beluosus: (Lutetia)
[personal profile] beluosus
Die Solis ante Auroram experrectus sum ut ad noscomium irem, quod medicus mihi IRM (Imaginationem per Resonantiam Magneticam) praescripserat. Epistolam e noscomio accepi, in qua proscribitur (inter alia) anulos monilia ornamenta quaedam metalli. Antehac semel anulum nuptialem a digito amovi, ut argilla imaginem fingerem.



Noscomium Sanctae Annae vetus est labyrinthus aedificiorum latericiorum. Custos prope portas mihi lineamenta diversorum colorum in pavimento picta ostendit, et iussit me unum ex eis usque ad finem sequi. Gratiis huic Ariadnei actis in viam me dedi. Nemini in itinere obviam ivi, et nemo in fine me expectavit. Tramen totum trans noscomium usque ad stationem autocinetorum posticam me duxerat, quo aedificatiunculam inveni, cui in ianua tabella pendebat : Pulsa, et exspecta. Saltem imber tum desiit, quod sub divo medicas expectabam.

Denique advenerunt. Oecus praestolantium erat secunda in aedificatiuncula, parva sed calida. Machina parata me arcessiverunt. Sagula perula clavibus in arculam depositis in lectulum recubui. Medicae aures oppilant et caput in compagine figunt, deinde perangustum in tubum labitur lectulus.

Machina magnisona confremebat -- sed numerose  sonebat vere sicut opera gregis Kraftwerk pristina.


(34:00)

Exspectatio peior doloribus.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2017

S M T W T F S
      1
234567 8
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Custom Text

Page generated 21 July 2017 06:42 am
Powered by Dreamwidth Studios

Expand Cut Tags

No cut tags