beluosus: (Lutetia)
In somnio peliculam novam e serie Star Wars cum amicis spectabam ; erat somnium tale, quo spectatores fiunt participes.

Ita in planeta tempore spatioque a Terra remota aderamus. Castra igitur erant in summo rupe, prope huius planetae oceanum. In medias castras turris metalli ingens oriebatur, mille pasuum in coelo ei cacumen. Nos in cacumin stabamus inter ordinatra scintillantia. Nox erat, et sola lux in arce ex his dilucebat. Coram fenestris eramus, ut mare atro et procelloso despectaremus. In imo rupe, quo oceanus saeviens undis saxa incutiebat, machinae giganteae in aestu volvebant, fluxu agitatae. Lumina viridia ex eis per nebulas roris interlucebant. Tacite de turre machinas in umore atro intuebamur, donec unus e nobis silentium rupit. Quam pulcher, inquit, conspectus.

Reliquorum somnii non memini, sed hanc imaginem maris nocturnae volebam exscribere ut recordarer, etsi melius describere nequeam. Attamen primum eloquentia me deseruit, ut stylum seponerem.

Proxima autem nocte iterum somniavi. Ruri in mansione multis cum amicis demorabar. Vespere ineunte cum temetis in atrio convenimus ut noctem comissatione ageremus. Atque eis somnium de machinis in mare atro, quas de turre conspectentes pulchritudo nos percussit, enarrare conatus sum.

somnium

18 July 2014 09:25 am
beluosus: (Lutetia)
Conventiculo cuiusdam generis aderam, quod magno in deversorio prope aeroportum agebatur. Ludus inibi gerebatur permagnus. Centum lusores personas romanorum et barbarorum agebant. Cella quaeque, exedra quaeque, camera quaeque nomine romanae provinciae vel patriae barbarae designata'st. Finis ludi erat totum orbem terrarum vincire. Romani igitur et reges barbarorum inter sese certabant ut -- aut per bellum aut per foedus -- suo sub imperio provincias duceret.

Ego eram togatus romanus (nomen infeliciter oblitus sum). Primum in provincia Iudaea (in popina vere deversorii) ludere coepi. Consul Iudaeae erat senex, iudaeus civis romanus factus, haud verisimili cum nomine Davidus Papperzappio ; scilicet lusores personas suas nominaverunt. Is me legatum ad Libyam, i.e. ad exedram prope caveam, quo saltabant alii qui ludumm arcebant ; infeliciter libyades musicam 80s malam evitare non poterant. Rex Libyae sua cum sororeque uxoreque, Arsinoe nomine, barbari graecantes, me receperunt, in thronis suis (mensa enim plastica) sedentes. Regi Reginaeque explicui legiones ituras. Aut clientes Romae, aio, sitis, aut servi. Egomet nolo provinciae praeesse, sed Papperzappio me iussit huc ad terram vincandam. Malo foedere quam legionibus bellam terram vestram cum Roma iungere. Confestim consenserunt, et poposcerunt ut legiones bellicosissimas in Numidiam mitterent.

somnium

21 May 2014 05:30 pm
beluosus: (Lutetia)
Parvo in theatro sedebamus ego et uxor fabulae exordium exspectentes. Ad me vertit, rogavit num peliculam Lost Angels umquam spectarem et, si spectarem, quid de ea opinar. Titulo audito maestitiam ineffabilem sentivi cor transfigere, lachrymasque in oculis oriri. Responsi quasi balbutians : tristis est, pertristis. Subito lapades extinctae sunt. Lentule nova lumina scaenam patefaciebat : atrium videbatur diaetae urbanae. vetus tabula lignea in medio atrio stabat, poculis temetorum et vinorum plena. Mima, iudaea perpulchra, in scaenam advenit, prolixus ei capillus circum caput neglegenter reiectus. Secunda mima, africana grandis et gracilis, mox secuta'st. Ambae vestimenta laboris gerebant. Quam diem, inquit iudaea suspiratu, opus est bibere. Vere, ait africana, temetum desidero. Credo omnes, ait iudaea, desiderant. Deinde mimae temeta vinumque effudebant, pocula spectatoribus dabant.
beluosus: (Lutetia)
Vsque ab pueritia in somniis librarias magnas mirificorum plenas invisebam. Immo, cum puellus fuissem, somnia ad tabernas crepundiorum mirorum attinebant : plerumque pupillas « agentes » personarum e peliculis de Bellis astrorum, quae in mundo vigilorum non exstarent. Sic avaritia puelli ! Ex anno mihi decimo locus somniorum in librariam magis magisque mutabant, quo non crepundia, sed libros ludorum personarum invenirem. Etiam vestigia somnii cuiusdem manent, quo optimum iucundissimum maximum libellum inveni ; si argumentum per temporis caliginem recordari possem, pro certo opus exscriberem ut lusores alios delectet. Heu heu, imaginum incertissimarum moles tenet animus, sed templi antiqui et ruinosi remota in silva vetustissima explorationisque periculosae memini. Reliquum in umbras defluerunt. Non possum iam depingere loca, non possum iam condere eventa, non possum iam exprimere mira. Vereor ne magia evanuerit.

Nuper autem iterum somnium huius generis mihi venit, sed mutatum. Magnam per librariam ambulavi, ut thecas thesauris plenas invenirem, codicibus pulverulentis et bellis philosophiae latine et germanice scriptae. Quam avaritiam novam !
beluosus: (Lutetia)
Somniavi me in collegium revenire, non iterum discipulus sed conventiculi causa. Advenientem in dormitorio « A » minister me demorari iussit. Clave accepto sarcinam ad cubiculum seu immo cellulam tuli. Vestimenta in arce posui, varia neccessaria in thecis ordinavi. Eheu, libellum carissimum, illud Buch der Lieder Henrici Heine (sc. editionem Reclam), quod ubique mecum teneo, quoquomodo perdidi. Frustra per omnia quaesivi, tandem spe demissa constitui e dormitorio discedere ut ad forum scholasticum ambularem. Quam longe -- viginti enim annos -- afueram, tamen itineris inter domitoria et forum totius memini. Primum trans campum ludorum, dein sub marmoris fornice triumphali, dein praeter lapidis templa deorum in viam sacram ivi. Pyrimidium aureum in summo obelisco radiis solis occidentis flagrabat dum forum attingo. Servi aedificia collegii claudebant, ut non in bibliothecam ire possem. Itaque in aedes sodalitatis discipulorum veni cibum petitum. Thermopolium et popinella etiam clausa sunt, sed ministra benigna mihi panem dedit. Non frigidus vesper vernalis ; reveni igitur in forum laterum rubrorum. Trans forum, inter aedificia gemella philosophiae naturalis et mathematicae sacra tandem in silvam progressus sum. In luco stabat castellum. Magna porta in moenibus hiabat, intus lux et musica lyrorum. Cupide inii, et Christina me salutavit. Mihi dixit se librariam suam, illam Treadwells, quod iterum crescuit, maius in aedificium migrare debuisse. Itaque hanc arcem antiquam emit. Exinde me ad ritum paganum media nocte in aula acturam invitavit. In herbis, flavis circumdatis floribus -- eiusdem coloris est libellus amissus -- sedi ut expectans panem ederem.
beluosus: (Lutetia)
Somniavi me somniare. Vero haud rarissimum est eventum, nec mihi nec, ut libros de anima intuens didici, aliis.

Quam primum anno meo XIV mihi accidit. Somniavi tumme dormire, mihimet in lecto in cubito meo : omnia quidem in principio solita videbantur. Nox erat et crassis in tenebris mugitu gravi auscultato statim experrectus sum. Forma incerta in cubitum obscurum inire vidi, immo sentivi. Monstrum eratingens, horridum, difforme. Ad me venit, in pectore sedit, Terrifico pondere me comprimebat. Non poteram moveri nec spirare. Volui enim vociferari, ne vocem quidem iam habui.

Subito vere experrectus sum ; aestatis sol matutinus radiis ardentibus cubitum inluminabat.

Multum posthac in libello contra superstitiones de talibus incubis legi. Videlicet numquam credidi me aliquid praeter naturam passum esse, sed et non cognovi alios idem passoss sese vere a monstris seu anubus malis oppugnari putasse. Ego semper cum expergiscerer verum mundum agnosco. Heu, somnium, dum somnio, quoque verum videtur. Sed de hoc alias.

Heri nocte medio iterum somniavi me somniare. In somnio somnii cum amica Rhiade colloquebar. Quodam in thermopolio sedebamus, quod, nunc considerate istud Café Paradiso seattlense esse -- eius summo in tabulato -- adfirmare possum. Longe et familiariter garriebamus. Deinde esperrectus sum. Materia sermonis adeo mih ianimum percussit ut propere conloquium exscribere conatus sim. Attamen etiam memoria verborum exolescebat.

Deinde vere experrectus sum. Memoria huiusin somnio memoriae etiamnunc magis palluit. E lecto emicui papyrum petitum stylumque ut sententiolas in somnio et somnium ipsum enotarem.

Mane in mensa prope ordinatrum frustum papyri inveni quod scripturam nocturnam fert. Hoc autem vere accidit.
beluosus: (Default)
Crassum pulveris ravi tegumen thesaurum musei subterraneum possidebat, quod vastitatis harenas e quibus haec statuae deorum antiquorum ereptae sunt, commonefacit. Aspera lux lampadum electricorum thecas mensasque fortes inluminabant. Dr. N-, curator archeologista antiquarius, mihi arcas onerarias apertas ostendit. Stramina saxo detersit. Pulvere motu turbato, tussit.

— Fragmina, inquit, omnia, ut credo, repperimus. Caput stelae tempus et ventus eraserunt, sed inscriptio tam longe sub harenis iecit ut protegeretur. Hocine inventum agnovisti ?

— Parum, aio, audivi : de controversia plerumque. Nonne museum inscriptionem edere recusat ?

— Conati quidem sumus negare istam inventam, vel quae fragmina inventa sunt legi posse. Periculum est, pernicies timenda. Veremur ne divulgemus.

— Memet autem huc clam evocasti. Quare ?

— Ad rem : ritus agitur, cuius vim metuemus... sed et desideramus. Terribilis est necessitas, aeque terribiles metuemus consequentias. Tanta magia non leviter utamur.

— Qualis magia ? ἆρα νεκυομαντεία ;

— Peior... deos letiferos invocat, incitatque...ut terram « purgent ».

— Quidnam velis me facere ?

— Stelam recondere... ritum celebrare.

Post museum in via Montague Place exspectabat taxi. Operae mei amici iussu arcas tres in autoraedam ectulerunt dum in sedile posterius ascendimus. Per vias imbribus madidas a domum luxuosam in vicinia Chelsae vecti sumus. Sub coelo tonitrante arcas caute intus tulimus. Dr. N- aurigae pretium dedit, deinde pessulo forti ianuam clausit. Suppilectili sub parietes seposito, lapides ex arcis humum bibliothecae posuimus.

— Omnibus, inquit, mihi libris fruamur, si necessest.

— Allons-y !

Sub vesperem stelam refecimus, inscriptionem hieroglyphicam exscripsimus, lacunas characterum erasorum restituimus. Carmen deos arcanos, incolas nubilorum celatas magnos magiae, invocat qui ad terram descendant ad maculas expurgandas. An populum quoque maculam esse annon pro certo non dicit. Nihilominus una voce cantabamus.

somnium

30 June 2011 01:42 pm
beluosus: (Default)
Herboso in campo sub sole africano stabam. Mecum stabat veneficus. Vestem Europae recentis gerebat, scientia veteris Africae fruebatur. Inimicus, inquit, tuus est magus magnae potestatis ; at ego potentior.

Imaginem ligni feceram, quam venefico iam dedi. Haecine, inquam, satisfacet ? Nutu adsentit.

Effigiem inimici humum posui. Cultrum ferreum, ingentem et curvum, e sarcina extraxit veneficus. Singula plano cultri membra effigiei plaudebat ut metallum resonaret, quaeque membra cantu nominans : caput defigo, tergum defigo, clunes defigo... Carmine incantati crepitaculum vibrabat dum effigiem in arido sepeliebam.

Putido in palo, reliquo saepis ligneae, clavo adfixa ferrugino persona, cui species erat calvariae elephantis, pendebat, quam iussit me veneficus carpere. Velut galea, inquit, gladium capiti defendit, ita haec magiam spiritui ; si quis cum veneficis pugnet, loricae oblivisci non debeat.

Horriferam personam intuebar. Eam ipsam paene sentiebam memet intueri.
beluosus: (Default)
in speluncam descendi[mus]... canities saxea lunam ipsam commonefacit, vel cinerem flumine igneo relictum cum mons ira flammea viscera sua efodisset.

[facem in]cendio, cuius flamma faciem puellae inluminavit. umbrae in muris nos circumdant, circumsaltabant.

— te inveni, inqu[it]

— [veni] mecum [...]

dentes beluae veneno stillant, micante facis luce scintillant. ṿẹṛṣicolores ei oculi, qui [od]io et fame nitent, ravae ei squamae ....... saxum simulant. nos consp[ectit], consectatur, per cuniculos ṣẹṛpens.

currimus in tenebris, attamen videre possum. lapides albi sub pedibus fraguntur, pulve[rem] eorum sentio [...]

arcam ligneam aperio, sed umbrarum causa crassarum quid contineat videre nequeo. os intus digitis sentio, quod cum aliis extraho. ossa tenuibus vinculis suta sunt, sicut ingens larva convivialis, quam unco ad speluncaemurum adfigo ut daimones fuget.

[pagina deest]

e silva in campum planum currimus. crepusculum terram occultat, coelum orientale etiam splendore solis ardet. per sege[tem a]d villam ruinosam fugiums. nulla inibi lux. anheliti [...]

claustro ianuam reser[imus]

— cuius haec domus ? quo simus ?

— securụṣ ... tecum ... credạṃ [...]

— [...] confiteor... me no[n] ạṃạre [...]

— noli... ṃạṇụm

[reliqua desunt]
beluosus: (Default)


In summo tabulato aedificii Senate House, super classes, super ipsam bibliothecam, super tabularium enim secretum, est camera, quae rarissima arcana celat. Thesauros pretio inaestimabiles ac usu ineffabiles, praedam orbis terrrarum omnis occultam, tenet. Insunt libri nefasti, imagines deorum malignorum, reliquiae monstrorum, instumenta magiae sacra. Pauci quidem sunt, qui tenuissimum de thesauro rumorem audiverunt.

Iohannes C-, magister collegii UCL me advocavit, ut in re difficilissima adiuvarem. Sub divo convenimus, die procellosa in hortis Russel Square.

— Haud ignarus es, inquit, congeriei, quae nostrae sub tecto officinae latet.

— Nonnullos susurros audivi.

— Videlicet. Nunc tibi denique licet invisere... attamen subsidium grave petimus. Est novus advena inter incolas nostros. Quid sit, e quo venerit, nescio ; corpus cuiusdam daemonis putam. Nullum horribilius umquam vidi. Fortasse mortuum est, fortasse semi-vivum... saltem immotum manet, plumbea in arca iacens. Sed... contagio quaedam ex isto pandit. Vexat omnes propinquitate, et interturbationes exardescebant. Scrutaberisne ?

Itaque media nocte me in bibliothecam duxit. Ascensore ad summum aedificum vecti sumus, deinde praeter custodes armatos scalas privatas ad tabularium scandimus. Iuxta in cellula, prope officinis, ianua secreta patebat. Per ianuam iimus, in caligone scalas pulverulentas ascendimus, ut coram porta ferrea sisteremus. Et in scalis sentiebam... quid nescio. Contagio subtilissima erat : sollicita et nauseosa. Memet silente rogabam, quid nobis maneat in arca ? quid putridum monstum ocellos nostros offendet ?

Iohannes portam aperuit. Stridorem clavis ferruginae me invito perhorrui, sed tenebrosam in cameram perrexi. — Siste, ait Iohannes, pauca momenta. Ad murum iuxta portam manum porrexit, incendit lampades electricas, quae incensu stridebant.

Clara lux cameram inluminavit, ut viderem : hic codices, ollas, cistas, virgas, annulos, gemmas, cultros, varia quidem magiae implementa, albis in thecis et in mensis ordinata et cum indicibus tabellisque chartae congesta esse. Iohannes me ad mensam in adyto adduxit ; hanc autem non potui praetermittere. Lodix rava formam in mensa longam tegebat. Nihil insoliti videbatur, sed vis caeca sibi ocellos inevitabiliter vortit.

Sub mensam attractus, substiti. Exspectabam Iohannem lodicem semovere, sed vix appropinquare potuit. — Quaeso, ait vocula tremulanti. Manu porrecta dubitavi. Putidum cadaver, vermibus fluctuans, in mente finxi. Tam fortiter quam timide lodicem detraxi ut arcam sine tegumine spectarem. In arca iacebant ossa, candida et pura. Larva videbatur hominis, nisi calvaria beluae cornigerae. Nulla macula, nulla menda integritate ossium nocebat. Attamen omnia mihi corporis membra miasmam subsentiebant.

— Quam horribilis, aio.



— — — - ----- -----





Vespere domum in silva ruinosam furtim appropinquabamus. Tempestas crescebat, et parva manus nostra refugium petebat.

— O utinam, inquit miles, solus e numero nostro armorum peritus, arbores nos tegat aut spelunca suffugium det. Nolim hic demorari ; quoniam mali rumorem audivi.

— Debemus, inquit medicus. Tonitrum ausculte, acerbum ventum senti.

Medico tacite adnuimus ut miles animos despondens nos in molem secutus sit.

Vestibulum tecto carebat ; inluvies foliaque limosa sub pedibus, caenum muros maculabat. Atrium, triclinium, cubiculaque similiter invenimus. Tectum ubique rimosum, muri lutulenti. Hic teges putrida solum tegebat, illic tabulatio uvida nudata est. Rara supellex fragosa passim iacebat. Ossa passim et caries in limo foliisque miscebantur. Crassus erat aër ; humo olebat.

Attamen culina erat comparate munda. Et lumen inibi ardebat, et cibum in fornacula coquebatur. Armaria exquisivimus&bsp;; tonstrix et miles singuli cultrum adepti sunt, medicus fustum. Manuballistulam gravem nanctus sum. Inveni cum ea capsam papyri putris glandibus xvii plenam, e quarum numero vi in telum accinxi, reliquas in sinu posui. Cantatrix arma ferre negavit, et sigaretam incendit dum investigabamus. — Videris, illi inquit medicus, stulta tali cum superbia : si noctem superare desideres, iuavto. Non responsit, nisi petulanter fumum exhalavit.

Derepente ianua e cardinibus dissultavit, monstrum informe ac ingens inrupit. Formae erat similis homini, sed pinguis, plenis cum membris trunco arboris latioribus. Facies oculis carere videbatur, spurcata in offa hiabat ingluvies. Vesaniens oppugnavit, rabide securi deverberans. Sexiens manuballista strepuit, sexiens ichor e monstri capite sparsus est. Humum cecidit, anhelitu obtunsum.

In subterraneum fugimus. Scalas ferrugineas ad fornicem lapideum descendimus. Guttae de tenebris nobis in capita stillabant, atrae spurcitia. Lucem longinquam vidimus, quam caute adgrediebamur. Silvam ferream invenimus, quo e ramis homunculi macri turpesque pendebant. Interdum homunculus alas agitavit, frustra catenam contendens ; peracute ira pipiavit deinde iterum languit. Tonstrix clamavit, cum bestiola ei frontem adrosisset. Homonculum e facie sanguinolenta convellit, in ramum adflixit. Caput monstri sicut vitreum diffractum est.
beluosus: (Default)
Scalas concreti sordidas rubiginosis cum catenis in loco cancellorum descendimus, grex amicorum furtim e schola effugentes. Leniter proficiscebamur, ne gradus reboarent et nos proderent.

Sub divo parumper errabamus, ullo sine consilio nisi die libertatis frueremur. In viis domuum hortisque herbosis currebamus ludebamus ridebamus. Crepusculo ad aedificium ignotum advenimus, quod explorare statim cupiimus.

Facile introiimus ut laboratorium permagnum inveniremus. Solum eius concretum nudum, muri quoque concreto facti sed albo pincti, et reti fistularum variarum magnitudinum et eiusdem coloris tegebantur. Vere ingens erat : inibi titanus haud deberet caput inflectere.

Passim per laboratorium sedebant machinae ferreae gigantes, mysteriosae usu, terribiles immanitate. Crepitu gravi cum vaporis stridore resonabant. Coram magnis machinis minores sitae sunt, nonnullae ferreae, rotas, vectes, horologia &c ferentes ad usum honimum. Hae araneiformae machinae quoquomodo illas gubernant.

Greges adulescentulorum alias inter machinas vagabantur. Hic in mensa cerevisias repperiebant, illic in sedilibus corio tectis sedebant vel recumbabant. Nonnulli acroases philosophia naturali auscultabant. Suggestum chalybeum ascendimus ut in hemicirculo sedilum paulisper quiesceremus. Paulo postea alii e nobis abierunt ut cerevisias adipiscerentur, alii ut acroasibus adessent, alii ut cum machinis luderent. Ἑλένη autem nostra, medicamine nimis comeso resurgere non potuit. Quod perparva est, et re vera gracilior, in brachiis eam ferebam.
beluosus: (Default)
Ingens per nosocomium fugabamus, quod aedificium innumeris tabulatis, infinitisque alis consistit. Alae nonnullae ruinosae erant vacuaeque, attamen paucis ex his operae exsarciebant. Medicos et operas, dignitates et vigiles hic illic celando evitavimus, donec alam inanem devenimus. Credidimus, vel speravimus, inibi nos hebdomades aut menses celaturos posse. Cum cellas exploravissemus, rimam in muro conspeximus, per quem hortos in tecto vidimus. Horti, velut omnia, erant ruinosa, sed et herbae arbustaque iam vigebant. Stagnum in medis hortis erat aqua foeda plenum. Dum appropinquabam, silente e liquore feminae pullatae VI consurgunt. Magnae erant et pallidae, exiles ut ossa ostentarentur at non sine pulchritudine. Demissis sub capillis oculi nigri scintillabant, atra labra subridebant. Volitabant haec numina super aquam, immota et rigida in circulo sicut caryatides. Tandem una digito gracili me indicavit. Maneas, inquit, nobiscum et ad aeternum vivas.
beluosus: (Default)
Romae Imp. Caesare Vespasiano T. Caesare Vespasiano Coss. (832 a.u.c.) Flavia cum Gemina, puella dulcissima et formosissima, ambulabam. Dies erat clarus, aer purus, et sol leniter terram fovebat. Constituimus igitur ad forum errare. Cum profecti essemus manum meam cepit ut familiarius colloqueremur. Fumum atrum super forum conspeximus quod putavimus ex immolatione cuiusdam sacrificii levari ; vix igitur curabamus. Forum autem appropinquantes silentiam viarum inanitatemque mirabamur.

Dum vico in Iugario inter templum Saturni et Basilicam Iuliam progrediebamur, stragem conspicimus. Cadavera ubique humi in lacubus cruoris iacebant, magnus gallorum exercitus admodum trucidatus. Alii occisi passim sparsi sunt, vulnera ferentes horrida, et nonnulli membris carentes. Alii in porticis deiecti sunt, alii e tectis pendebant. Hic illic corpora arcervatim accensi sunt. De victoribus nullum vestigium. Ubi milites romani ? ubi cives?
beluosus: (Default)
Saeviebant venti, crassus imber urbem verberabat. Meridies opacum videbatur crepusculum esse, cum nubila atra inrataque caligone terram opprimerent. Populus timidus sub tegmine manebat, iuxta focum ut pavide salutem precaretur. Nemo nisi fortissimus aut furens ex ostio progredi audebat. Sub divo fora vacua lacus, viae humanibus inanes flumina fiebant. In perfugio procellam per fenestram intuebar tremens mirabarque. —Nonne iam ignoras, inquit amica, sic quinquennem in Britannia hiemem inire  nuncupatur Tempestas Dei.
beluosus: (Default)
Domi Syracusis (sc. Novo in Eboraco) eramus. Cum Ῥ etiam incolabamus sed tum domo aberat. Ianuam aperiri audiebamus ut in cubito celaremus. Cubitum omibus suppelectibus carebat. Sordidi muri, solum concreti pulverulenti. Nec lampades aderant ; lux finestras aegre penetrabat. Pessula ianuam claudere conatus sum sed non sat celeriter. Miles lacertosus portam claudentem obstetit, magna vi in cellulam eruptus est. faciem viridem nigramque fucaverat sicut in silva pugnaret vel veneretur. Multi milites sive operae eum secuti sunt, omnes sclopetis militaribus armati. Nonnulli virgas, serras, pugiones, instrumenta rubiginosa gerebat. Linguis barbaris operae inter sese gariebat, miles fucatus voce britannice nos in arcis sedere iussit. Intravit femina imperiosa, synthesin mercatoriam caeruleam alba cum tunica gerens. Dixit se ministram CIA, cui mendacio nequaquam fidimus nec contradiximus. Multa rogavit sed frustra – mox cognovit se nos per errorem cepisse. Abiit duces petitum. Alius miles adiit ut nos artius custodiret, iuvenis commodus et iucundus. humanissimus e manu videtur, et benigne nobiscum colloquebatur – de cultris suis, de sclopetis, de bombis. Comi sub sermone agnoscimus eum homicidam saevum.
beluosus: (Default)
Picturam saeculo XIV Boccaccio quisdem italicus pinxit ; sed modus et colores vivi praecipue et profunditas conspectus ad opera renascentiae meliora attingerent. Proelium inter diabolos et homnies depingit. Iuvenes lacertosi, nudi ut exemplaria heroum antiquorum, et feminae, amazones fere aut lacedamoniae, valide fortiterque hostes infernales oppugnant. Armis aetatis romanae aut etiam inermes adoriuntur aggrediuntur moriuntur. Daemones haud minus corpora formosa habent, sed vultus eis horrifici, cornua bestiae, alae, caudae &c. naturam impiam ostendunt. Cutem habent viridem ut profunditatem maris, aut rubram ut flammarum, aut atram ut mortui. Manubus rescindunt, cornubus perfodiunt oppugnatores. Nonnulli homines in coelum rapiunt qui cadentes in planum saxosum frangantur. Corpora concursu proteruntur. Feroces oculi e turba spectatorem capiunt, sua vi impellunt ne avereteret. Stridentes ululae paene auscultari possunt, cruorque paene sentiri.

Horrifera non solum imaginis causa, sed etiam famae. Quoniam si quis solus istam longe intueretur, diabolus eum iugularetur.

Itaque cum hospes nostra, Flora nomine, femina magnae elegantiae, flava et corplenta, splendidissima cum stola, ut solet, et comitate et largitiae nota, suam ad villam invitavisset ut nobis picturam ostentaret, omnes ne malum invitaret metuabamus. Atque cum advenissemus, invenimus eam solam in atrio, mortuam, iacentem humi coram pictura. Nemo erat quin iuraret se manus squamosas propere post aulaea evanescentes vidisse.
beluosus: (Default)
Magna in macella cum patrueli Mellis O- ambulabamus. Libri bandes-desinées otiosi inquaesivimus. Sed dona diei Christi natalis petebam – itaque crepundia intuebar, cum lumen solis occisus e macella fugabat et tenebrae crepusculi crescebant.

Domi eramus. Fenestram conspexi apertam, per quam magnum campum nivosum et vestigia in nive spectabam. Rixabamur quod leo exiit.


---


Caeruleum recordor, et nubila et celerum flumen imaginum turbatum. Quot sodales tot inimici adierunt abieruntque. Nihil concretum esse videbatur quin statim dilaberetur. Caligo umida omnia imminebat, e qua advenae omnes oriebatur, in qua dissolverentur. Frigus autumnalis sonum sermonemque hebetabat. Homines numinaque in sese vertebant ut solacium suis cordibus peterent. Pallia formas eorum fragiles obscurabant, vultus videri vetebant, ut arma contra tempestatem

Si quid nominare vel commonefacere dubito, ignosce mihi. Quae vidi pro certo enarrare non possum. Sed caeruleum recordor.


---


Officina erat series aedium, omnium lateribus rubris aedificatorum. Die Saturni caliginoso praeter me nemo aderat. Custos igitur solus de alio in aliud aedificium errabam, machinas curans tabulasque earum electronicas intuens.

Officium negligebam ut propter neglegentiam homo quis mortuus sit. Quod solus dies paucos in officina eram, mortuum propere in campo laterum sepelivi. Deinde tabulas adulterare debui ut scelus celarem.
beluosus: (Default)
Τέτταρες γέται ἦμεν ἡμεῖς φίλοι, ἐν λυκείῳ τινὶ παιδευόμενοι · δύο μὲν κόραι, δύο δὲ κοῦροι.

Ὁ ἄλλος νεανίας καλός · ἰσχυρὸν ὄντα καὶ ἐρρουμένον πολλαί τε πολλοί τε μαθηταὶ κρυπτῶς ἐφίλουν, ἀλλὰ αὐτοῦ πρὸς ἡμᾶς τοὺς μισουμένους γέτας φίλου ὄντος, οὐδεῖς τὸν ἔρωτα ὡμολογεῖ. πάντες αὐτὸν ἐκάλουν τὸν καλὸν Μάρκον · ἀληθῶς μὲν ἡμεῖς, οἱ δ’ ἄλλοι πικρῶς.

Ἡ τῶν κορῶν νεώτερα, Δάφνη ὀνόματι, ἦν μικρὰ καὶ ἀσθενής. ἀεὶ ἐκρύπτετο ὑπὸ τῆς πλήρης στολῆς. ἰνδικῆς οὔσης ἦν μελάγχρως τε καὶ μελάγκραιρα κατὰ φύσιν · μικρότριχος καὶ νηπεκτής κατ' ἔθος. πολλάκις ἐσίγα, ἀλλὰ λεγούσης ἠκούομεν ἀτενῶς · ἡμῶν γὰρ ἦν σοφωτάτη.

Ἡ μὲν νύμφη τῆς γῆς, ἡ δὲ γοῦν αἰθέρια. Φερενίκη ἔχει τὸ στανιώτερον κάλλος ἐξοχώτερόν τε καὶ ὑπερφυέτατον ὡς τῶν τοῦ οὐρανοῦ δαιμόνων ἢ τῶν πνευμάτων τῶν ἀκρῶν σφαιρῶν. τοίνυν τόδε τὸ ὄναρ ταύτῃ προσήκει, καθ' ἕκαστον λόγοις ζωγραφήσω. μεγάλη ἐστὶ καὶ λεπτοτάτη. τὸ χρὼς λευκόν, διαφανὲς σχεδόν. ξανθία ἐστίν · ἡ κόμη τοῦ χρῶτος ὁμοιοχρώματος μετὰ τὰ ἰσχία ὡς ἄργυρος χυτὸς καθήκει. τὰ χείλη τὰ ἀεὶ ὑπεροπτικὰ τῇ μίλτῳ ἤλειφεν · τὸ μόνον χρῶμα ὃν ἔφερεν. καὶ οἱ ὀφθαλμοὶ οἱ λαμπρῶς ἀστράπτοντες μέλανές εἰσιν. καὶ καλλίστη ἐστὶ καὶ δεινή.

Τῶν ἄλλων μαθητῶν ἡμεῖς μελαγχίτωνες ἀφιστάμεθα. βεβαίως μὲν φίλοι ἦμεν, Φερενίκη δ’ ἀναμθισβητήτως ἡμῶν ἠρχεν · ὅποι ἀγάγῃ ἄν ἑσπόμεθα, ὅ τι ἐκέλευσεν ἐποιήσαμεν. ἡμῖν ἐστὶ θεά.

Ἐν τῷ γυμνασίῳ ποτὲ οὐκ ἠθλεύομεν, ἀλλὰ δὲ πολλοὶ μαθηταὶ ὠρχοῦντο. διὰ ἀγαθὴν τύχην κοινώνους παρέσχε ἡμῖν ἑλεῖν. ᾠήθην Φερενίκη τὸν καλὸν Μάρκον ἑλεῖν, ἀλλὰ διὰ χειρὸς με λάβουσα ἀπὸ τῶν ἁπάντων ἄλλων ἤγαγεν. ἀλόγως γε ἐθαύμαζον τὴν φίλην θαυμαίνων, καὶ ἐγέλησέ γέ μοι · ἢ σκοπτικῶς ἢ γλυκυθύμως ἠγνόησα. ἐν μύχῳ τοῦ γυμνασίου πρὸς ἀλλήλους ὠρχούμεθα ἀναιδῶς ὡς ἐν δισκοθήκῃ καίπερ τὴν μουσικὴν στυγοῦντες. ἥ τε τῶν χειρῶν χάρις, ὅ τε τοῦ σώματος ἐλιγμός μ' ἔτρεπον. οἱ μὲν ἄλλοι μαθηταὶ ἡμᾶς μὴ ὁρᾶν ἐδόκουν, αὐτοὺς χορεύοντας, μᾶλλον σκάζοντας, ἐθεώμεθα καὶ ἐγελῶμεν. τὸν δὴ Μάρκον καὶ τὴν Δάφνην ἀσταθμήτως ἐμποδίσθεντας πρὸς τοὺς ἄλλους χορεύοντας ἐσκοποῦμεν. αὐτοὺς ἴσως χλευάζουσα καὶ γέλωσά μοι, ἔπεσεν ὡς τῇ βίᾳ ἀλλήλους εἰσηλάμεθα. ἐπ' αὐτὴν ἔπεσα. κατὰ τύχην ἡ ἐμὴ χεὶρ εἰς τὴν αὐτῆς στολὴν ὑπορρεύσεν, οἱ δάκτυλοι ἀγαπητῶς θρικὲς τοῦ ἐπισίου ἐψαύσασαν. αἴ ! ἔφη, νηδὶ οὐκ ἔνθαδε. ὡς τάχος με καταβαλοῦσα ἐπὶ τὸ στέρνον ἐθάκησεν. ἔπειτα ἐμάλαξε τὴν ὄψιν. ὑπέρ μου ἔκυφεν ὡς ἡ κόμη ἡμᾶς κρύπτειν ἐδοκεῖ. σιγοῦσα πολὺν χρόνον ἠθρεῖ, βραδέως τὰ νηλέα χείλη ἐζήτησεν, τὰ ἥδιστα φιλήματα φέροντα. εἶ ἐμός, ἔφη ἡ θεά.

somnium

30 June 2010 09:16 pm
beluosus: (Default)
Cur hanc ad villam me duxisti, o amice ? Omnes inibi e cellula in cellulam erramus. Quid exspectamus ? Nescio quid sit agendum, siquidem hic quicquid debemus. Nescio enim qui omnes sint ; alieni pleruque sumus nec alius alio libenter loquitur. In bibliotheca autem advena mihi obviam it, comiterque salutat. Discipulus est germanus ; ei manus libris oneratae, qui semper videntur humum lapsuros. De gentibus et rebus publicis colloquimur, donec fugit ut libris studeat.

Ab atrio vagabar viciniam silvestrem exploratum. Antiqua est silva, profunda spissa et tenebrosa. Consilio explorandi intellecto me iussisti revenire.

—Est, inquis, puella cui te mandare velim ; bene novit silvam. Credo eam ti placituram.

Tu ei appropinquas, in aure sussuras. Nobis conlatis tacite elaberis.

E lectulo operose oritur, quod clauda ; cum baculo plumbi albi ambulat. Sed valida videtur, etsi exilis. Flavi crines solute ad umeros defluunt, solum ei ornamentum ; nudo pede stat, atram et simplicem gerit stolam. Artificium spernens bella est secundum naturam. Sapientia ex oculis radiatur.

—Amicus, inquit, dixit nos adamaturos. Eia, probemus. Sequere !

Per villam investigamus ut alios reperiamus. Et te et discipulum et duos ignotos colligimus.

—Explorare, inquit, volumus omnes. Eamus enim.

Itaque in nemus proficiscimur. Tu cum germano de bellis et pace sermocinaris. Ignoti flores animadvertunt. Mox vobis relictis puella me procerius proceriusque in silvam ducit. Arbores spissiores, rubeta densiora, lux debilior fiunt. A tramite torto invia est silva. Via in caverna ligneam nos dirigit, quo puella magnam mih ostendat portam ossibus humanis contextam. Calvaria de summo oculis inanibus nos intuebatur.

—Clavem, inquit, habeo.

somnium

26 June 2010 11:33 am
beluosus: (Default)
Somniavi de feriis in vico. In campo plano in summo colle agebantur : non iam omnia necessaria aderant. Multi mensas ferebant, cibum parabant, tabernacula ornabant. Ego cupas visceribus ovium plenas ad campum ferre adiuvabam -- haec pulmonibus, illa iecoribus, ista cordibus capiabant. Anilla, vidua vecors, crusta cruenta coquere amat.

In campo procul omnibus aedificium concretum stat, in quo captos nonnullos vigiles tenent. Vigiles ii advenam novum intulit : vinculis oneratus in cupa ferrea clausus erat, quod multos annos gelatum in carceri manuerat. Praefectus cum advenam vidisset horrebat : quod olim iste infamus scelestus eum interfecturam pollicitus est. Minaciter advena loqui coepit, ut praefectus tacere iuberet et eum ferreo cum cupae operculo percussit. Si iterum loquatur, inquit custodibus, ita eum verberate. Dein pistole eis dedit. Aut, inquit, occidite : mei non interest. Hoc dicto praefectus ex aedificio discessit ut feriis adesset.
Page generated 21 July 2017 06:34 am
Powered by Dreamwidth Studios

Expand Cut Tags

No cut tags