17 March 2016

Die Iovis apud Museum Petrie iterum programma e serie Xena : Warrior Princess, illud cum Furiis, agebatur. Simile epeisodion seriei Charmed spectavimus, attamen phy ! non placet. Antea acroasin de illis deis benignis habuit Dr. Amanda Potter, breviter mythos et historiam Furiarum tractans ut spectatores melius agnoscernet quid e mytho ortum sit, et quid de televisorio. (Sintne qui ignorent ? Immo vero, sunt.)

In media congerie rerum antiquissimorum igitur programmata specavimus. A sinistra, anuli aurei et imagines lapideae. Post scrinium, sarcophagus ligneus. Eventa inibi maximae deliciae londinienses.

* * *

Temperantia casu nec de industria vitam recentem regebat. Pes etiam convalescit,
et quam lente. Non ausus sum noctu exire, quod et sobrius nunc claudico et titubo. Nec possum saltare, ita alios saltatione frui nolo inermis spectare.

Sed nos invisit Kate, amica Mellis longaeva et vinigera, ut temperantiam rumperem. Heu, temetis neglectis non multum iam tolerare possum. Duo vini pocula non solent crapulam proferre.

Die Solis ad Vrbis septentrionale profecti sumus quo donum filio eius adipisceremur, sed de hoc alias.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

September 2017

M T W T F S S
    1 2 3
4 5678 910
11 121314151617
1819 2021222324
252627282930 

Page Summary

Style Credit