavi tum mediam noctem. Quemlibet in vico roga, si mihi non credis.

—Malo veneficam ipsam rogare, inquam. Quis me ad eam ducet ? an viam ostendet ? Pro certo aliter nil cognoscam.

Iracundia his verbis confuta denique quid utile protulit. Puerum, inquit sacerdos, vocabo. Is te ad veneficam ducet, dum ego deos salutem tuam poscam.

Puer, tam tacitus quam territus, tramite de scopulo ad litus ibat. Simiae similis celerrimum descendit -- heu velut ego olim puer. Lentius secutus sum, ne caderem. Est mei non absurdum videri coram rusticis, ne Romam per me inrident. Pedibus meis harenam attactis, statim puer tergum vorsit, iter faciebat. Tacite igitur ducebar. Puer corpore in bracchiis involuto procedebat. Interdum conspexi eum tremere, magis pavore quam frigore pro certo.

Fluxus mugiebat, gaviae clamabant, saeviebat ventus. Nos toto itinere silebamus. Tandem sistit puer. Quid nunc ? aio.

Digito scopulum remotum ostendit. Spelunca, ait gallice.

—Incolatne venefica ?

Non respondit. Ad vicum magno impetu effugiebat. Debet venefica, mihimet suspirans inquam, apud se esse. Iter harenosum perrexi ut speluncam promissam invenirem.

Primo visu spelunca erat hiatus in scopulo haud profundus, viridibus cum muris quo fluxus saxos cretaceos maculavit. Tamen cum intravissem magnitudo videbatur me circa pandi ut semitam obscuram in scopulum sequerer. Ubique odos salis et umor. Harena sub caligis semper madidata. Tenebrae crassae mihi velut murus obstetit. Num per iocum puer huc me duxit ? Hem, si barbari in ore speluncae stent inrisentes, eis spectaculum ridiculum dem ! At cum respexissem, nihil vidi : ubique tenebrae. In tenebris igitur clamavi : Venefica ! Esne domi ?

Risum vero exspectabam, magnae cachinnum turbae barbarorum. Sed mellifluus puellae risus sonabat. Scintillas deinde in caligone duas conspexi, et inter eas mox vultus apparebat, virginis barbarae, tam dulcis quam sapiens.

—Salve, ait puella, O romane. Quid venisti ?

—Tributi causa, aio balbutians, missus sum.

—Tributine causa ? Libenter magnae Romae tributum dabo. Sed una sum mulier paupera. Si nummum tibi dedero, abibisne ?

—Derides. Nosti me a vico adisse. Sacerdos dixit--

—Sacerdotem ! ait clamans. Num isti stulto credis ? Pro pudor... Visus es callidior.

—Ignosce, domina, aio iterum balbutians. Veniam posco, si offendi. At quispiam tributum obstat. Non solum sacerdos sed etiam dux mihi dixit temet, domina, vicum imprecationibus defixisse. Negasne ?

—Nego enim. Credisne eis nugis ?

—Nescio cui credam. Haec spelunca...

—Domus veneficae, vero. Hic inferos evoco et venena coquo et somnians oracula Hecates recipio.

—Iterum derides.

—Ferme. At verbis inest quoque veritas pusilla.

—Quaenam veritas&nsbp;?

—Vim habeo antiquissimam, Roma tua antiquiorem, quam natu a matre accepit. Dic, romane, nonne barbara mater tibi infanti mythos nostros didicit ?

—Quo modo noscis gallicam matrem meam, nec patrem gallicum.

—Num erro ?

—Recte dixisti.

—Nosco per illam vim quam mater mihi in sangue donavit. Erat nympha marina, et pater piscator bellus.

—Itane credis ?

—Tune non credis ? Nonne vos romani in templis et heroes veneramini ? Philosophus es, qui putat deos remotos ac hominum immemores.

—Cui foris credo non necesse credo private.

—Fraudulentum romanum ! neque igitur tuos neque nostros deos colis. Putas me puellam stultam, nec nympham nec sagam quidem. At dic : nonne vicani me timent ?

—Timent, quod te sagam putant.

—Vero. At dic : nonne maleficio sacerdotem caecavi ?

—Potius senectus ocellis lumen furta'st.

—Fortasse. At nonne vicum totum fascinavi ?

—Si vicani ita credunt, errant.

—Hem. Enimvero errant. Non est fascinum. Immo pisces poposci abesse. Ut nympha marina, linguam piscium bene loquor. Quamobrem sacerdos carminibus suis precibusque maleficium superare non potest. Causam veram ignorat, ut nequiquam deos oret, dum pisces ipsos hortari debeat. Heu, tibi in oculis video te mihi nequaquam iam credere. Sequere me, ut ipse videas.

Sine mora e spelunca discessit. Ego sequens paucos post passus in lucem egressus sum. Liquor iam lapides in imo scopulo lambabat. Puella aequo passu in undas processa'st. Ad me vorsit cum aqua medium corpus attigisset, gestu me appropinquare hortans. Dubitavi, itaque ad me cucurrit manusque cepit.

—Noli me trahere, inquam. Loricam gero gravem. Non possum sic nare. Noli ludere !

Attamen ridens me pertrahebat. Vires ei -- immanes paene -- non potebam resistere. Cum primum mihi corpus medium attigisset aqua, me incucurrit. Eius in amplexu inmersus sum. Acri sale os implebatur -- sed confestim dulce factum est. Labra nymphae meis occurrebant, et in os aquam suis e pulmonibis osculo ecfundebat. Exinde aquam sicut aërem respirabam.

—Nunc mihi plane credis, inquit. Quidnam facias ?

—Vix crederem, sin... inquam iterum balbutiens.

Et iterum ridebat. Mox ego quoque ridebam, quoniam, etsi aliquantulum pavescebam, conloquium sub aqua hac cum puella me incubante valde videbatur ridiculum. Sed vultus prope me solum ore ridebat ; oculi saevitia ardebant. Me oportuit audere.

—Noli cunctari, O romane. Te rogavi, quid facias ? Dic !

—Officium neglegare non debeo, inquam firmiter. Non possum.

—Etiam de tributo cogitas ! O romane, tu me inritas !

—Fatuam ! Impedimentum removere debeo, ad salutem vici. Si sacerdotem nuntiavero, quod mihi dixisti, pisces suis carminibus revocabit, ut vicus vectigal pensitet. Tu ipsa resolutionem subiecisti.

—Vero, si ei nuntiaveris. Cur nam nuntiares ?

—Quippe stultus essem, si sinerem rixam tuam meo officio obstare.

—Rixam ! Sugillas me, O romane. Ultione fruar... bis. Cras milites romani corpus in litore inveniunt. Necis causa vicus omnis poenam dabit.

—Non solum nympha es sed etiam Pythia ! Quam ob rem deberem istum praesagium auscultare ?

—Vere tu stultus es, qui memet numen marinum contumelia lacessis. Corpus, O romane, erit tuum.


click for English )