Mane die Mercurii Mel noscomium telephonavit. Medica dixit Floydem heri paulum edisse, neque hodie cibum ullum. Inter chirurgiam, pulsus debilitatus est, ut magna cum difficultate medicamen anaestheticum gereret. Itaque diu in noscomio manere debuit. Vespere eum domum feliciter duximus. O misellum felem ! Tam debilis erat, et pascitur recusabat.

Die Iovis ad noscomium revenit, ut plura medicamina adipisceretur. Etiam non pascebatur, ut syringe cibum dare deberemus. Unum e medicamentis famem stumulat, ut vespere suo sponte carnem devoraret. Sed et vires omnes crura postica defecerunt. Vix potebat ambulare, et saepius humum cecidit. Aut nervos saltando laesit, aut renes deficiebant...

Vicissitudines cum illo patiebamur. Nobiscum in atrio die manebat, et noctu in cubiculo. Plerumque in Mellis gremio iacebat, vel iuxta eam in lectulo cubabat, et aliquando in fenestra sua dilectissima dormiebat. Nunc vix moveri potest, nunc ad cibum paene currit. Saltem semper laetatur. Et aegrotans feles est felix.

---

Mane iterum ad noscomium. Verisimiliter nervi in cruribus dolent, nec renes deficiunt. Et os, situs chirurgiae, quam bene consanescit.

Date: 27 February 2017 01:58 pm (UTC)From: (Anonymous)
Spērō fore ut Floyd ille nuncinunc ad salūtem revolat. Cūrātor canis sum et diū fuī, et cōnscius dolōris illī quō, dēliciīs in malem valetūdinem lapsīs, animus affectātur.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

September 2017

M T W T F S S
    1 2 3
4 5678 910
11 121314151617
1819 20212223 24
252627282930 

Page Summary

Style Credit