6 April 2016

beluosus: (Lutetia)
Baculo denique seposito vitam iterum capto. Quam primum bipes ad Museum Historiae Naturalis cum Melle ivi ut exhibitionem siderea de photographia cum musica a Briano Eno composita inviseremus. Ingentes aderant imagines planetarum lunarumque, et Solis ipsius. Coram conspectu camporum martialium montiumque stans, Mel, Sentio, inquit, sicut egomet in superficie Martis ambularem.

Die Veneris denuo Dead & Buried agebatur. Dimidiam noctis partem cum amicis garriabamus, reliquam saltebamus. Non mihi erat difficile, donec stiti, et postea quies secunda me superavit. Attamen usque ad finem, decima hora noctis, remansimus.

Die Saturni ad meridiem necesse dormivimus. Vespere in taberna haud procul a loco ferroviali Victoria Aaron et Libby nobiscum convenerunt. Longe eam, longius eum non invisimus, sed deis volentibus mox iterum erit conventus.

Die Solis in centrum Vrbis iimus, quod papyrum ad glutinationem requirebam. Nunc papyrum habeo, tempore autem careo. Mel carbones ad delineandum emit, itaque atrium nostrum officina artium fiet.

Amica Mellis germana, Susan nomine, nunc in urbe peregrinatur. cum ea cenavimus heri, et die Saturni una ad theatrum ibimus ut fabulam The Maids (Les bonnes) Iohannis Genet spectemus. Exemplar francogallicum invenire debeo. Fabulam XX abhinc annos legi, sed librum a bibliotheca universitatis mutatus sum. Mel vult fabulam per se legere.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2017

S M T W T F S
      1
234567 8
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Custom Text

Page generated 23 July 2017 08:34 pm
Powered by Dreamwidth Studios

Expand Cut Tags

No cut tags