Quid obstet nescio. Paginis in pugillaribus impletis etiam ab ephemeride abhorreo. Veteres nuper paginas suscepi ut scriptionem priscam emenderem ; decem abhinc annos foris animam nudare non dubitavi. Nunc autem confessiones saepius celo.

Quid mutatum'st ? Anne me oportet rogare : quid non mutatur, ut usus longaevus mihi desideria hebetet et eradat ? Taedium, vereor, me exsiccavit. Mutationis lentae, ignaviae insidiosae, deperationis crescentis causa a via erravi. Olim Veritatem captabam ubique : in libris in rebus gestis in sapientia saepe ebria amicorum. Omnem sensum, sententiam omnem scrutabar ut ex ea intellectum quempiam extraherem. Scilicet non omnino sapientiam exspectabam, quippe quaestio ipsa erat finis. Nimis annis quaestione sine fructu actis, vanitas studium diluit.

Libros III pulchros et magnos fragmentorum omnium prae-socraticorum emi (haud parvo enim pretio), qui etiam in theca algent pulverulenti. Constitui eis hieme studere, sed advenit discessitque hiems, neque paginam evolvi.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

September 2017

M T W T F S S
    1 2 3
4 5678 910
11 121314151617
1819 20212223 24
252627282930 

Style Credit