Grand pentacle de Salomon

Tractatulum de magia nigra saeculi XVII (ad usum lusorum), quippe ab editore exhortatus sum, nunc scribo. Itaque me oportet saepe ad Bibliothecam Britannicam ire.

Die Martis primum bibliothecam invisi, ut libros III recentiores — anglice enim scriptos — adirem, e quibus unum* in toto perlegi, duos** partim, attamen de his permultos notavi commentarios, ex illo paucos. Locos nonnullos in pugillaribus plene exscripsi. Infeliciter libri hoc de saeculo magis veneficiam et veneficarum persecutionem quam magaim doctam tractant. Bibliograpia saepius mihi utilior quam scriptura ipsa.

Superstition and Magic in Early Modern Europe

Heu, librum quartum, De occulta philisophia Henrici Agrippae, rogaveram, sed non advenit.

Horas IV lectione egi, sola una cum mora perbrevi ad aquam bibendum ; caffeam magnam potentemque anteaquam adveni pro certo exhauseram. Immo vero, lectio, studium ipsius scientiae potentius quam caffeinum mentem exagitat, animum incitat, animam delectat. Ita heri reveni, et cras iterum reveniam.

* Witchcraft and Magic in Sixteenth and Seventeenth Century Europe Galfridi Scarre
**Superstition and Magic in Early Modern Europe: A Reader Helenae Parish editricis
The Transformations of Magic Francisci Klaasen, quem olim legi (ab amica mutuatus eram)

- - -

Libri II

Here libros duos* de necromantia (recenti, nec stricto, sensu) adivi. Titulis conspectis bibliothecaria, anilla aspera, acerbo vultu me despexit. Severe mihi libros dedit sed urbane ei gratias egi.

Liber Ritual Magic vere melior, attamen paucos eius locos intuitus sum. Liber alius minus placebat, sed, quod ad magiam renascentiae pertinet, a prima usque ad ultimam paginam sine mora hunc evolvi. Ficinum, ut olim dixi, vere non amo, et titulus libri me fraudavit ; non a Ficino ad Campanellam progreditur, immo cum Ficino, per Ficinum ab ovo ad mala. Ficinus est polus quem capita omnia ambiunt.

Etsi maior libri pars me non delectabat, adnotationes in imis paginis maxime utiles sunt et valde gratae, plerumque latinae, nonnumquam francogallicae seu italicae, aliquando germanicae seu graecae : loci ex operibus multorum scriptorum, Henrici Agrippae, Pici Mirandolensis, Iohannis Bodin, &c &c.

* Ritual Magic Elizabethae Butler
Spiritual and Demonic Magic: From Ficino to Campanella D.P. Walker

- - -

Et reveni, ut tandem ipsas ad fontes adirem.

Grimorium verum

Nam primus liber -- hoc verecunde dico -- non ex hac aetate vere ortus, immo vero in saeculo XVII vel XVIII compositus est. Titulos librorum magiae probrosorum in mente agitavi, et primum, quem non legi, in catalogo petii, istum Grimorium verum, cuius exemplar anno MMCCLXX a.u.c. Memphis ab Alibeck Aegyptio fingit se excusum esse, sed MMDLXX a.u.c., Lutetiae verisimiliter, impressum'st. Maxima grimorii pars francogallice scripta'st, sed nonnullae cantiones sunt latinae. Exempli gratia :


Quam latinitatem !
Besticitum consolatio veni ad me vertut Creon, Creon, Creon, cantor laudem omnipotentis et non commentur. Stat superior carta bient laudem omviestra principiem da montem et inimicos meos ô prostantis vobis et mihi dantesque passium fieri suicisibus.


O latinitatem ! Nihilominus iucundum lectu.

Ultima pagina evoluta, confestim secundum grimorium, Heptameron seu Elementa Magica (pseudo-)Petri Abani, animadverti. Codex, Leodii a.u.c. MMDXLI excusus, cunctum opus latinum cum redditione francogallica continet, et eo caput francogallice (solum) scriptum, copia cantionum variarum, adfingitur. Haec cantiones ignem et arma repellunt, fures reperiunt, doloribus cruciatus superant. Est quoque haec, quae infra legas, quam operationem -- si possim me iactare -- sine magia olim effeci :


Conjuration de magie noire
Pour faire décharger une Fille.
Ayez trois petites feves noires, places-en une entre chaque doigt de la main droite, poses-la ainsi sur votre chair à l'endroit du coeur, puis attirez les regards de la personne, & pour lors prononcez ce qui suit : Ego, Ago & super Ago & consummatum est.


Tractatu perlecto, tertius liber manebat. Confiteor tum me nescivisse, qualis sit liber. Multos abhinc dies retiali in catalogo eum eum casu inveneram, et in canistra (ut dicitur) posueram, exinde eius oblitus sum. Cum ei primum obviam ivissem, non eum rogavi. Immo vero, rogare non ausus sum, quod solum in exedra librorum rarorum legi potest, quo inire metuebam. Verebar enime ne cutodes me repellerent. Num academicus sum ? Num videor ut scholasticus decens ? Nonne indecoros libros peto ? Verumtamen, libros ex isto Private Case non quaero, qui ipsi non iam -- paene XXX annos -- inderdicti sunt, nisi propter fragilitatis. Et Mel me scienter monuit. Noli vereri, inquit, bibliothecarii illius exedrae sunt benigni ; hodie bibliotheca solum interdicta habet ut profanum vulgus absterreat.

Verum tamen dixi me tertii libri oblivisse. Dum novos libros petebam, etiam in canistra manebat, sed ei titulus tam longus ut non in scrinio scriberetur. Quidni ? mihimet aio. Duo grimoria iamiam eligi, quae in exedra librorum rarorum legi debent. Itaque librum fuditus mysteriosum quoque rogavi. Quidnam sit Z. et ejus 320 Oracula Chaldaica ? Hem, videamus.

Titulus operis verus, vel quem codicem in tegumento fert, est simpliciter Magia philosophica. Sed prima in pagina, secundum mores aetatis, longior titulus sic legitur :


Magia philosophica
Magia Philosophica
hoc est
Francisci Patricii summi philosophi
Zoroaster & eius 320. Oracula Chaldaica
Asclepii Dialogus, & Philosophia magna
Hermetis Trismegisti Poemander, Sermo Sacer, Clavis, Sermo ad filium, Sermo ad Asclepium, Minerva mundi & alia miscellanea
iam nunc primum ex Bibliotheca Ranzoviana e tenebris eruta & latine reddita.
Hamburgi, Anno 1593



Credo illa Oracula chaldaïca me pellexisse, quae numquam legeram. Satis mihi tempus vacuit ut ea, et exegesin de eis vitasque Zoroastris, ex operibus Porphyri, Procli, et neoplatonicorum aliorum extracta, perlegerem. Quondam velim revenire, ut reliqua capita cum Corpore Hermetico graeco comparem.

Sed illo die debui vinum romanum bibere.

Date: 14 September 2017 06:11 pm (UTC)From: [identity profile] quodiversusabis.blogspot.com
Cum tibi tales libri placent, debes ad Warburgensem bibliothecam venire.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

September 2017

M T W T F S S
    1 2 3
4 5678 910
11 121314151617
1819 20212223 24
252627282930 

Style Credit