beluosus: (Lutetia)
[personal profile] beluosus



Pallida mors feli vetulo raptim insidiatur
    dum latet umbra minax dormit is impavide.
Segniter e lecto discedens ossea larva
    Tartarei nescit limen hiare Iovis.
Adlicitur nidore, petit dein lac repetitque,
    at titubanter, egens robore praeterito.
In gremio dominae laetatur parvula belua —
    O utinam letum triste repellat amor.



---

Mane felem in noscomio reliquimus. Propter senectutem et morbos renumque cordisque, chirurgia est periculosa, sed et neccesse. Nuntium exspectamus...

---

Addendum : Medica felem conservavit, sed chirurgia tam difficili ut Floyd noctem in noscomio manere deberet. Valeas, feles !

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

April 2017

S M T W T F S
      1
234567 8
9101112131415
16171819202122
23242526272829
30      

Custom Text

Page generated 21 July 2017 06:41 am
Powered by Dreamwidth Studios

Expand Cut Tags

No cut tags