beluosus: (Lutetia)
[personal profile] beluosus
Medicus mihi medicamen vetus, Amytriptaline nomine, dedit, ut dolores nervorum levaret. Hunc usum ignoravi ; psychiater (vel psychiatra -- amborum habui multos) mihi ephebo istud medicamentum ut remedium abiectionis animi praescripserat. Non memini quid tum mihi fecisset, attamen pro certo maestitiam non fugavit. Nunc autem non potui cogitare, nec ullum animadvertere, nec ullum paene sentire, nisi anxietatem et iram. Iamiam venenum seposui. Doleam, dum cogitem.

Date: 16 December 2016 01:26 am (UTC)
From: (Anonymous)
Spero fore ut quam citissime convalescas et cogitare possis sine dolore.
Alexandra.

Date: 16 December 2016 09:39 am (UTC)
From: [identity profile] beluosus.livejournal.com
Gratias tibi ago ob verba benignissima.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2017

S M T W T F S
      1
234567 8
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Page Summary

Custom Text

Page generated 21 July 2017 06:41 am
Powered by Dreamwidth Studios

Expand Cut Tags

No cut tags