2009-05-06

beluosus: (Default)
2009-05-06 08:58 pm

Bank holiday

Vespere die Veneris feriae nobis coepimus. In Big red cum [livejournal.com profile] sinbadsilk convenimus cenae cerevisiaeque causa. Primum adveni ut casu [livejournal.com profile] pitufinae cum amica eius Ellie obviam irem. Cum eis itaque in mensa sedebam, et alii advenientes nos supervenerunt. Bona feriarum inceptio.

Die Saturni ad tabernam typographicam prope Green Park subvia vecti sumus. Solum circa xv papyrorum genera habent imprimatores : vere non placent, sed ex eis unum libello meo eligere potui. Non refert, quod libellum primum velut experimentum facio, ut manus et artem probem. Paginis impressis per hortos ambulavimus, umbram arboris in loco hominum infrequenti petitum. Ibi in herbis linguam aegyptiam hieroglyphicam, ut supra dixi, Mellem docere coepi. Elementa disceptabamus -- multa quidem scitabatur -- donec sopor studiis minabatur. Ad caffeum igitur apud Russel Square ivimus. Animis caffea recalefactis calamum sumpsit ut signa singulorum consonantum scribere disceret. Pingues enim, ut auguratu'st Zauzich ille, sunt ei volucres. Sed et angues quoque, quod inexspectatum.

Die Solis ad caffeum Litterarum ambulavimus. Diligenter Mel signis hieroglyphicis studebat, in albo ea exscribens. Cum manus scriptione defetisceretur, carmina sericorum antiqua legebat. Post prandium studiosum domum ivimus ut libros deponeremus carbones penicillosque coloratos nancisceremur. Deinde ad tramitem nemorosum quem ad hortos publicos Finsbury Park secuti sumus. Sub arbore prope ripa fossae navigabilis sedimus ut Mel delinearet. Turistae ii nobis appropinquavit qui anglice, attamen aegre, iter ex hortis nos rogarent. Eos inter sese francogallice loqui audiveramus, itaque sic respondimus, quo inexspectato gavisi sunt.

Die Lunae apud Bibliothecam Britannicam exhibitio de rege anglico Henrico viii agebatur, quo cum [livejournal.com profile] maddiekat and [livejournal.com profile] mr_flay adiimus. In atrio cum [livejournal.com profile] evilbarbastelle et [livejournal.com profile] exmoor_cat convenimus. Multi aderant vestimentis temporis illius regis induti qui, deorum gratia ! linguam veterem imperite loqui recusarent ; talibus exhibitionibus hoc nimis audivi, sive passus sum. Maxime mihi placebat glutinator, et Honorii codex Libri Iurati praecipue. Nonnulla praeter eis delenimenta aderant, tamen mox ad tabernam effugimus.