beluosus: (Lutetia)
Die Lunae, ut ferias mensis Augusti mensarias celebraremus, in via Holloway Emma & amicullus eius Merlyn nobiscum convenerunt. Horis per interrete inquisitis, in taberna Big Red consenseramus cenare -- at frustra. Clausam invenimus tabernam, ut ad Coronet (tabernam wetherspoonensem immanem) adiremus. Aedificium fuit olim (ex aetate 1940s) theatrum cinematographicum ; conquesti sumus magnas sodalitates solas (videlicet neque negotiatores soluti) tales locos gubernare. Genium loci semper hebetant. Feliciter qualicumque in loco possimus amicitia vera frueri.
beluosus: (Lutetia)
Itaque ad librariam Hellenic Book Service nomine iamiam ivi, quod a labore hebdomadem abero, et primo die quid iucundi volueaaram&nbap;; hoc enim multos abhinc hebdomades constitueram. In subsolium statim descendi, quo libri antiquiores quiescunt. Sex emi, tres graece, tres latine scriptos, omnes exemplaria veterum editionum ad usum discipulorum, quae maxime amo, quod eorum parvitas est idoneissima ad in ferrovia mane aut nocte in cubitu legendum. Et saepe imagines et tabulas geographicas inter commentarios ferunt.

Vespere ante diem natalem in taberna Big Red cum amica Sharon convenimus. Et aliam, Elsam, ibi exspectabamus, quae nataliciae aliae causa adibat. Et cum ea ὁ Βρόμιος quoque advenit. Deinde Sara et Red, quos longe non viseramus, advenierunt. Is explicans, Amicus mihi, inquit, citharam canit pro grege Bow Wow Wow, qui haud procul hodie spectaculum habet, et ille hortatus est ut hac in taberna antea conveniremus. Itaque, cuim intravissent, ille amicus nobis gregem commendavit.

Consilium feceramus tabernam nocturnam adire, attamen potatione inter amicos tam laetabamur ut totam noctem apud Big Red maneremus.

Nimis sikeri nec non satis cibum exhausi ; et puella in proxima mensa mihi vinum dedit, quod iamiam emptum potare non potuit, quippe amici sui una tum abscedebant. O quam magnam crapulam postridie ! Quomodo aliter natalem diem agam ? Ad meridiem dormivimus, dein e cubile repsimus et ego caffeam coxi.

At subito vehementer quis ad ianuam pulsabat. Non desiit, ut aperirem, ut vigilibus obviam irem. Salve, inqui dux, debemus te quid rogare... insoliti. Nomen mihi et Mellis quaesivit -- illam vere sub ianuam advocavit, ut ipsa responderet -- et rogavit aetates nobis (bonam nataliciam tibi exopto, inquit secundus), et quo laboramus et nonne vicinos novimus. Praecipue voluerunt noscere, quo cras fuerimus inter secundam noctis horam et mediam noctem. Eramus, inquam, in taberna Big Red totam noctem. Immo vero, inquit, ita nihil illo tempore insoliti conspicere potuistis ; gratias vobis agimus pro responsa vestra. Dein ad proximam diaetam abierunt.

Acta in rete diurna nobis mysterium enodaverunt : in via nostra, in summo colle (insula nostra est in imo), vir manuballista necatus est.
beluosus: (Lutetia)
sive Rutupiae

Mense Iunii castra romana Ritupiis invisimus.




RITVPIAE )
beluosus: (Lutetia)
Philosophiam amo, et linguas amo, attamen philosophiam linguae maxime odi. Quoniam de utro nihil utilis mihi docet.
beluosus: (Lutetia)
Suffragio damnoso nuntiato, in isto Libro Facierum, per iocum (immo vero, semi-iocum) scripsi :

     Debeone nunc mihimet fasciam flavam emere, an res publica mihi dabit ?

Primum scilicet uxor responsum « placet » posuit. Secundum « placet » positum'st ab amica mahometana. Haec mihi Britannia, quo nulla differentia in gentibus, in religionibus, in sexualitate amicitiae nocet.

Quid accidit, O Britannia, ut natio odii odiosorumque fieres ?


* * *


Omnes mihi amici -- punki, gothi, cinaedi, &c ut sumus -- nunc sperant novam ministram primariam futuram esse istam, quae dignitatem et iurem humanum abolere velit. Quoniam altera candidata enim pessima...
beluosus: (Lutetia)
Suffragium me obtudit. Non putabam -- immo putavi -- patriam tam xenophobam esse. Plebicolae autem odium, contionatores metum, factiosi iram colebant ut populum pellicerent. Cum Ignorantia vincat, nos omnes perimus.

Timeo ventura maereoque.
beluosus: (Lutetia)
Camenae sunt mihi surdae, ut silet calamus. Libris fabulis museis acroasibus eas sollicitabam, sed etiam tacent. Quid potius faciam ?
beluosus: (Lutetia)
Otium nuper non inane. Attamen mos scribendi deficit ut ephemeris plus lacunarum quam locorum ostendat. Olim momentis vacuis pugillares et calamum suscipiebam, nunc cum vacat hora, ad ludos versor.

Utrum hoc malum ? Si eventa parva non excribo, pro certo eorum diu non memini. Num memoranda sint ? Si minimorum oblitus ero, quondam curabo ? Si minima sint, quam ob rem recordari velim ? Gaudeamne umquam ea relegere ? Fortasse verbis relectis favillae memoriarum iterum incandescant. En quid dubito ? Regent Musae stylum.
beluosus: (Lutetia)
— Eur. Hel. 360-361

Misellus perniciem mihimet inveni, cum pondus animae incumbens volutatem superasset. Non iam tolerabo, inquam. Deinde fugi.

Itaque e taberna nocturna me secuta'st, attamen invite. Noluit sine me manere, attamen domi vix collocuti sumus. Non debeo illius gaudio nocere dum ipse laetari nequeo.

Loquere mihi, cras inquit, noli silere, noli a me secedere. Excedo tamen gradatim a mundo, sive excessi.
beluosus: (Lutetia)
Ver minutatim Vrbem obsedit. Ita diebus saturnique Solisque amici in tabernis vrbis centri saepius congregebantur, attamen examina turistarum velut locustarum centrum obumbrant. Mox diu vicinias nonnullas evitare debebimus.

Quidquid id est, mane (hem... paulo post meridiem) die Saturni ad viciniam Piccadilly ivimus. Primum fabulam apud Theatrum Jermyn Street spectavimus (de qua alias) deinde trans Soho ambulavimus. Prope circulum Piccadilly ipsum, autocinetae in viis vix movebantur. Mediis in autocinetis erat candidus erat currus ornatissimus, maritos nuperrimos ferens. Clamor et crebritas autocinetorum equos conturbabant, ut pavide tripudiabant. Neque laeti erant aurigae. Turba autem in pavimentis photomachinas sescenti ad eos dirigebant. Conspectus Mellis animum percussit ; Imago summatim, inquit, Londinium depingit : biiugi elegantes coram latrinis portabilibus stant.

E tumultu viarum in solamen tabernae frequentissimae denique venimus. Solitus erat conventus gothicorum (re vera sunt, nisi Romam diripimus, semper iidem). At in taberna est clavicinium vetus. Dum commisamur, advenit anilla rossica papyrorum fasciculum ferens, quae nuntiavit sese adesse ut cantaret. In papyris enim verba carminum ad usum vulgi. Carmina translaticia canebat, quae multi e nobis sine papyris omnia verba noverant, attamen ego, quippe non indiges, ignorabam ; factum'st, ut unus e nobis animadvertit, « a cockney knees-up » (sed et carmina musicis e fabulis mox sequebantur). Adest quoque manus histrionum iuvenium propinquo e theatro. Ii mox in mensis stabant magna voce canentes.

Nox metallensi in taberna Crobar finiit, et urbanissime.
beluosus: (Lutetia)
Saepe ad conventicula de programmatibus Fi-Sci adit uxor, in quibus mimas histrionesque cognoscit. Quippe Mel est benigna et comis et culta, magis quam alios fanaticos illam diligant. De aliis et variis cum eis loquitur : de theatro et libris et historia et peregrinatione etc. etc. Maxima fanaticorum pars nihil nisi programmata tractare sciat, etenim furibunde. Itaque in conventiculis Mellem petunt mimae, et eventis confectis in tabernam cum illa eunt. Nonnullae mimae in Anglia incolant, et semper Melli epistolas electronicas mittunt cum nova in fabula partes agant. Nonnumquam gratis tesseras dant, et semper fabula acta in taberna salutem dicunt.

Atque nunc mima quaedam illam non ad suam fabulam, sed ad fabulam amici sui invitavit. Ita vesperi die Iovis prope locum ferrovialem Embankment nobiscum convenit Katy Manning (aetate 70s comis Doctoris Who). Tesseris in theatro adepti sumus, et propinquo in thermopolio ante spectaculum caffeam bibimus. Nam solita nobis erant conloquia -- nisi quod amici eius persape erant scaenici praeclari.
beluosus: (Lutetia)
Τέλος δὲ τοὺς Ὁμηρικοὺς Ὕμνους ἀνέγνωκα, ὧν βιβλίου ἐν βιβλιοθήκῃ μοι κεκονιμένου μακρὸν χρόνον ἠμέλησα. οὐ μὲν ἔτι τὴν πᾶσαν γραμματικὴν τὴν ὁμηρικὴν διανέγνων, ἤθελον δ' ἐπῶν τινων πειρᾶσθαι.

Ἐτερπόμην βιβλίου μύθους, ἀλλὰ καίπερ αἱ ἑλίκωπες Μοῦσαι πολλάκις παρακαλούμεναι, ἡ ποίησις οὐ καλή. ἡ ἀναγνώσεως τελουμένης αὖθις στίχους τῆς Ἰλιάδος ἐμάνθανον, καὶ κάλλεϊ γ' ἐδάκρυσα. οἴμοι, τοσοῦτο τὸ διάφορον !
beluosus: (Lutetia)
Ne omnem vitam neglegem, mane domo exii ut Museum Britannicum inviserem solus. Spero me ante turbas turistarum adventurum.

* * *

Tam tranquillum quam vacuum. Prima in aula rerum graecarum praeter custodem sum solus. Quam gaudium insolitum.

* * *

Ex alio gaudium aliud sequitur. Imaginem in olla quandam denique inveni, quam annos petivi. Non est in camera, quo semper eam exquirebam, quo credidi eam pro certo obsidiari. Picta est in pyxide, quae in camera LXX sita'st, in armario quod matrimoniam tractat.



Nam, imaginem primum in libro conspexeram. Feminam promissis cum crinibus ἴυγγα agitantem depingit. Super caput velatum litterae leguntur : Μ Ε Δ Ε Ι Α. Immo vero, in libro haec imago prope locum de magia invenitur, et titulus dicit eam Colchidis novercam esse. Attamen de litteris ante caput silet : Π Ο Ν Τ Ο. Crederam has verbo alio inesse -- sive volueram, ut in libro pulchram illius veneficae imaginem haberem. Fortasse Ο in loco Ω scribitur ; nonne Μήδεια Ε in loco Η habet ? Eheu...

Tabella sub pyxide et locus in situ interretiali Musei omnia patefecerunt. Est Ποντομεδεία, una e Nereidibus.
beluosus: (Lutetia)
Felicitas est in thermopolio sedere et hymnos homericos legere, amabilissima cum puella quae ephemeridem de peliculis Bellorum Astrorum senis germanice evolvat.
beluosus: (Lutetia)
Semper mecum in sarcina album ad scribendum elegans fero, corii ei spina, marmoreo cum papyro in tegmine, illud quod egomet mihimet glutinavi. Atque alget. Sitne elegantius ? Vero vereor ne nugas in eo inconcinnas exscribam. Est quoque magnitudine incommodum, quippe in sinu geri nequit. Etiamnunc parvis in pugillaribus -- quoque manu mea factis -- scribo, et simplicioribus. In albo nolim ullum componere nisi litteras bonas. Hic autem locus laete sub commentariolis ex acroase ortus't. Nam, album culparet ipsum scriptor stultus. Ego sum qui stylum suscipere dubitat, qui adytum paginarum candidarum inire timet. Pavores inanes paginas vacuas linquunt.
beluosus: (Lutetia)
Baculo denique seposito vitam iterum capto. Quam primum bipes ad Museum Historiae Naturalis cum Melle ivi ut exhibitionem siderea de photographia cum musica a Briano Eno composita inviseremus. Ingentes aderant imagines planetarum lunarumque, et Solis ipsius. Coram conspectu camporum martialium montiumque stans, Mel, Sentio, inquit, sicut egomet in superficie Martis ambularem.

Die Veneris denuo Dead & Buried agebatur. Dimidiam noctis partem cum amicis garriabamus, reliquam saltebamus. Non mihi erat difficile, donec stiti, et postea quies secunda me superavit. Attamen usque ad finem, decima hora noctis, remansimus.

Die Saturni ad meridiem necesse dormivimus. Vespere in taberna haud procul a loco ferroviali Victoria Aaron et Libby nobiscum convenerunt. Longe eam, longius eum non invisimus, sed deis volentibus mox iterum erit conventus.

Die Solis in centrum Vrbis iimus, quod papyrum ad glutinationem requirebam. Nunc papyrum habeo, tempore autem careo. Mel carbones ad delineandum emit, itaque atrium nostrum officina artium fiet.

Amica Mellis germana, Susan nomine, nunc in urbe peregrinatur. cum ea cenavimus heri, et die Saturni una ad theatrum ibimus ut fabulam The Maids (Les bonnes) Iohannis Genet spectemus. Exemplar francogallicum invenire debeo. Fabulam XX abhinc annos legi, sed librum a bibliotheca universitatis mutatus sum. Mel vult fabulam per se legere.
beluosus: (Lutetia)
Die Solis Lunaeque in thermopolio studuimus. Tam longe seu morbi causa seu vulneris studia neglegebam ; re vera ferias decem dierum totas paene aegrotavi. Metuebam vere ne omnium verborum obliviscerer. Oportuit enim pulverem a libro pharrensi detergere. Metus feliciter erat vanus. Capita duo tam facile quam celeriter evolui. Itaque hymnos homericos heri suscepi. Iliada ipsam non legam donec grammatiken perlegero, sed haec opera minora mihi erunt, ut puto, fructuosa.
beluosus: (Lutetia)
Die Iovis apud Museum Petrie iterum programma e serie Xena : Warrior Princess, illud cum Furiis, agebatur. Simile epeisodion seriei Charmed spectavimus, attamen phy ! non placet. Antea acroasin de illis deis benignis habuit Dr. Amanda Potter, breviter mythos et historiam Furiarum tractans ut spectatores melius agnoscernet quid e mytho ortum sit, et quid de televisorio. (Sintne qui ignorent ? Immo vero, sunt.)

In media congerie rerum antiquissimorum igitur programmata specavimus. A sinistra, anuli aurei et imagines lapideae. Post scrinium, sarcophagus ligneus. Eventa inibi maximae deliciae londinienses.

* * *

Temperantia casu nec de industria vitam recentem regebat. Pes etiam convalescit,
et quam lente. Non ausus sum noctu exire, quod et sobrius nunc claudico et titubo. Nec possum saltare, ita alios saltatione frui nolo inermis spectare.

Sed nos invisit Kate, amica Mellis longaeva et vinigera, ut temperantiam rumperem. Heu, temetis neglectis non multum iam tolerare possum. Duo vini pocula non solent crapulam proferre.

Die Solis ad Vrbis septentrionale profecti sumus quo donum filio eius adipisceremur, sed de hoc alias.
beluosus: (Lutetia)
Nihil recens calamum neque animum quidem incitat. Mens adeo torpet, ut torpor cordi noceat, quippe lassitudinem semper invite fero. Duos otio dies plenos egi, at nihil ullius momenti gessi ; omnia ubi coepi tum desii.
Page generated 21 July 2017 06:40 am
Powered by Dreamwidth Studios

Expand Cut Tags

No cut tags