beluosus: (Lutetia)
[personal profile] beluosus
Verba me eludebant. Tacite vitam dilabi spectabam, carens et viribus et voluntate ad commentarios exscribendum. Studium paene abiit ut vix memoriam eventorum curarem. Omne gaudium cineres sapit ut nugas non petam nisi magna cum difficultate.

Sordidatus fiebam anachoretes, taeter et maculosus, cui oportet ab oculis populi celari. Omni sodalitate igitur abhorrebam -- et electronica. Tantum erat discidium, tanta alienatio, ut non ephemerides amicorum auderem legere. Timide iamiam revenio.

Diu enodationem excogitabam, sed frustra. O utinam consilium faciam quod duas post horas non spreverim. Omne aliorsum me trahat, nescio quis trames sequendus sit.

Oblitus sum eius rei, quam olim arte in anima tenebat, quam etiam putrescentem in corde teneo, quae nutrimento egens situ periit. In loco eius invidia germinat, odium effervit, maeror gliscit. Utrumne egomet eam prodidi ? an invalidus tantam iniuriam sivi ? O nequam !

Quid queror ? quid obscuro ? Nomen rei evito, sicut non eloquens pudorem diminuo. An vereor nominare, quod lugeo, ne eam fatear amissam. Puellae quondam rem indicavi ; sed ea erat perbella, et eramus vinolenti.

Quondam olim quondam olim : identidem tempus actum. Edepol, pergendum'st.

Quid exspectarem ? de industria ambigue rogavi. Primum quid, ie. quid eventum, quam rem exspecto ? Aliud quam ob rem, quare exspecto ? Plane agensdum'st, si e palude incertitudinis ignaviaeque memet traherem. Nugas culpo et morbos et ludos. At aegrotans -- vel corpore vel animo -- et ludos et nugas vix suscipere queo. Dum inermis et impotens in lectulo sedeo, a voluptate quaquam dissideo. Vix stylum vix librum vix crepundia capere possum. Momenta fugiunt, etiam immotus desidero, volo, requiro... quid ? Et desideria paene ignoro. Neque oblivio quidem placet. Memet in fine culpo, sed inane. Pudor non me movet, neque odium incitat. At utinam melior sit stimulus.

Here noctu ephemeridis, ut soleo, locos e paginis retialibus in plicam ordinatralium transtuli. Ita cognovi hoc anno me septem milia verborum scripsisse. Quam paucitatem ! Immo vero, sunt quoque vigint loci infecti, hic illic in pugillaribus et in frustis papyri... sed non interest. Ex his nonnulli annos algebunt. Fablella huius anni pro feriis Omnium Sanctorum scripta duos annos inconfecta ac rudis in albo cunctata'st. Haecine spes ? an obiurgatio ? Ambae, verisimiliter.

:(

Date: 20 February 2017 09:19 pm (UTC)
From: [identity profile] quodiversus abis (from livejournal.com)
Etiam, amice, doleo; quam ob causam misereor tui. Scio te aegrotare, nec tibi dico: 'Noli lugere! Beatus fias!' Nam quoque est mihi angor animi, qui crudelissime capit cor vexatque mentem. Tantummodo cupio haec verba scribere: scio te dolere, et quoque doleo, nescio tamen quomodo possimus incredibiles cruciatus indignissimaque tormenta evadere. Haec mala, ut saltem videtur mihi, patienda sunt sine remediis. Nihilominus scito, inquam, sententias tuas mihi placere; itaque quamquam gravaris pondere mundi, scribē, quaeso. Lectrix una exspectat verba tua atque semper exspectabit.

Re: :(

Date: 21 February 2017 12:31 pm (UTC)
From: [identity profile] beluosus.livejournal.com
Tam sapiens es, O amica, quam benigna. Tuo consilio utar, ut non calamum dolens seponam.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2017

S M T W T F S
      1
234567 8
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Page Summary

Custom Text

Page generated 21 July 2017 06:43 am
Powered by Dreamwidth Studios

Expand Cut Tags

No cut tags