20 September 2016

Tot peliculas quot fabulas pro certo spectavimus.

In theatro Royal Court prope Solane Square agebatur fabula fi-sci X titulo. Non sunt multae huius generis fabulae, ut nutio audito confestim tesseras adipisceremur. Manum parvam hominum tractat, qui in station scientifica in planeta Plutone habitant. Commercio cum Terra amisso, magis magisque solitudo eos vincit, et stationis ductrix fortasse monstrum videbat. Mima princeps perbona, sed fabula ipsa eam prodit. Dum bona, me bonum episodium e serie Tales from the Dark Side commonefaciebat. Dum mala... eheu. Odi peliculas horroris in quibus monia praeternaturalia in fine fraudes aut somnia patefiunt. Itaque...

Apud theatrum Jermyn Street -- quod numquam nos defraudat -- fabulam I Have Been Here Before a J.B. Priestley scriptam spectavimus. Vere, haec quoque est generis fi-sci, etsi annos 30s scripta'st. Tempus tractat et scientiam et liberum arbitrium. Valde eam amavi, et velim nunc legere, ut excogitem.

Atque tertiam huius generis fabulam spectavimus, Elegy titulo, apud Donmar Warehouse. Memoriam et oblivionem tractat, at inlepide.

In Vrbis centro, minimo in theatro prope librariam librorum pictorum Orbital fabulam sericam Diao Chan : the Rise of the Courtesan titulo spectavimus. Historiam ex aetate Trium Regnorum tractat. Ego ignarus gavisus sum, sed Mel nimis errorum inveniebat. Actores omnes anglico-serici, scriptor autem anglicus. Donzhuo rex hostes in septentrionalibus timebat, inimicosque proditoresque iis cum septentrionariis iunctos sua in regia quarebat. Histrio autem qui partes procuratoris WangYun agebat vocem habet septentrionalem (sc. eboracensem). Si quis in regia sit suspectus... Mater regis DongZhou, anilla, sermonem crassum e septentrionalibus habebat ; una in scaena sola apparebat, attamen memorabilissimam. Totam de illa fabulam spectare libenter possemus.

Apud Concrete in vicinio Shoreditch fabulam Slap, de scorto trans-sexuali et amicullo eius medicaminibus adhaerente, spectavimus. Magis taberna nocturna est quam theatrum (ut Shoreditch magis est cloaca pretiosiora quam vicinia). Inter spectatores Katherinae Manning iterum obviam iimus suis cum amicis actoribus -- qui scilicet ductorem fabellae noverunt.

Unum abhinc annum tesseras fabulae noavae de Harrio Potter emeramus -- tam longe ut oblitus sim. Fabulam ante noctem criticorum spectavimus, et eo tempore dux et scaenici omnes spectatores hortabantur secreta argumenti celarent. Nolim vero gaudio nocere horum, qui non iam potuerunt fabulam spectare, ut de eo nihil dico nisi eam valde amabam. Nihilominus, nequeo quin cuiusdam frustrationis mentionem faciam : quippe non in matrimonio, neve in basio quidem finiit.

Bristolium ferrovia vecti sumus ut fabulam Macbeth spectaremus, in qua olim amicus Mellis partes egit. Etsi gregem reliquit, fabulam non potuimus evitare, quod in speluncis agebatur. Speluncae artificiosae sunt, e saculo XV ad aeculum XVIII fossae sunt pro harenam ad vitrum faciendum. Cuniculi sunt labyrinthus sub colle tofi rubei, e quo nomen Redcliffe Caves. Quam iucunda erat tali in loco stygio fabula. Etsi actores nonnumquam vehementius recitabant, valde gavisi sumus. Quis non posset ?

Fabula in spelunca spectata, Oxoniam ferrovia vecti sumus, quo cum amicis Aaron Libby demorati sumus. Haec in loco ferroviali nobis convenit, exinde nos per librarias ad tabernam duxit. Ille propter crapulam ingentem nobiscum sero se iunxit. Post pocula et cenam, ad castellum iimus. Ibi duo opera shakespearensia prope muros castelli spectavimus : iterum Macbeth, et comoediam A Midsummer Night's Dream. Ambae fabulae curtatae sunt ne ad auroram agerentur. Macbeth primum acta'st. Persona haec eponyma non tam tumid nec inflata quam illa in spelunca, etsi sub divo necesse habebat clamare. Attamen venficae non tanto terrificae quam sub terra. Prima fabula acta vesper coelum coloribus gemmeis tingebat, et lampades hic illic in arcis moeniis ardescebant. Deinde in regionem numinum transiimus. Titania pervenusta Coa gerebat quae motus omnis, omnisque ventus illecebrose agitabant. Puck furibundus (cuius partes a femina corpore parva agebantur, ut mos est) fraudacissimus et scelestus erat, huc illuc exsultans currens repens. Post fabulam colloquiium de Titaniis variis, quas per annos nos IV singuli visimus, ortum'st ; etsi Puck et histriones maximam animadversionem attrahunt, illa Regina in mente infixa'st.

Nuperrime die Saturni, vespere post iter ad Bibliothecam Britannicam studendi causa, in popina libana cum amicis Mellis convenimus. Constituerunt cenare ante theatrum. Eo, qui popinam eligere debuit, Inveni, inquiunt, popinam theatro propinquam. Ita erat theatrum iuxta ; murus est eis communis. Nostra in manu erant histriones II, unius histrionis uxor (quae machinatrix est), et histrionum (sc. aliorum) agens. Ex eis videlicet tres amicam in fabula noverant. Fabula erat opus J.B. Priestley hodie ignotum, comoediam morum Roundabout titulo. Multum commonefacit fabulis Noelis Coward, inquit Mel, sed et personae sunt humaniores.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

September 2017

M T W T F S S
    1 2 3
4 5678 910
11 121314151617
1819 20212223 24
252627282930 

Page Summary

Style Credit