2008-12-27

beluosus: (Default)
2008-12-27 12:49 pm

ἐφημερίδος οὐκ ἀμελῶ

Si rursus per crapulae nebulam respexerim, dies bonis laetisque occupatos videbo. At mane die Saturni dolores animi molestiae corporis me offenderunt ut nullum gaudium exspectarem, ut solite accidisset. Τὰ δ' ἄρρητα ἐν νῷ ἔχων οὐδὲν καλὸν ἤλπιζον. In studiis autem graecis me totum versus sum, quae fluenter exscripta animam sublevaverunt : fere progedior... τέλος. In caffeo iterum litterarum horas sedebamus dum sententias περὶ ἰατροὺς καὶ σοφίαν καί τε πλοῦτον graecas francogallice reddebam ; caffeam ingentem aeque puto me hilaravisse. Exinde in crepusculo ad domum [livejournal.com profile] maddiekat et [livejournal.com profile] inferis ambulavimus claves adpetentes ut feles inter ferias pasceremus. Statimque ianua aperta Maddie nobis cibum protulit theamque coxit : summa est hospita. Itaque officium parvullum hora comis factum’st. Nocte ad Minories Invocationis causa ivimus. Pauci propter ferias propterque eventa ii aliis in tabernis nocturnis aderant. Sed Emma, amica Mellis e schola, iter ab Oxonia fecerat ut nobiscum in taberna iungeretur. Nec colloquia in mensa nec carmina in aere enumero, sed dico ea ambo pergrata et porro ordinem mediae noctis Cockney Gargoylensem esse nobis tota in urbe dilectissimam. Multa nocte discessimus, in loco autocineti publici carmen ab amicis seattlensibus cantatum auscultavimus ; vere musica eorum Londinii inesse debet. Die Solis pauca faciebam nisi linguae graece lentule studiebam, et die Lunae pauciora quidem. Die tamen Martis [livejournal.com profile] sahra_patroness ab Iordanibus denique revenerat ; lugebamus illam abesse. In Big Red invisimus ut garriremus. Verba haud multa haud paucis de diebus scripsi ; anni finis numquam mihi ad componendum utilis. Hi commentarii sufficiant.
beluosus: (Default)
2008-12-27 03:22 pm

vastitas urbana

Die Christi Natalis horas iv per vias urbis vacuae errabamus, domo ad Tower Hill rursusque domum. Ecce :




ἐρῆμον τὸ ἄστυ (+24) )