2008-08-13

beluosus: (Default)
2008-08-13 04:24 pm

Cité des Lumières

Die solis, sub coelo pluvioso solito, vasis collectis in viam Londiniensem ex atrio emersimus ut iter Lutetiam inciperemus. Non recta ad ferroviam ivimus ; immo primum ad tabernam bibliogothi gregis causa nos recepimus. Quam decadentiam, inquit Mel, quod librum Madame Bovary disceptaverimus, et protinus ex urbe Lutetiam discedemus.

Ferrovia Eurostar vecti sumus. Tesseras parvulo pretio emeramus, sed non noveramus eas primae classis esse. Cum autem minister nobis chartas cenae dedit, suspicabamur. Ac dum eas perturbate legebamus, ministra nobis vinum profert. Revenit mox per currum et signum sericum Mellis impunctum laudavit. atque vinum iterum protulit : nos, quippe aliis dissimilies, amabat.

Lutetiae in insula prope Gare du nord, in diaeta sexto in tabulato sororis amicae ruthae commorabamur. Est eleganter ruinosa ; puellae non funditus amant sed ego eam puto optimam : tali in insula parisiensi habitare somniarem. Sarcinis depositis per vias ambulavimus vinum petitum. Die infeliciter solis post horam iii macellae perpaucae apertae sunt. Deniique vix procul a loco ferroviae macellam invenimus, necessaria adepti sumus. In lectulo bibimus, deinde in amplexu finiimus.

Die Lunae post caffeam in macellam ivimus ut cucinam muniremus. hoc facto ad S Michael. Ecclesiam Notre dame invisimus, sed breviter. Frequentior erat : turba turistarum inhumana obsidebat. Vocium sescenti clamor ad coelum ipsum oriebatur ut vix nosmet audire possemus. Non videtur esse terra sancta. Post discessum celerum ex ecclesia caffeam requisimus. In caffeo cuius nomen ignoro etsi soleo inibi morari, quod et flumen et fontem in Place S. Michael despectat, caffeam bibimus ut vires repleremus. deinde in librarias : Mel alba Petit Vampire et Grand Vampire, ego litteras Abelardi heloisaeque et Platonis Κριτίαν cum Τιμαίῳ emi. Vespere ad tabernam gothicam Kata Bar ivimus. Magna in scrinio sine sono sed cum subtitulis batavis, ineffabile pelicula Tron canebatur. Postea lagoenas vini primum in cucina nostra dein in thalamo epotavimus. De quibusdam amicis londiniensibus sermocinabamur, ut enim solemus, donec colloquium familias earumque scelera attigit. Tristibus auscultatis, itaque, inquit Mel, Rutham amoribus favoreque tegamus. Fecimus.

Die Martis serius experecti sumus. Verumtamen mane non dormiebam, immo in mediis puellis longe iacebam, laetitia vigilans. Quam arte complectabamur, ut nollem hilum moveri ne momentium sanctitatem rumperem. Summa, mihi inquam, huius itineris desiderium est hic : reliquo putam me frui, ἀλλὰ νῦν ἐν ἡδονῇ τὸ ἀπειρόν.

Sed e cubile tandem discessimus. Ad S. Michael revenimus ut in Sequana navigaremus. sol infleiciter flagrabat. Postea iter longiu fecimus apud flumen ad hortos rodani in quibus horam in subsellio requievimus. Portas inferorum abeuntes spectavimus.

Diem Mercurii in museo Louvre transegimus totum. cunctam mundi historiam vidimus ; deinde morati sumus... paene.

Hac nocte Iuppiter inratus horas duas tonabat, larvae in vento uluabant fenestrasque verberabant. somnium petentes nequivimus quin numina impigra auscultaremus.

Die Iovis mortuos invisere volebamus. Infeliciter catacombas frequentiores intrare non potuimus. Ad sepulchretum igitur Père Lachaise iter fecimus. Quam magnum sepulchretum ! Nos paenituit non chartam emisse. Errabamus per nekropolin nec ullum sepulchrum illustre invenimus, neque urbem e medio sepulchreto videre potuimus. Tandem iuvenis quidem barbatus nos tramen ad sepulchrum Jim Morrisoni ostendit. Exim Oscar Wildem investigavimus. Magnus imber coepit, fulmen interdum coelum inluminabat, tonitrua resonabant ; dies gothis in sepulchreto valde idoneus ! Vespere ad Kata Bar, turba ebriorem in Pigalle prope evitavimus. Totus fere populus Galliae Melle ignem ad sigarettas rogavit. Postea domum... ad venerem.

Die Veneris ad museum Guimet, in quo Mel res sericas mirabatur nobisque explicabat. Tum adeo itinere defatigabamur ut non vespere ex atrio discedere auderemus.

Die saturni ad catacombas revenimus. Misera Ruth eheu aegrotabat. ut domum reveniret, se Mel et ego visitabamus. Vespere ferrovia evecti sumus. iterum eramus in classe prima, ut multum vinum (ac Mel cerevisiam) bibebamus. Minister cenam vegetarianam ruthae protulit. superbe cenam nobis dedit, et ita recte quod cibum popinae pretiosissimae deceat.

E S. Pancrade domum, statimque obdormivimus.