26 April 2016

Ne omnem vitam neglegem, mane domo exii ut Museum Britannicum inviserem solus. Spero me ante turbas turistarum adventurum.

* * *

Tam tranquillum quam vacuum. Prima in aula rerum graecarum praeter custodem sum solus. Quam gaudium insolitum.

* * *

Ex alio gaudium aliud sequitur. Imaginem in olla quandam denique inveni, quam annos petivi. Non est in camera, quo semper eam exquirebam, quo credidi eam pro certo obsidiari. Picta est in pyxide, quae in camera LXX sita'st, in armario quod matrimoniam tractat.



Nam, imaginem primum in libro conspexeram. Feminam promissis cum crinibus ἴυγγα agitantem depingit. Super caput velatum litterae leguntur : Μ Ε Δ Ε Ι Α. Immo vero, in libro haec imago prope locum de magia invenitur, et titulus dicit eam Colchidis novercam esse. Attamen de litteris ante caput silet : Π Ο Ν Τ Ο. Crederam has verbo alio inesse -- sive volueram, ut in libro pulchram illius veneficae imaginem haberem. Fortasse Ο in loco Ω scribitur ; nonne Μήδεια Ε in loco Η habet ? Eheu...

Tabella sub pyxide et locus in situ interretiali Musei omnia patefecerunt. Est Ποντομεδεία, una e Nereidibus.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

September 2017

M T W T F S S
    1 2 3
4 5678 910
11 121314151617
1819 2021222324
252627282930 

Page Summary

Style Credit