15 February 2016

beluosus: (Lutetia)
Die Veneris ad noscomium reveni sortem cognitum. Ministra aegrorum primum me ad radiologistas misit ut imagines radiis Roentgenianis tres fecerent, quibus scrutatis medica nuntiavit ossa pedis sat bene sanescere. Iussit me calceum seponere caligamque induere. Dein hortatur ut conarer ambulare. Heu, perdifficile erat ; titubabam, et terra vulnerato sub pede declivis videbatur. In murum nitebar ne caderem.

Nunc uno cum baculo ambulare possum, immo claudicare.

* * *

Hoc anno apud collegium King's fabula graeca Euripidis Ἄλκηστις agebatur. Spectaculi magistra audax fabulam « modernizavit » (ut dicitur), attamen ita nobis non placebat. Scaena non regia Admeti, sed eius atrium Londinii post secundum bellum mondiale. Chorus saltans Martham Graham commonefaciebant. Haec per se nullius momenti. Sed et chorus vix loquebatur, et numquam una : narrator caecus ᾠδὰς recitabat.

* * *

Die Solis per frigus vespertinum ad theatrum Rosemary Branch iimus (numquam vero nisi hieme eo adfuimus) fabulam Jane Eyre spectatum. Parvum est theatrum, in subsolio tabernae situm, quod sedilia modo quinquaginta habet.

Sex erant in manu -- mimae IV histrionesque II -- qui partes omnes agebantur. Jane et Mr. Rochester totam per fabulam constantes, reliqui formas tam celeriter mutabantur quam Proteus ipse. Praeter sedes ligneos scaena erat nuda et alba. Stolae mimarum et histrionum syntheses quoque simplices et albae. Modernitas non erat praeter necessitatem, neque fabulae nocebat. Desiderium enim incitavit ad litteras gothicas legendas. Heu, non multum amo ipsa opera sororum Brontë. Mel autem omnia legit.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2017

S M T W T F S
      1
234567 8
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Page Summary

Custom Text

Page generated 23 July 2017 08:32 pm
Powered by Dreamwidth Studios

Expand Cut Tags

No cut tags