7 March 2017

Constitueram posterum diem Martis cum Floyde domi manere, ut illum curarem. Attamen vespere die Lunae interiit. Itaque die Martis solus egi, et solacium in scriptura petii. Ecce :

---

Natus est in horreo, in oppido Shelton, ruri in civitae Washingtonensi. Sex fere post hebdomades Seattlem emigratus est, quo Melli datus est. Re vera haud multi incolae istius oppidi hactenus effugiunt. At anno suo octavo Londinium emigratus est, quoniam illu derelinquere nequimus. Floydem catulum cognoveram, haud longe post adventum Seattlem ; quam pusillus catulus tum fuit, qui sub supellectile et enim in muro celabat. Prope parietes repebat, sed et pipiens -- numquam furtivus fuit feles.

Totam igitur illius vitam Floydem noveram, et erat et erit mihi semper carissimus. Secundo illius anno, amici e collegio, e quo numero Mel et amicullus suus (scilicet et Floyd), una domui incolabamus. Photographum Floydis in refrigeratorio pendebat, quod ego cepi cum emigrare debuissemus. Postea eos saepe invisi, et tum persaepe Floydi cibum attuli. Itaque cum Mel et ego in diaetam nobis primam migravissemus, laete Floyd me recepit.

Annos habeo XX historiarum, tamen nunc non est monia dicendum. Immo, debeo finem exponere.

Mane, heri, ad laborem domo discessi. Antea Floydem in alveum posueram, ut biberet, deinde in lectu prope Mellem reposueram. Ambobus basiavi, et « te amo » inquam ambobus, anteaquam abii. Prima e noscomio nuntia bona, ut mane scripsi, et Mel mihi dixerat Floydem beate murmurasse ante iter ad noscomium. Sed temporis gradus minuebatur, et cor deficiebat, et in pectore liquor ecfluebat, et macies carnem devorabat. Nec medicamine nec chirurgia, inquit medica, superesset.

Tum ego inscitus. Mel mihi epistolam electronicam misit, quae simpliciter legitur « vola me cum hoc recipis ». Dixit medicam mox telephonaturam esse, ut de fine et visito ultimo disserere. E labore confestim ecfugi, et in loco ferroviali convenimus ut ad noscomium una iremus.

Floyd in arca quiescebat, quae calorem et oxygenium dabat. Sub lodice iacebat, aegrotans et somniculosus, sed patiens. Gavisus est nos advenire. Illum longe mulcebamus. Interdum caput levare conabatur ut invicem nos mulceret, et manus nostros pede cepit tenebatque. Singultabamus et flebamus, et continuo demulcebamus. Ministra interdum advenit, nobis dixit medicam alium aegrotum curare, mulcebat ipsa felem, pulchritudinem laudivit.

Sero advenit medica, sed omne momentum nobis carum. Medica hibernica, Emer nomine, erat misericors. Pulchritudinem quoque laudabat et illum leonem appellabat. Optiones rationaliter et aequo animo nobiscum egit et omnia lentule -- deorum gratia -- paravit.

Advenit hora inexpiabilis. Primum syringe ei medicamen anaestheticum dedit, ne dolorem sentiret neque pavorem. Primum medicamen luctatus est, se levare conatus est. Deinde in latere iacuit. Possumne, inquit Mel, illum tenere. Pro certo, inquit medica. Artissime ad pectus Mel illum pressit, verticem osculans. Mel mihi Floydem dedit, mox ego redidi, ut illum una complecteremur. Medica dixit anaestheticum decem minutas requirere, et abiit syringa letalem petitum, nos tres paucis momentis insuper ut frueremur.

Revenit medica. Quam amantissime illum in mensam posuimus, quam lodix ruber tegebat ut commode recumbaret. Mel et ego manibus sub capite illum sublevabamus ne umquam -- ne minimo quidem momento -- solum esse se sentiret. Usque ad finem demulcebamus. Medica dulciter venenum in renes syringe iniecit. Credidit Floydem quam celere delabi, sed propter magnitudinem et fortitudinem -- etenim aegrotans -- nec celeriter nec faciliter obiit. Minutatim cor tardius pulsabat. Medica bis stethoscopo cor ascultavit, iam lente murmurabat. Bis vehementer Floyd suspiravit. Cum morte contendebat ; non voluit nos relinquere. In aurem susurravi : noli luctari, inquam, o monstrum dulcissimum. Fortiter, apertis cum oculis, Libitinae tandem occurrit. Pectus iterum stethoscopo probavit Emer, sed iam scivi animum evolasse.

Quartam horae partem illum iam mulcebamus et osculabamur. Caput molliter in lodicem reposuimus. Medica nobis cirros e cauda et e latere secavit, in papyri involucro dedit. Deinde abiit ut soli vale diceremus.

Et mortuus, inquit Mel per lachrymas, pulcherrimus. Optimus fuisti feles.

Non volui abire. Non potui quin demulcerem et basiarem. Nares odore illius carissimo implevi.

At discedere tandem debuimus. Libellum ex arcula illius portatoria rapui, quem quondam necesse habuit ut in aeroplano Londinium volaret. Dein postremum illum mulsimus, postremum illum basiavimus, postremum pulchritudinem illius caram nos vidimus. Non vale dixe, solum inquam « te amo ».

Mortuus est ut vixit, amore ardenti circumdatus. Et aegrotans laetatus est. Ultimam hebdomadem quam gavisus est, quippe numquam paene seorsum a nobis fuit. Nonnumquam per annos veriti sumus ne inter chirurgiam vel multa nocte in noscomio solus moriatur. Consolamur quod horas ultimas una fuimus.

Nox lachrymosa, diaeta inanis. Catinum novi cibi sicci humum in culina posui ut, si noctu parvula felis larva postremum domum visitaret, non crederet nos illum pascere oblitos esse.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

September 2017

M T W T F S S
    1 2 3
4 5678 910
11 121314151617
1819 20212223 24
252627282930 

Page Summary

Style Credit