a.d. XVII Kal. Oct.
20 October 2007 10:30 am
Die Veneris vivida pulchraque Josie, amica et quondam amasia, e Seattle Londinium advenit. Mel eam in aeroportu heathrow exspectavit et domum duxit. Amicullus eius scott separatim e Gallia navigavit ; adventum igitur in atrio nostro exspectabamus. Caffeam coxi et de variis laete garriebamus. Quam insolite vox eius aures accidit ; desuetus sum locutioni amaericanae. Quod cum amicullo peregrinabat, valde eheu nos honeste gerebamus ; sunt etiam historiae noctium dulcium quae istum satis perturbent.

Eo collecto ad B-Movie ivimus ubi musicae causa magnae alius alio necesse clamabat. Die Saturni in taberna Quinns eis obiimus et cerevisias permultas potiabamus ut totam mensam poculis lagoenisque vacuis celeremus. Die Solis eos ad Covent garden duximus ; nolebant locos turisticos visere, sed immo tabernam in vicinia petebamus et porro pastys quosdam (cum imagine piratae in signo) desiderabant. Post cenam tabernam cinaedorum Trash Palace invenimus ut Kamikaze Kareoke cantaremus. Plerumque comissatores erant lesbiae alternapuellae (ut dicitur) et punkae. Valde similis Panty Raid e Foxxibus erat et hominibus et modo. Multas potionis gratis tesseras nobis dedit patrona. Hora tabernaria (quoque ut dicitur) in via obviam uni cantatrici, Trina nomine, ivimus, quae nos in tabernam cinaedorum aliam, inscite amicam sequens, traxit. Adeo eramus ebrii ut musicae disco recenti saltaremus. Mellem in bracchi Josiei propuli ut nova amica eas admiraretur.
