Posted by Departament de Llatí


Kαὶ οὐκέτι τρία ἢ τέτταρα στάδια διειχέτην τὼ φάλαγγε ἀπ᾽ ἀλλήλων ἡνίκα ἐπαιάνιζόν τε οἱ Ἕλληνες καὶ ἤρχοντο ἀντίοι ἰέναι τοῖς πολεμίοις (ΞενοφῶνἈνάβασις I,8,17)


Posted by Nemo Oudeis

Nomina duo in Historia Apollonii non recte, mea quidem opinione, explicavit Kortekaas, qui commentarium in illud opus1 conscripsit.

Primum enim Stranguilionem dixit in mentem vocare verbum strangulandi (sive Græce τοῦ στραγγαλᾶν/στραγγαλίζειν), unde mera conjectura fretus sine ullo indicio certitudinis rogavit an in quadam illius fabulæ parte jam deperdita Stranguilio conaretur Tarsiam strangulando necare (p. 109). Quod rectius, ut spero me demonstraturum, suggesserat Reise, videlicet nomen Stranguilionis originem traxisse a nomine adjectivo q.e. στρογγύλος, -η, -ον sive rotundus, -a, -um, id eo dimisit, quod nec rotundus in Historia diceretur esse Stranguilio, nec posse fieri sibi videretur ut littera vocalis, quæ esset -a- Latine, ab -ο- Græca derivaretur (quamquam nullam talem difficultatem invenit cum in eadem paragrapho vellet Græcorum -γαλ- in Romanorum -guil- convertere).

Deinde Dionysiadem vult ad Διόνυσον conferre, quod non a scopo aberrare videtur, nisi quod Kortekaas pergit Dionysiadem insimulare vinositatis: "She was probably vinosa/κλεψιποτοῦσα 'trick drinking'" (p. 137). Quam contumeliam tantum propter nomen non solum in Dionysiadem sed etiam in Lycoridem nutricem inferre non erubuit Kortekaas, quamquam abhorruit, ne diceret Stranguilionem esse rotundum.

At prodest Plinium testem introducere, qui in quarto Naturalis Historiæ scripsit de Naxo insula hæc:

…Naxus… cum oppido, quam Strongylen, deinde Dian, mox Dionysiada a vinearum fertilitate, alii Siciliam Minorem aut Callipolim appellarunt (Plinius, NH 4.67).

Naxos igitur insula tribus aliis nominibus pristinis ornata erat: et Strongyle (Στρογγύλη a rotunda forma insulæ) et Dia (Δῖα) et Dionsyias (Διονυσιάς) vocitabatur. Quare velim ipse prononere alteram originem utriusque nominis: Stranguilionis et Dionysiadis nomina ficta esse ex appellationibus Naxi.

Naxos porro fuit insula, ubi Ariadna filia regis Minois a Theseo erat derelicta, sicut Tarsia filia regis Apollonii etiam derelinquitur apud Stranguilionem et Dionysiadem.

Etiam Naxi est oppidum, cui nomen Apollonas, sed nescio quando oppidum conditum sit neque quando nomen acceperit. Certe in Pentapolitana regione, ubi Apollonius ab Archistrate rege excipitur et uxorem ducit, erant secundum Plinium urbes quinque, quarum una fuit Apollonia (NH 5.31). Fieri potest ut operæ pretium sit alia nomina personarum, quæ in Historia Apollonii reperiuntur, inter nomina locorum indagare: fortasse Lycoridis nomen provenit ab oppido, quod dicebatur Λυκώρεια et prope Delphos situm erat in monte Parnasso.


commentarium in illud opus] Kortekaas, G. 2007. Commentary on the Historia Apollonii regis Tyri. Lugduni Batavorum: Brill.

Posted by Hector Antias

Caesaris in partēs nōmen quibus atque Philippī est uēnit Iēsus ubī nempe rogāuit itadiscipulōs "hominis quis fīlius esse putātur?" Dīxērunt "aliī , domine, esse putantIōannem Baptistam aliīsque autem ipse uidēris Hēlīās, pars Hiēremiamque putat, ē biblicīs ūnum vel dīcunt esse prophētīs". "Quem uōs autem dīcitis esse?" rogatrespondēnsque Simōn Petrus sīc dīxit Iēsū " Chrīstus uīuī fīlius ipse Deī es.". Inquit et ille "Simōn es Bar Iōna beātus. Nec caro nec sanguis docuēre, patersed meus in caelīs quī est, et uērō tibi dīcō es Petrus et super hanc aedificābo petrammox ecclēsiam et īnfernī nōn porta ualēbit contrā illam, clāuēs et tibi, Petre, dabōrēgnī caelōrum. Quodcumque ligāueris hīc quippe super terram iūnctum et in aethere eritet quaecumque super terram soluenda putāris in caelīs etiam mando solūta fore. Discipulīs tunc ille suīs praecēpit ut esse Chrīstum posset nōscere nēmo ab eīs.

Spes et desperatio

22 September 2017 09:02 pm[syndicated profile] quodiversusabis_feed

Posted by quodiversusabis

Hodie nuntiolum accepi: exhibere volunt bibliothecarii universitatis Londinii meos libros in 'aedibus senatui' - anglice 'Senate House'. Quod nomen fateor esse ridiculum, cum duces rei publicae numquam hoc ad aedificium veniunt. Immo petunt has aedes discipuli, in quibus inveniuntur duae maximae bibliothecae - quarum in prima continentur libri universitatis Londinii, ut supra demonstravi, atque in altera opera latine graeceque scripta. Saepe libros utroque loco lego, quoniam habito haud procul ab his aedibus. Valde igitur laetor, quod mox videbuntur libri mei carissimi - qui quidem mihi sunt cordi - ab omnibus discipulis magistrisque, qui solent bibliothecas frequentare.

Si igitur, lectores, Londinii sitis, veniatis spectatum, precor! Vetustissimos libros monstrabo vobis, inter quos est opus Historia Naturalis Plinii maioris anno MDLXXXIII editum. Omnia opuscula sunt latine scripta; incepi haec emere, nam minime placebant - nec nunc placent - mihi libri 'Loeb', in quibus et verba anglica et latina legi possunt. Debemus, ut saepe dico, latine linguam latinam discere docereque. Decet sententias maiorum summa elegantia eloquentiaque praeditas puris in foliis nitere, quam ob rem minime debemus illas foedari sermonibus alienissimis. Paene praeter modum, ut patet, scripta latina amo. 

Cras Oxoniam ibo ut loquar cum amicis latineloquentibus. Infeliciter non licebit mihi cum iis cenare, cum necesse erit mihi ante occasum solis domum redire ut versiculos latinos in linguam anglicam reddam secundum mei mandata magistri. Gaudeo nihilominus quod potero nonnullas horas terere sermonem omnium eloquentissimum colendo fruendoque societate sodalium - adeo negotiosi sunt mihi dies ut paene numquam tempus sit mihi animum laxandi corpusve curandi. 

Nonnumquam me ipsam rogare curnam tam diligenter laborem, cum pecunia haud indigeam. Cogitans mihimetipsae semper idem responsum praebeo: honoris gratia mentem exerceo, tractatos scribo, magistrosque sequor. Hominum approbationem vehementer requiro voloque gratiam mihi conciliare, ne solitudine opprimar. Nihil boni mihi est in hac vita praeter libros, laudes, linguamque latinam. Gaudium adipisci volo, ut mos est humanum, at immo tristitia me impellit ad maiora et meliora. Ut paucissimis verbis dolorem diuturnam exprimam: laboro ne lacrimem.

Posted by bedwere

Λύκος καὶ λέων


Λύκος τις ἄρνα ἁρπάσας ὑπὸ λέοντος ἐστερήθη τῆς λείας. Ὀδυραμένου δὲ τοῦ λύκου, ὁ λέων γελῶν δικαίως οὐκ ἔφη θάτερον λαβεῖν τὸ πρόβατον.

Ἀνάγνωσις τοῦ σκζ' μύθου

Λύκος καὶ ὄνος

Wolf rests in front of the wolfs lair

Ὁ τῶν λύκων βασιλεὺς προσέταξε πάντας τὴν ἄγραν ἐν κοινωνίᾳ διαμερίζεσθαι. Ὄνος δέ τις τῇ προτεραίᾳ ἴδων τὸν λύκον εἰς τὸ σπήλαιον τὴν ἑαυτοῦ ἄγραν ἐνεγκόντα,  ἤλεγξεν αὐτόν. Ὁ οὖν λύκος κατέλυσε τὸν νόμον.

Ἀνάγνωσις τοῦ σκη' μύθου

Λύκος καὶ ποιμήν



Ποιμήν τις ἰδὼν λύκον διὰ πολλοῦ χρόνου ἀκολουθοῦντα τῷ ποιμνίῳ αὐτοῦ μηδὲ  ἁρπάζοντα πρόβατα, ἐνόμισεν ὅτι φίλος εἴη. Τέλος δὲ καταλιπὼν αὐτῷ τὰς οἶας, ἀπῆλθεν εἰς τὴν πόλιν. Ὁ δὲ λύκος πονηρὸς πεφυκὼς ἀπέκτεινε τὰ πρόβατα.

Ἀνάγνωσις τοῦ σκθ' μύθου

<input ... >
Λύκος καὶ λέων
Λύκος ποτὲ ἄρας πρόβατον ἐκ ποίμνης ἐκόμιζεν εἰς κοίτην. Λέων δὲ αὐτῷ συναντήσας ἀφεῖλε τὸ πρόβατον. Ὁ δὲ πόρρωθεν σταθεὶς εἶπεν· « Ἀδίκως ἀφείλου τὸ ἐμόν. » Ὁ δὲ λέων γελάσας ἔφη· « Σοὶ γὰρ δικαίως ὑπὸ φίλου ἐδόθη; »
[Ὅτι] ἅρπαγας καὶ πλεονέκτας λῃστὰς ἔν τινι πταίσματι κειμένους καὶ ἀλλήλους μεμφομένους ὁ μῦθος ἐλέγχει.
Λύκος καὶ ὄνος
Λύκος τῶν λοιπῶν στρατηγήσας λύκων νόμους ἔταξε πᾶσιν, ἵνα ὅ τι ἂν ἕκαστος κυνηγήσῃ, πάντα εἰς μέσον ἄξῃ καὶ μερίδα ἴσην ἑκάστῳ δώσῃ, ὅπως μὴ οἱ λοιποὶ ἐνδεεῖς ὄντες ἀλλήλους κατεσθίωσιν. Ὄνος δὲ παρελθὼν τὴν χαίτην σείσας ἔφη· « Ἐκ φρενὸς λύκου καλὴ γνώμη· ἀλλὰ πῶς σὺ τὴν χθεσινὴν ἄγραν τῇ κοίτῃ ἐναπέθου; Ἄγε ταύτην εἰς μέσον ἀπομερίσας. » Ὁ δὲ ἐλεγχθεὶς τοὺς νόμους ἀνέλυσεν.
Ὅτι αὐτοὶ οἱ τοὺς νόμους δικαίως ὁρίζειν δοκοῦντες καὶ ἐν οἷς ὁρίζουσιν καὶ δικάζουσιν οὐκ ἐμμένουσιν.
Λύκος καὶ ποιμήν
Λύκος ἀκολουθῶν ποίμνῃ προβάτων οὐδὲν ἠδίκει. Ὁ δὲ ποιμὴν κατὰ μὲν ἀρχὰς ἐφυλάττετο αὐτὸν ὡς πολέμιον καὶ δεδοικὼς παρετηρεῖτο. Ἐπεὶ δὲ συνεχῶς ἐκεῖνος παρεπόμενος οὐδ᾿ ἀρχὴ ἁρπάζειν ἐπεχείρει, τὸ τηνικαῦτα νοήσας φύλακα μᾶλλον αὐτὸν εἶναι ἢ ἐπίβουλον, ἐπειδὴ χρεία τις αὐτὸν κατέλαβεν εἰς ἄστυ παραγενέσθαι, καταλιπὼν παρ᾿ αὐτῷ τὰ πρόβατα ἀπηλλάγη. Καὶ ὃς καιρὸν ἔχειν ὑπολαβὼν τὰ πλεῖστα εἰσπεσὼν διεφόρησεν. Ὁ δὲ ποιμὴν ἐπανελθὼν καὶ θεασάμενος τὴν ποίμνην διεφθαρμένην ἔφη· « Ἀλλ᾿ ἔγωγε δίκαια πέπονθα· τί γὰρ λύκῳ πρόβατα ἐπίστευον; »
Οὕτω καὶ τῶν ἀνθρώπων οἱ τοῖς φιλαργύροις τὴν παρακαταθήκην ἐγχειρίζοντες εἰκότως ἀποστεροῦνται.

Solutio rei ultima

21 September 2017 03:08 am[syndicated profile] iconoclastes_feed

Posted by Iconoclastes

A., amica mea Cracoviensis, habet inter amicos sui interretiales quoque Mahmudum, iuvenem praedivitem ac corruptum ("de capsula totus", ut ait Seneca), qui e familia venit phylarchae cuiusdam Arabici. Ei cum questa sit de sui in munere rectore severo molestissimoque, dicens fortasse:
- Iam velim vero ut homo hic mortuus sit!
respondit puer voce 100% seria:
- Quin eum indici terroristarum addis?

Posted by Iconoclastes

Cum placeat uiridi formosus psittacus ala,
cum placeat docili psittacus ore mihi.
– quis lepidum nescit Nasonis carmen amantis? – 
semper ubique uelut cana columba cacat.

Posted by Iconoclastes

Non est fortasse urbane aliorum verba - nullis a me additis - hic citare, volo tamen hanc scientiam proverbiorum quam maxime propagatum iri: 

Heril a Navarcha Iulio epistula est gregalibus Gregis Latine Loquentium missa:
Iulius Navarchus Eduardo et ceteris qui de nautis navibusque legere non aversantur salutem
Gratias ingentes tibi ago, Eduarde, qui tam diserte de nauticis rebus locutus es, optime eas delineans
Quod dicis <pensa varia doctrina speciali excultis plerumque assignantur> verum est, numquam ad gubernaculum ponam hominem loquacem qui non cymbam, vela mareque inspiciat sed alios quibuscum colloqui soleat! Sed quibus periti nauti sint (in parvis videlicet navibus), omnia diversa facere opus est: unde aliud adagium lingua italica :"Un marinaio è uno che sa fare tutto. Male." (Nauta, quis est? Qui omnia facere potest, male tamen omnia). Cui adagio - a quibus scilicet creato qui terram colent mareque spernunt - respondent nautae: "Chi sta a terra chiacchiera. Chi sta in mare naviga" (Qui domi suae manet, ipse loquitur. Qui in navi adhibetur, navigat". 
De proverbio ex lingua anglica quod reddis, <Si nodum aptum alligare non vales, te oportet quantum plurimum alligare> tibi cosentio, non dissimillimum est meo prolato. Quod primum ex avunculo meo, peritissimo nauta, audivi postquam, me admodum adolescentulo, noctem diemque in alto mansit cymba mea (prima erat mei cymba, et parvissima) quod nec venti quibus dare vela nec petroleum in receptaculo aderant: dixit ille me parvam habere nauticarum rerum peritiam qui receptaculum petrolei non impleveram. 
Illo modo tamen, dum cymba in tranquillo mare nocte aqua sustinetur, postquam intellexi nihil aliud facere poteram quam ventos expectare, nullus metus in me erat et sicut antiqui nautae, Naturae parui, donec lene spirans Favonius me ad portum duxit.
Vale Edoarde, valete sodales omnes.

XVIII d. m. IX AD 2017 Eduardus scripsit:
Eduardus Iulio et legentibus quibus res marinae animum tenent, sal.:
'Totum' rete perlustravi, Iuli, sed rem Anglice conscriptam huic dicto
Italico ad unguem respondenti reperire non valui. Fortasse non
dissimillimum est hoc adagium mihi antea ignotum:
"If you can't tie a knot, tie a lot."
Si nodum aptum alligare non vales, te oportet quantum plurimum alligare.
Aliud ipse excogitavi:
In the navy everyone starts at the top of the bottom.
[In classe omnes ordiuntur summo alveo.]
Hoc est, simul in alveo, stega, et rudentibus operam navare omnes
debent, fortasse in prospecula summo malo principi, in stega tabulas
detegentes, in alveo onera arte et secure recondentes.
Re vera autem, ut in omnibus coeptis nodosis, pensa varia doctrina
speciali excultis plerumque assignantur. Anglice 'rigging monkey' [simia
armamentorum scita] est talis homo, qui propter corpus leve et agile,
valet cito rudentes scandere, veluti schoenobates. Non est terminus
'simia' in nave aliquid despectativum sed tantummodo parvum ideoque
proposito aptum.
Multi alii termini artis nautarum heic inveniri possunt:
http://black-bart.co.uk/html/pirate_glossary.html#A
valete

Eodem die prius Navarcha ad Gregem scripserat:
> Iulius navarchus gregalibus praecipue quibus nauticarum linguas, italica
> excepta, calleant spd
> Adest lingua nauticarum italorum proverbium hoc: "Poca cima poco
> marinaio", quod in Latinum converti potest: "Parum rudentis, parva
> nautae peritia" (hoc tamen si melius reddi possit, quaeso mutate).
> Estne aliis linguis proverbium nauticarum quod illi simile sit?
> Gratias in antecessum pro responsis vestris et curate ut valeatis.


Roseus fasciculus

20 September 2017 07:14 pm[syndicated profile] syllabarius_feed

Posted by syllabarius

Mane volitans
platani motacilla
per frondes alba.


In oleandro,
roseus fasciculus,
tres flores tantum.


Virescunt frondes,
per aera coeunt
anisoptera.

Posted by Iconoclastes

Arthurus, diurnarius Polonus legendarius iam provectae aetatis (sed mente, corde & corpore iuvenis: iuvenem amicam habet, birotis per Urbem* una vehuntur), heri, in caupona "Res haud parvi momenti" (vulgo: Nie byle co), dixit mihi ceterisque convivis se solere non solum birotam sed quoque autoraedam** gubernare poculo vini sumpto.
- Birota re vera res periculosa est in hoc conspectu - ait. - Sed automobile? In sella sedes, sis ergo etiam ebrius, non cades.
Deinde pergit sui historiam:
- Ter a biocolytis apprehensus sum aliquantulum, ut ita dicam, intoxicatus. Statim, antequam ipsi rogare inciperent, confessus sum: Ita, domini, bibi!
- Quid?! - rogant vigiles publici stupefacti (nam omnes bibuli guberantores, in re flagranti fere capti, negant se bibisse).
- Ita, bibi. Scitisne cur?
Nesciverunt. Ergo explanavi:
- Sex amicos habui, qui autocinetum ducendo mortui in calamitatibus viariis sunt. Omnes sex potores maximi. Sed eodem momento, cum mortui sunt, omnino sobrii manserunt, nam timebant ebrii gubernare. Quomodo ergo mihi raeda sit gubernanda, nisi aliquid bibam?
----------------------------------------------------------------
* Varsoviam, quae est mihi quod veteribus Roma fuerat.
** Verbis 'autoraeda' aut 'autocinetum' pro Anglico 'car' utor; placet quoque automobile, sed inter Latinistas mirum in modum non accipitur. Certe vehiculum, currus - quoque dicere possumus.

Aurea avis

19 September 2017 09:40 pm[syndicated profile] quodiversusabis_feed

Posted by quodiversusabis

Hodie ambulavi ad universitatem ut caffeam biberem una cum quodam magistro, quem adiuvo ad transcriptiones libri Exoniensis corrigendas. Vidi etiam magistram meam Iuliam disertissimam mulierum benignissimamque, quae me docebat artem palaeographicam. Anno autem scholastico proximo iter in diversas terras faciet, quam ob rem non poterit me in hac disciplina erudire. Nomen igitur mihi dedit alterius magistri, summo ingenio praediti, cui litteras nuper misi; quippe spero fore ut liceat mihi eo docente codices legere litterasque latinas discere. 

Adhuc rudis sum tiro, fateor, inelegans ac indocta, quapropter me maxime oportet summis viribus scientiam cum in libris petere tum a magistris sapientissimis accipere. Ut supra demonstravi, latine epistulam scripsi ei misique paginam hanc, in qua legi possunt mei commentarii cernique discendi studium, codicum amor, facultasque litteras humaniores intellegendi necnon scribendi. Nolo tamen vos, lectores, taedio animi inficere talibus verbis, quae videntur vanitatis causa esse scripta; immo in animo habeo prodigium optimum describere, quod hodie in via aspexi. 

Soleo caelum caeruleum spectare nubesque candidas in itinere, nihil enim magis meis placet oculis quam tabula illa caelestis a Deo picta atque ornata. Vidi bestiam volitantem, quae cum propius accedisset mihi, certior facta sum esse avem auream. Luce coruscans solis, modo ascendens modo descendens, micans candore aetheris prae me iter faciebat suum. Diu habebam hanc pulcherrimam avem meo in conspectu, et valde commota sum specie inusitata formositateque animalis. Denique velut sagitta gemmata Cupidinis assurgit in summam caeli partem ac repente evanuit.

Quid sibi vult tale omen? Affertne avis illa pecuniam, vel honores, vel etiam - quod iam diu cupio, volo, desidero - amorem? Forsitan vero mihi dicatis prodigium illud mala, caedes, dirutionesque praesagit. Quod si ita est, Deum precor ut avertet a me calamitates Fortunae, saepe enim iniurias huiusce generis patior. Avis, avis, rara avis: da mihi, te amabo, bonos rerum eventos, spem laudis futurae, scientiamque cum admirandam tum inimitabilem!

Posted by María José Zamora Carrero





CARMINA BURANA 179  (Litterae e Bibliotheca Augustana depromptae)

Tempus est iocundum, o virgines!
modo congaudete, vos iuvenes!
o! o!
totus floreo!

Refl.
Iam amore virginali totus ardeo;
novus, novus amor est, quo pereo!

2.
Cantat philomena sic dulciter,
et modulans auditur; † intus caleo.
o! o!
totus floreo!

Refl.
Iam amore virginali totus ardeo;
novus, novus amor est, quo pereo!

3.
Flos est puellarum, quam diligo,
et rosa rosarum, qua caleo.
o! o!
totus floreo!

Refl.
Iam amore virginali totus ardeo;
novus, novus amor est, quo pereo!

4.
Tua me confortat promissio,
tua me deportat negatio.
o! o!
totus floreo!

Refl.
Iam amore virginali totus ardeo;
novus, novus amor est, quo pereo!

5.
Tua mecum ludit virginitas,
tua me detrudit simplicitas.
o! o!
totus floreo!

Refl.
Iam amore virginali totus ardeo;
novus, novus amor est, quo pereo!

6.
Sile, philomena, pro tempore!
surge, cantilena, de pectore!
o! o!
totus floreo!

Refl.
Iam amore virginali totus ardeo;
novus, novus amor est, quo pereo!

7.
Tempore brumali vir patiens,
animo vernali lasciviens,
o! o!
totus floreo!

Refl.
Iam amore virginali totus ardeo;
novus, novus amor est, quo pereo!

8.
Veni, domicella, cum gaudio!
veni, veni, bella! iam pereo!
o! o!
totus floreo!

Refl.
Iam amore virginali totus ardeo;
novus, novus amor est, quo pereo!

Posted by Iconoclastes

Cinema hoc melodramaticum fecit Justin Chadwick, secundum librum dominae Deborah Moggach. Partes principales agunt (re vera) Amstelodamum & Vermeer, id est loca portuensia veteris Amstelodami necnon picturae perpulchrae Vermeerianae (intus domus factae, in aequa mixtione lucis et umbrae). Incredibilis techna (machinatio) amatoria! Bis aut ter in scaenis viariis necnon lectuariis auditur lingua Niderlandica, aliter Anglica.
Mihi maxime placebat scaena "etymologica", in qua pictor rogat sui amatricem:
Pictor: Scisne cur color ultramarinus tot aestimetur?
Puella: Quia color puritatis est?
Pictor: Minime. Pigmentum ad ultramarinam faciendam e terris longissimis advehitur, ergo pretiosissimum est.

Posted by bedwere

Pridie Kalendas Octobres, more hodierno die Saturni 30o Septembris, hora 13a (1 P.M.) congregabimur ante domum hanc:

13500 Mar Scenic Dr 
Del Mar, California


Map of 13500 Mar Scenic Dr, Del Mar, CA 92014


Deinde ambulabimus Latine colloquentes per hortum qui Extentio Pinorum Torreyanarum nuncupatur.


Etsi iter non videtur arduum, tamen via non est strata. Venite ergo caligati. Neque obliviscimini petasi vel umbraculi!

Caligae with nails

Elegi autem locum istum quia commodus erit mihi. Nam ante conventiculum, hora 10a, est mihi prope ministrandum Iliceti (vulgo Encinitas) in Missa Latine cantata propter festum divi Hieronymi, illius doctissimi atque de plurimis linguis peritissimi viri. Optatitissimi vero eritis, si adfueritis.


Posted by Departament de Llatí

Aphrodite, by Cristian Baitg
Mοῦσά μοι ἔννεπε ἔργα πολυχρύσου Ἀφροδίτης
Κύπριδος, ἥτε θεοῖσιν ἐπὶ γλυκὺν ἵμερον ὦρσε 
καί τ᾽ ἐδαμάσσατο φῦλα καταθνητῶν ἀνθρώπων 
οἰωνούς τε διιπετέας καὶ θηρία πάντα, 
 ἠμὲν ὅσ᾽ ἤπειρος πολλὰ τρέφει ἠδ᾽ ὅσα πόντος: 
πᾶσιν δ᾽ ἔργα μέμηλεν ἐυστεφάνου Κυθερείης.

Serpentes et scalae

16 September 2017 07:29 pm[syndicated profile] quodiversusabis_feed

Posted by quodiversusabis

Hodie librum valde lepidum perlegi, cuius titulus est 'Confessiones edacis opii', vel anglice 'Confessions of an Opium-Eater'. Fortasse ridiculum videtur nomen, quoniam nemo opium ore manducat at potius fumat bibitve, nec causas praebet auctor curnam hunc titulum elegerit. Nihilominus vos appetenter exhortor ut legatis confessiones eius, quas cum concinnitas verborum tum Graecae locutiones iucundissime ornant.

Ceterum cum ipsa sum bibax (cerevisiae, non opii), maxime placet de similibus hominibus discere. Hodie tamen conabor tantum II pocula cerevisiae sumere, cum sentiam me haud optime valescere. Laeva auris mihi dolet necnon frequenter sternuo. Insuper necesse est mihi in abstinentia vivere, ne tempus tero - ut meus est mos - bibendo pelliculasque spectando. Immo gracizare oportet, scientia enim mea huiusce linguae ne mediocris quidem est. Carmina Homeri amo, sed summis doloribus crucior, quandocumque opus est mihi scripta Platonis intellegere.

Fateor me non voluptatis causa incepisse hunc librum legere, sed necessitudinis causa, magister enim - pro quo laboro - mihi imperavit ut quaererem sententias Latinas Graecasque in libris undeviginti saeculi. Quo audito, libenter ei parebam, nec mirum: bene enim scitis, lectores, quam cara mihi sint omnia libri genera: et vetustos et novos et magnos lego et parvos et foedos et pulchros. Et anglice et gallice et theodiscere legere soleo, sermones enim hominum me delectant variatione vocum permutationeque vocabulorum. Maxime vero placent mihi sententiae latine exaratae, quales vos ipsi scribere soletis in Pipiatorio vel etiam vestris in commentariis, quos magno cum gaudio accipio, quibus summo cum delectatione respondeo, quorumque gravitatem lepiditatemque et admiror et imitor.

Forsitan dicatis me hodie nihil novi dixisse, nec ab hac opinione dissentio. Tacens praetermisi amores, amatos, aerumnas, angoresque, quamquam haec mala sicut angues repunt intra parietes mei animi; vi continentur, sed foras exire cupiunt necnon conantur. Nolo tamen invitas cogitationes liberare ab animi vinculis, ne vehementius in me ruunt; immo spero fore ut sedentur, sileant, meque sinant quiete - quam diu desiderata! - sola frui.

Ariadna sola in Naxo

16 September 2017 05:52 pm[syndicated profile] audeamus_igitur_feed

Posted by María José Zamora Carrero

P. OVIDII NASONIS EPISTVLAE HEROIDVM


Illa relicta ferīs etiam nunc, improbe Thēseu
vīvit. Et haec aequā mente tulisse velīs?
1 Mītius invēnī quam tē genus omne ferārum;
crēdita nōn ullī quam tibi pēius eram.
Quae legis, ex illō, Theseū, tibi lītore mittō
unde tuam sine mē vēla tulēre ratem,
5 in quō mē somnusque meus male prōdidit et tū,
per facinus somnīs insidiāte meīs.

Tempus erat, vitreā quō prīmum terra pruīnā
 spargitur et tectae fronde queruntur avēs;
incertum vigilans ac somnō languida mōvī 
10 Thēsea prensūrās sēmisupīna manūs:
nullus erat. referōque manūs iterumque retemptō
perque torum moveō bracchia: nullus erat.
excussēre metūs somnum; conterrita surgō
membraque sunt viduō praecipitāta torō. 
15 prōtinus adductīs sonuērunt pectora palmīs
utque erat ē somnō turbida, rupta coma est.

Lūna fuit; spectō sīquid nisi lītora cernam;
quod videant oculī, nīl nisi lītus habent.
nunc hūc nunc illūc et utrōque sine ordine, currō,
20 alta puēllārēs tardat harēna pedēs.
Intereā tōtō clāmantī lītore "Thēseu!"
reddēbant nōmen concava saxa tuum
 et quotiens ego tē, totiens locus ipse vocābat;
ipse locus miserae ferre volēbat opem.
[…]

Quid faciam? Quō sōla ferar? vacat insula cultū;
60 nōn hominum videō, nōn ego facta boum.
omne latus terrae cingit mare; nāvita nusquam.
Nulla per ambiguās puppis itūra viās.
finge darī comitēsque mihī ventōsque ratemque,
quid sequar? accessus terra paterna negat.
65 ut rate fēlīcī pācāta per aequora lābar,
temperet ut ventōs Aeolus; exul erō.


Nōn ego tē, Crētē, centum dīgesta per urbēs,
adspiciam, puerō cognita terra Iovī.
at pater et tellus iustō rēgnāta parentī
70 prōdita sunt factō, nōmina cāra, meō,
cum tibi, nē victor tectō morerēre recurvō,
quae regerent passūs, prō duce fīla dedī.
tum mihi dīcēbās: "per ego ipsa perīcula iūrō
tē fore, dum nostrum vīvet uterque, meam."
75 Vīvimus, et nōn sum, Thēseu, tua, sī modo vīvis,
fēmina periūrī fraude sepulta virī.
mē quoque, quā fratrem mactāssēs, improbe, clāvā!
esset, quam dederās, morte solūta fides.

[…]

145 Hās tibi plangendō lūgubria pectora lassās
infēlix tendō trans freta lāta manūs;
hōs tibi quī superant ostendō maesta capillōs;
per lacrimās ōrō, quās tua facta movent:
flecte ratem, Thēseu, versōque relābere ventō
150 sī prius occiderō, tū tamen ossa ferēs.
De imaginibus:
Supra, Portlanda hydria in Museo Britannico, cf. wikipedia.
Infra, Theseus et Minotaurus, cf. wikipedia



Lasciatemi morire E chi violete voi che mi comforte in così dura sorte, in così gran martire? Lasciatemi morire O Teseo, o Teseo mio, Sì che mio ti vo'dir, che mio pur sei, benché t'involi, ahi crudo! a gli occhi miei. Volgiti, Teseo mio, volgiti, Teseo, oh Dio! volgiti indietro a rimirar colei che lasciato ha per te la patria e il regno, e in queste arene ancora, cibo di fere dispietate e crude, lascerà l'ossa ingude. O Teseo, o Teseo mio, se tu sapessi, oh Dio! se to sapessi, ohimè! come s'affanna la povera Arianna. forse, forse pentito rivolgeresti ancor la prora al lito. Ma con l'aure serene tu te ne vai felice, ed io qui piango; a te prepara Atene liete pompe superbe, ed io rimango chibo di fere in solitarie arene; te l'uno e l'altro tuo vecchio parente stringeran lieti, ed io più non vedrovvi, o madre, o padre mio Dove, dove è la fede che tanto mi giuravi? Così ne l'alta sede tu mi ripon de gli avi? Son queste le corone onde m'adorni il crine? Questi gli scettri sono, queste le gemme e gli ori: lasciarmi in abbandono a fera che mi strazi e mi divori? Ah Teseo, ah Teseo mio, lascerai tu morire, in van piangendo, in van gridando aita, la misera Arianna che a te fidossi, e ti diè gloria e vita? Ahi, che pur non risponde! Ahi, che più d'aspe è sorde a'miei lamenti! O nembi, o turbi, o venti, sommergetelo voi dentr'a quell'onde! Correte, orche e balene, e de le membra immonde empiete le voragini profonde! Che parlo, ahi! che vaneggio? Misera, ohimè! che chieggio? O Teseo, o Teseo mio, non son quell'io che i feri detti sciolse; parlò l'affanno mio, parlò il dolore; parlò la lingua sì, ma non già 'l core. Misera! ancor do loco a la tradita speme, e non si spegne, fra tanto scherno ancor, d'amore il foco? Spegni to, Morte, omai le fiamme indegne. O madre, o padre, o de l'antico regno superbi alberghi, ov'ebbi d'or la cuna, o servi, o fifi amici (ahi Fato indegno!), mirate ove m'ha scorto empia fortuna! Mirate di che dual m'han fatto erede l'amor mio, la mia fede, e l'altrui inganno. Così va chi troppo ama e troppo crede.

Pauca dē Autumnī aduentū

15 September 2017 04:23 pm[syndicated profile] ineptiae_feed

Posted by Hector Antias

Rigōre molliētur aetheris calor
marisque harēna dēserētur algida.
Resūmit ūsitāta quisque mūnera
et in scholās alumnus īre cōgitur.
Parant hirundinēs migrāre in Āfricam
cotīdiēque fit diēs minūtior.
Rigātur imbribus solum frequentibus
uirōre mox et exuentur arborēs.
Valē, aestuōse mēnsis, hinc abī celer
auēque, quī uenīs tepōre praeditus.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

September 2017

M T W T F S S
    1 2 3
4 5678 910
11 121314151617
1819 20212223 24
252627282930 

Style Credit