(no subject)
Occupatissimi iterum hac hebdomade duobus acroasibus fabulaeque uni adfuimus. Die Martis in libraria Treadwell’s auscultavimus Joyce Filer, archeologistam Musei Britannici, sermonem de religione aegyptia habuisse. De sepulchri thesauris et corporum nobilium condiendo permulta dixit, sed infeliciter nihil mihi novi. Et Mel confessa’st se non multa didicisse. Picturas autem pulchras ostendit. Post acroasem cum Karen sigificationem numeri partium corporis Osiridis concisi disceptavi : credebam me numeri xiv secudum scripturam antiquam meminisse, eheu ! sed locus, quem domi investigavi, erat in libro De Iside et Osiride Plutarchi, nec in papyro antiquiori.
Die Mercurii ad Treadwell’s revenimus ut de signis alchemicis sermonem audiremus. Commentariis schedam papyri implevi, aeque Mel Liana Karen singulis in pugillaribus multa exscripserunt. Atque postea oratorem titulos latinorum librorum germanicorumque poposci ; nunc notis suppeditus mysteria alchemica iterum intueri velim, in bibliothecis huius urbis praecipue, quod libros antiquitate pulverulentos legere in aedificio veteri est summa voluptas.
Die Iovis ad theatrum Greenwood in vicinia London Bridge ivimus ut Σοφοκλέους fabulam Οἰδίποδος Τυράννου spectaremus – graece ! Nam, ut saepe dixi, si chorus saltatque canitque, valde laetor et fabulam optimam puto. Vix gaudium fabulae vere graecae exprimere possum. Non actores sed discipuli classicorum partes agebant ; non omnes igitur versus ut lingua naturali loquerentur. Οἰδίπους profluenter loquebatur, item Ιοκάστη et ἄγγελος. Ἐξάγγελος vehementer ac eloquenter sermonem agebat, qui (quia ?) origoni est graecus. Fabula Mellem quoque valde placebat. Dixit se modum linguae graecae per versus et audivisse et amavisse, ac se denique amorem eius meum intellegere. Spero nos Ἀγαμένων Αἰσχύλου spectare posse !