31 October 2016

(click here for English)

Debita

Vicus gallorum super mare in scopulo stat. Hic adeo procellosus Oceanus ut non in litore nec prope ab eo aedicula condere audeant. Incolae plerumque sunt piscatores, haud mirum, sed et nonnulli parvos agros et pauperos colunt. Sacerdotes Neptuno Thetidique vel paribus deis gallicis sacrificia dant. Multi e castris Ritupiis romani nuptu indigenis immiscebantur. Barbari etiam rudi et inhumani attamen propinquitatis arci et civitati Duoverno causa pacati sunt et vix molesti. Dico eos vix molestos ; aliter de eis non me occupo, nec occuparet proconsul. Hi britanni, velut omnes qui pace romana fruuntur, Romae vectigalia debent. Britannia stanno et servis, frumentis et piscibus Vrbem locupletat. At si cives vel gentes obnoxiae Romae debita non proferunt, legatus immittitur qui extrahet.

Ita proconsul, qui amicus quondam erat cum provinciam pacificavissemus, suam ad villam opulentam me vocavit. Durus vir bellicus nunc in civilem mutatus est. Luxus eum mollem fecerat. Porro magis in voluptatem quam in auctoritatem versabatur, sed dum longius cenamus denique mihi mandatum dedit. E vico quodam gallorum vectigal non iam ad thesauros provinciae fluebant ; me mittit qui pecuniam vel bona vel pisces quidem, tributum quodvis sufficiens, e rusticis nanciscerer.

Negotio infando concluso, et legatione suscepta, solus Rutupias profectus sum, quo, itinere confecto strenuo, intemperiei causa madidatus, noctem demorari me oportuit. Mane manum militum eligi et castra reliquimus. Sperabam verbis nec vi duces vici exoraturos iri, sed iussum proconsulis procul dubio mihi auctoritatem omnem contulit. Non volebat, ut dixerait, scire quomodo vectigal poscerem ; simpliciter volebat ipsum vectigal. Nam, Div. Iul. Caesar scribit incolas Cantii humanissimos in insula esse ; non autem dixit eos tam humanos quam nos -- atque is saepius gladio debuit et romanis suadere.

E castris recte ad mare progressimus, ut oram ad vicum sequeremur. Harenosum plerumque litus. Dispersim scopula cretosa liquore imminent. Raro silet mare : frigidum et inratum immani strepitu terram pulsat. Et lux solis procul in undis dilucebat, nimbos super terram haud perfodebat. Maximus britannorum deus dicitur Mavors vel Bellona vel Mercurius vel Ceraunus ; egomet puto Pluvium.

Miseri umidi frigidi ad vicum tandem advenimus. Non dubitavi ducem petere. Is, vir vegetus sed tacitus, sat bene latine loquitur ut me placeat et, si fateri possim, res adversas sublevet. Enimvero mater, ipsa galla Massiliae nata, me gallice loqui docuit, nihilominus vox istorum britannorum barabare admodum in auribus mihi sonat. Porro si latine solum loqueremur, nescirent me conloquia inter eos intellegere.

Exspectavi ducem, sicut solent omnes, inopiam excusaturum esse. Sed aliter plane dixit. Vix meque potestatemque Romae salutavit cum, Gaudeo, inquit, te apud nos venisse. Agrestes sumus et piscatores, et lubenter Romae tribuaremus, quae nos pacem et securitatem donat, sed nuper nihil habemus. Caritas fame nos necat. At ades : magnus Caesar preces nostros audivit. Salva nos! Fascinati sumus.

Neminem vero talem excusationem nisi per speciem mihi umquam protulit. Erat quidem quid veri, quid territi in voce et in vultu huius ducis firmi. Considerate eo locutus sum, ne superstitionem credulitate -- neque per speciem -- incitarem.

—Missus sum, inquam, non a Caesare ipso, immo a proconsule provinciae -- is autem pro Caesare agit -- ad vectigalia referenda, quae Roma requirit et quae, ut ipse dixisti, pii clientes vultis proferre. Proconsul mihi maximam auctoritatem dedit ut rem ex sententia conficiam. Explice, igitur, amice, et hac auctoritate vos adiuvabo.

—Scivi, ait dux clamans, scivi te nos adiutaturum esse, te nos salutaturum&nbap;! Sacerdos noster cladem tuam auspicavit, immo vero cum signum tuum procul vidissem, statim scivi salvatorem temet esse !

—Mihi credis, inquam. Spero me tibi invicem crediturum. Dic quaeso, quid vicum sollicitet ?

—Non quid, inquit paene per susurrum. Quae. Vico maledixit venefica.

—Tanta venefica, aio, quae toto vico maledicere scit. Non me requirite : meliorem immo sacerdotem.

—Minime, ait de industria risum meum haud agnoscens, minime. Sacerdos noster multa carmina ipse novit, in somniis dei monent, et lingua avium intellegit. Pauci eo potentiores. Sed olim veneficae docuit. Ea eandem magiam scit -- ac scit quae carmina eam superent. Inermes sumus contra istius veneficiam. Sed tu, euge, ades. Poteris ferro vincire... eam interficere.

—Fortasse, aio, si necesse. Primum conabor enodationem aliam... minus gordianam. Itaque te oportet mihi omnia explicare. Deinde velim cum sacerdote loqui.

Primum noluit me sacerdotem invisere, et dixit eum latine ignorare. Interpretem mecum dixi me induxisse, et praeterea : quis de venefica sollertiaque eius praecipue plura mihi dicat ? Annuit, triste verumtamen, et mihi viam indicavit.

Sacerdos in summo scopulo littore imminente stabat, oratione desperenter numina maris coelique invocans, hortans, blandiens, iubens. Scilicet numina iam silebat. Erat senex tam ferox quam sint incolae vici humani, quo dico eum nec feralem nec urbanum. Putavi autem nos rationaliter conlocutos iri. Quoniam egomet volebam res celerius conficere ut in urbem quamvis reveniam, confiteor me non sat humaniter quam impatienter tum egisse ; moram ritus igitur non exspectavi, sed ei clamavi.

—Heus ! dux vici mihi dixit vos a venefica vexari.

Voce latina audita sacerdos preces statim desiit, ad me vorsit. Vultus et pavorem et iram una exposuit, et cum turbatione animi permixta.

—Noli vereri, senex, inquam nunc gallice. Romanus missus sum qui adiuvaret.

—Unus romanus, ait sacerdos. Esne solus ? Num Roma exercitum misit ut vectigalia compararet ?

—Proconsul mihi vos laudavit, aio, velut clientes piissimos. Non opus est exercitus.

—Fortasse, ait, nec legio tota nos servet. Unus miles vel multitudo, quid refert ? Ne dei quidem nos servare possunt. Tanta potestas huius veneficae.

—Sic omnes eam laudant, aio, tamen non timeo. Neque timebant milites quos mecum adduxi ; non funditus veni solus, nec inermis. Nullum hostem paveo, neve latronem neve bellatorem -- neve veneficam.

—Hahae ! putas nos rusticos adeo superstitiosos ut a verbis puellae inratae abhorrescamus. Vim enim agitat terribilem. Vicum exscrata'st, ut incolae fame pereant. Atque me ipsum carmine excaecavit.

Hoc dicto passum incertum ad me fecit ut viderem oculos eius lacteolos, quo conspectu non potui quin horrescerem. Saltem horrorem ignoraret. Fortiter sermonem recepi. Nolim te laedere, inquam, sed tu senex. Nonne caecitas ex aetate procedat ?

—Possit, ait, sed haec e veneficia. Dei mihi visum aquilae donaverunt. Ista venefica una nocte lumen furta'st. Mane cum experrectus essem putavi tum mediam noctem. Quemlibet in vico roga, si mihi non credis.

—Malo veneficam ipsam rogare, inquam. Quis me ad eam ducet ? an viam ostendet ? Pro certo aliter nil cognoscam.

Iracundia his verbis confuta denique quid utile protulit. Puerum, inquit sacerdos, vocabo. Is te ad veneficam ducet, dum ego deos salutem tuam poscam.

Puer, tam tacitus quam territus, tramite de scopulo ad litus ibat. Simiae similis celerrimum descendit -- heu velut ego olim puer. Lentius secutus sum, ne caderem. Est mei non absurdum videri coram rusticis, ne Romam per me inrident. Pedibus meis harenam attactis, statim puer tergum vorsit, iter faciebat. Tacite igitur ducebar. Puer corpore in bracchiis involuto procedebat. Interdum conspexi eum tremere, magis pavore quam frigore pro certo.

Fluxus mugiebat, gaviae clamabant, saeviebat ventus. Nos toto itinere silebamus. Tandem sistit puer. Quid nunc ? aio.

Digito scopulum remotum ostendit. Spelunca, ait gallice.

—Incolatne venefica ?

Non respondit. Ad vicum magno impetu effugiebat. Debet venefica, mihimet suspirans inquam, apud se esse. Iter harenosum perrexi ut speluncam promissam invenirem.

Primo visu spelunca erat hiatus in scopulo haud profundus, viridibus cum muris quo fluxus saxos cretaceos maculavit. Tamen cum intravissem magnitudo videbatur me circa pandi ut semitam obscuram in scopulum sequerer. Ubique odos salis et umor. Harena sub caligis semper madidata. Tenebrae crassae mihi velut murus obstetit. Num per iocum puer huc me duxit ? Hem, si barbari in ore speluncae stent inrisentes, eis spectaculum ridiculum dem ! At cum respexissem, nihil vidi : ubique tenebrae. In tenebris igitur clamavi : Venefica ! Esne domi ?

Risum vero exspectabam, magnae cachinnum turbae barbarorum. Sed mellifluus puellae risus sonabat. Scintillas deinde in caligone duas conspexi, et inter eas mox vultus apparebat, virginis barbarae, tam dulcis quam sapiens.

—Salve, ait puella, O romane. Quid venisti ?

—Tributi causa, aio balbutians, missus sum.

—Tributine causa ? Libenter magnae Romae tributum dabo. Sed una sum mulier paupera. Si nummum tibi dedero, abibisne ?

—Derides. Nosti me a vico adisse. Sacerdos dixit--

—Sacerdotem ! ait clamans. Num isti stulto credis ? Pro pudor... Visus es callidior.

—Ignosce, domina, aio iterum balbutians. Veniam posco, si offendi. At quispiam tributum obstat. Non solum sacerdos sed etiam dux mihi dixit temet, domina, vicum imprecationibus defixisse. Negasne ?

—Nego enim. Credisne eis nugis ?

—Nescio cui credam. Haec spelunca...

—Domus veneficae, vero. Hic inferos evoco et venena coquo et somnians oracula Hecates recipio.

—Iterum derides.

—Ferme. At verbis inest quoque veritas pusilla.

—Quaenam veritas&nsbp;?

—Vim habeo antiquissimam, Roma tua antiquiorem, quam natu a matre accepit. Dic, romane, nonne barbara mater tibi infanti mythos nostros didicit ?

—Quo modo noscis gallicam matrem meam, nec patrem gallicum.

—Num erro ?

—Recte dixisti.

—Nosco per illam vim quam mater mihi in sangue donavit. Erat nympha marina, et pater piscator bellus.

—Itane credis ?

—Tune non credis ? Nonne vos romani in templis et heroes veneramini ? Philosophus es, qui putat deos remotos ac hominum immemores.

—Cui foris credo non necesse credo private.

—Fraudulentum romanum ! neque igitur tuos neque nostros deos colis. Putas me puellam stultam, nec nympham nec sagam quidem. At dic : nonne vicani me timent ?

—Timent, quod te sagam putant.

—Vero. At dic : nonne maleficio sacerdotem caecavi ?

—Potius senectus ocellis lumen furta'st.

—Fortasse. At nonne vicum totum fascinavi ?

—Si vicani ita credunt, errant.

—Hem. Enimvero errant. Non est fascinum. Immo pisces poposci abesse. Ut nympha marina, linguam piscium bene loquor. Quamobrem sacerdos carminibus suis precibusque maleficium superare non potest. Causam veram ignorat, ut nequiquam deos oret, dum pisces ipsos hortari debeat. Heu, tibi in oculis video te mihi nequaquam iam credere. Sequere me, ut ipse videas.

Sine mora e spelunca discessit. Ego sequens paucos post passus in lucem egressus sum. Liquor iam lapides in imo scopulo lambabat. Puella aequo passu in undas processa'st. Ad me vorsit cum aqua medium corpus attigisset, gestu me appropinquare hortans. Dubitavi, itaque ad me cucurrit manusque cepit.

—Noli me trahere, inquam. Loricam gero gravem. Non possum sic nare. Noli ludere !

Attamen ridens me pertrahebat. Vires ei -- immanes paene -- non potebam resistere. Cum primum mihi corpus medium attigisset aqua, me incucurrit. Eius in amplexu inmersus sum. Acri sale os implebatur -- sed confestim dulce factum est. Labra nymphae meis occurrebant, et in os aquam suis e pulmonibis osculo ecfundebat. Exinde aquam sicut aërem respirabam.

—Nunc mihi plane credis, inquit. Quidnam facias ?

—Vix crederem, sin... inquam iterum balbutiens.

Et iterum ridebat. Mox ego quoque ridebam, quoniam, etsi aliquantulum pavescebam, conloquium sub aqua hac cum puella me incubante valde videbatur ridiculum. Sed vultus prope me solum ore ridebat ; oculi saevitia ardebant. Me oportuit audere.

—Noli cunctari, O romane. Te rogavi, quid facias ? Dic !

—Officium neglegare non debeo, inquam firmiter. Non possum.

—Etiam de tributo cogitas ! O romane, tu me inritas !

—Fatuam ! Impedimentum removere debeo, ad salutem vici. Si sacerdotem nuntiavero, quod mihi dixisti, pisces suis carminibus revocabit, ut vicus vectigal pensitet. Tu ipsa resolutionem subiecisti.

—Vero, si ei nuntiaveris. Cur nam nuntiares ?

—Quippe stultus essem, si sinerem rixam tuam meo officio obstare.

—Rixam ! Sugillas me, O romane. Ultione fruar... bis. Cras milites romani corpus in litore inveniunt. Necis causa vicus omnis poenam dabit.

—Non solum nympha es sed etiam Pythia ! Quam ob rem deberem istum praesagium auscultare ?

—Vere tu stultus es, qui memet numen marinum contumelia lacessis. Corpus, O romane, erit tuum.


click for English )

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

September 2017

M T W T F S S
    1 2 3
4 5678 910
11 121314151617
1819 20212223 24
252627282930 

Page Summary

Style Credit