2004-06-30

beluosus: (Default)
2004-06-30 08:00 pm

de linguis; de libris; de libris de linguis

Die Lunae vespere conventum primum sodalitatis francogallicae nostrum egimus. Tarde infeliciter coepit, sed credo me impatientiorem esse. Non iam librum grammaticum bonum inveni; nullum habeo quoniam tot annos linguam profluenter loquebar et plerumque ex libris classicis verborum copiam grammaticaque lectens discebam. Itaque exercitationes habuimus nullas. Partem unam e serie French in Action spectavimus; ritus enim est doctrinae francogallicae.

Postea in librariam constituimus ut librum grammaticum invenamus. Cur nescio, sed nusquam in hac urbe librum idoneum nancisci. Credebam fere deum me odisse; sed solum sunt larvae druidarum qui mihi obstant.

Explicabo. In arca in librariae solo librum, de manu secunda sed integrum, Liddelli Scottiique Greek-English Lexicon, et solum dolloros IX constitit! Alii libros pro doctrinam francogallicam de verborum coniugatione emerunt.

In libraria secunda Mel librum, in quo carmen ei dilectissimum est Rainer Maria Rilkeis, et libros III de malificarum historiae e Medio Aevo adepta est. Ego, et cum hoc Mellis lectionem huius historiae adiuvare possim, librum insolitum mirificumque emi, latinum Enchiridion Symbolorum Definitiorum et Declinationum de Rebus Fidei et Morum. Tantum doctrinam papalem!