26 October 2016

beluosus: (Lutetia)
In somnio peliculam novam e serie Star Wars cum amicis spectabam ; erat somnium tale, quo spectatores fiunt participes.

Ita in planeta tempore spatioque a Terra remota aderamus. Castra igitur erant in summo rupe, prope huius planetae oceanum. In medias castras turris metalli ingens oriebatur, mille pasuum in coelo ei cacumen. Nos in cacumin stabamus inter ordinatra scintillantia. Nox erat, et sola lux in arce ex his dilucebat. Coram fenestris eramus, ut mare atro et procelloso despectaremus. In imo rupe, quo oceanus saeviens undis saxa incutiebat, machinae giganteae in aestu volvebant, fluxu agitatae. Lumina viridia ex eis per nebulas roris interlucebant. Tacite de turre machinas in umore atro intuebamur, donec unus e nobis silentium rupit. Quam pulcher, inquit, conspectus.

Reliquorum somnii non memini, sed hanc imaginem maris nocturnae volebam exscribere ut recordarer, etsi melius describere nequeam. Attamen primum eloquentia me deseruit, ut stylum seponerem.

Proxima autem nocte iterum somniavi. Ruri in mansione multis cum amicis demorabar. Vespere ineunte cum temetis in atrio convenimus ut noctem comissatione ageremus. Atque eis somnium de machinis in mare atro, quas de turre conspectentes pulchritudo nos percussit, enarrare conatus sum.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2017

S M T W T F S
      1
234567 8
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Page Summary

Custom Text

Page generated 21 July 2017 06:38 am
Powered by Dreamwidth Studios

Expand Cut Tags

No cut tags