Entry tags:
(no subject)
Dum noctu in museo Philosophiae Naturalis vinum bibens pugiles ex India Occidentali spectabam, comprehensio subita me percutit. Nam toto laboris die ordinatris fautoribusque eorum fanaticis circumdatus beneficia et mira ordinatrorum cani audio. Ordinatralia parum intellego, minus curo ; sed et satis cognosco ut cum eis technologiae amantibus discum durum xviii gigabytium magnitudine derideam, quod antiquius. (Hoc dicto cum putavissem tot memoriam esse permagnam, tum numquam totum discum implevi ; illo tempore satis, fotrasse nimis, memoriam habebat.) Sed cum novum ordinatrum vel telephonum mobile vel programma furenter laudaverunt, mens a sermone in somnium fugit, sicut corpus nonnumquam in cucinam caffeum repertum. Haec mirabilia recentiora non odi nec amo ; utilibus utor, reliqua sperno sed per sese non delectant.
At in museo machinas et antiquas et priscas spectabamus : telescopos, horologia, astrolabia, machinas ligni et vitri, ferri et argenti, ossis et orichalci. Haec mihi sunt mira vera, sine quibus totus mundus hodiernus exstare non poterat. Quondam mirifica, nec minus hodie.