(no subject)
Principio hebdomadis cruditatem levem habui. Credidi me valitudinem bonam recepisse. Erravi. Heri usque ad vigiliam secundam nihil edere potui -- nec panis nec modo aqua in stomacho remanebant. Cervisiam vilem puto in intestina vindicavisse, sed vel vischium vel me ipsum fuisse scopum verum nescio.
--- --- --- ---
Sed antea nox diei Jovis fuit enim laeta. In Re-Bare vere omnes visi sunt laeti. Narrabo.
Multitudo fuit insolite magna. Cur nescio; fortasse quoniam Pho bang solum semel mense acta est. Densa etiam turba fuit bibulaque. Impigritas aera implevit.
Amici nostri fuerunt hac nocte osculosi. Mihi humanum videtur salutando osculare, vel in bucco vel in oro. Vel modo propter lasciviam ebrietatemque cum lingua.
Hac nocte Mel praecipue formosa visa est. (Hoc semper dico, sed nemo fuit quin cuius oculi eam secuti sunt.) Argentum indusium rallum profundo cum collo gessit. Cum Mellem vidisset Vanessa, tabernaria lesbias, oculi sui e capite eruperunt. Nihil potuit Vanessa nobis dicere nisi de pulchritudine Mellis.
Cum Mel et ego venissemus. Linea introitus ex ianua extensa est. Introitu facto, lente ad tabernarias profecti sumus. Inter viam tot amicos salutavimus ut iter quadrantem horae duravit. Simul atque temeta adepti sumus (potentissima et parvo pretio, gratia Crescentiae) spectaculum coepit. Spectaculum fuit novum et quam inelegantissimum; Ursula Jackieque se vere superaverunt. Postea secuta est Sylvia: bona fuit sed cantum eius mimo antepono. Post Sylviam fuit obesa regina quae mimum odiosum egit; hiavimus et temeta nova petivimus.
Gregem primum spectare exspectaveramus. The Bad Dates est grex amicae Shaylae quam olim in Foxxibus cognoscebamus. Minuta punka est Shayla, bella et semper ridens. Abhinc tres hebdomades nobis dixit gregem in Pho Bang canere -- atque solum semel antea foris cecinisse. Sic maxime gregem Shaylae audire volebamus. Atque intus, tacite enim, sperabamus eum malum non esse, ut semper speramus de gregibus amicorum.
Canere coepit grex et -- O levamen! O Laetitiam! -- vere bene cecinit. sonus gregis enim est sic, ut credo, quem greges punki habere debent. Spectaculum eorum fuit quoque laudabile: ebriosi fuerunt, maledixerunt, cervisiam exspuerunt. Cara Shayla magnifice cantavit; parva est sed magna cum voce. Atque saltavit furiose versataque est quasi loae vodunicae ea vectae sint. Semel libramentum amissit et decidit atque -- igitur proter hoc eam vehementer laudavi et, verbis laudis ei dictis, aestimatione consensuque quam latissime adrisit -- in tympana se praecipitavit.
Taberna clausa Jackie Ursulaque ex tempore convivium apud se gesserunt. ibi nihil fuit nisi cervisia vilissima sed consuetudo loci observanda est. Maximam convivii partem in culina remansi et cum gregis tympanista collocutus sum. Denuo laudes gregi enumeravi. Sincere laus ei placuit. Colloquio mox se mutavit et, cur nescio, multa de epode Gilgamešis disseruimus. Semper me delecta cum punkis de litteris, praecipue antiquis, colloquari. Atque mirabile in culina Jackiei Hellis saepe accidit.
In culinam dein Mel et Shayla revenerunt et nos tres colloquari de nocte spectaculoque coepimus. Laeta enim fuit Shayla, sed etiam invecta est in scaenesteres qui nunc meliores se opinantur quod in Pho Bang veniunt sed olim in Foxxes ire timebant. Dein de Foxxibus recordati sumus Aurem Aetatem respicientes.
Mox ut Jackie Ursulaque dormiant omnes expulsi sunt et gradatim in noctem diffugerunt.