beluosus: (Lutetia)
[personal profile] beluosus
Funus tam frequens ut vix omnes in aedicula sedile invenirent. Familiae, amici, sodales e schola omnes aderant, et una patruelis ex Australia venit. Agniya, vidua, est iudaea rossica. Rabbi igitur caerimoniam, attamen saecularem, gerebat. Etsi Oliver fuit atheos, apud synagoga cum uxore feriis et eventis minoribus adesse solebat. Rabbi non omisit finem sponte sumptum, immo vero identidem mentionem fecit. Primum atrox videbatur, vel ex sensu tragoediae magno gentis nostrae ortum, sed lente agnoscebam rationem veram : volebat nos repetitione veritatis malae delenire. Multum de agnitione dicebat, Numquam cognoscere poterimus neque intellegamus, sed agnoscere sine iudicio debemus. Atque propinquos amemus ne alius insuper amittatur.

Violinista interdum cecinit, Rabbi carmen et psalmam XXIII recitavit, sermonem habuit sodalis e schola quo fuit magister, Poppy amica vetus carmen suum ipsa legit, Lee vetus amicus e corde locutus't, Louis frater singultim, Non iam, inquit, finiit esse mihi frater, Rabbi et familia in fine kaddiš pronuntiaverunt.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2017

S M T W T F S
      1
234567 8
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Custom Text

Page generated 21 July 2017 06:42 am
Powered by Dreamwidth Studios

Expand Cut Tags

No cut tags