25 August 2016

beluosus: (Lutetia)
Itaque ad librariam Hellenic Book Service nomine iamiam ivi, quod a labore hebdomadem abero, et primo die quid iucundi volueaaram&nbap;; hoc enim multos abhinc hebdomades constitueram. In subsolium statim descendi, quo libri antiquiores quiescunt. Sex emi, tres graece, tres latine scriptos, omnes exemplaria veterum editionum ad usum discipulorum, quae maxime amo, quod eorum parvitas est idoneissima ad in ferrovia mane aut nocte in cubitu legendum. Et saepe imagines et tabulas geographicas inter commentarios ferunt.

Vespere ante diem natalem in taberna Big Red cum amica Sharon convenimus. Et aliam, Elsam, ibi exspectabamus, quae nataliciae aliae causa adibat. Et cum ea ὁ Βρόμιος quoque advenit. Deinde Sara et Red, quos longe non viseramus, advenierunt. Is explicans, Amicus mihi, inquit, citharam canit pro grege Bow Wow Wow, qui haud procul hodie spectaculum habet, et ille hortatus est ut hac in taberna antea conveniremus. Itaque, cuim intravissent, ille amicus nobis gregem commendavit.

Consilium feceramus tabernam nocturnam adire, attamen potatione inter amicos tam laetabamur ut totam noctem apud Big Red maneremus.

Nimis sikeri nec non satis cibum exhausi ; et puella in proxima mensa mihi vinum dedit, quod iamiam emptum potare non potuit, quippe amici sui una tum abscedebant. O quam magnam crapulam postridie ! Quomodo aliter natalem diem agam ? Ad meridiem dormivimus, dein e cubile repsimus et ego caffeam coxi.

At subito vehementer quis ad ianuam pulsabat. Non desiit, ut aperirem, ut vigilibus obviam irem. Salve, inqui dux, debemus te quid rogare... insoliti. Nomen mihi et Mellis quaesivit -- illam vere sub ianuam advocavit, ut ipsa responderet -- et rogavit aetates nobis (bonam nataliciam tibi exopto, inquit secundus), et quo laboramus et nonne vicinos novimus. Praecipue voluerunt noscere, quo cras fuerimus inter secundam noctis horam et mediam noctem. Eramus, inquam, in taberna Big Red totam noctem. Immo vero, inquit, ita nihil illo tempore insoliti conspicere potuistis ; gratias vobis agimus pro responsa vestra. Dein ad proximam diaetam abierunt.

Acta in rete diurna nobis mysterium enodaverunt : in via nostra, in summo colle (insula nostra est in imo), vir manuballista necatus est.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2017

S M T W T F S
      1
234567 8
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Page Summary

Custom Text

Page generated 21 July 2017 06:28 am
Powered by Dreamwidth Studios

Expand Cut Tags

No cut tags