2024-09-05

beluosus: (Default)
2024-09-05 07:43 pm

mense Iulii dies feriati

Chirurgia pati debuit mater patronae meae, itaque partem anni occupatissimam (i.e. exhibitionum ultimarum menses) patrona aberat ut matrem curaret. Omnia igitur solus paene gessi, et sine mora. Denique revenit, ut hebdomadem a labore tandem haberem, et Mel quoque, ut tempus una gereremus.



Quot milia pasuum ambulavimus ! Ad Kenwood House in Hampstead Heath iimus ut in hortis iuxta thermopolium studeremus (ego postremam mihi fabulam Socratis, Ἡλέκτραν, Mel libellum, mythum sericum de cervo multicolori legeret). Adest quoqe taberna National heritage solita, et (haud rara) libraria, in qua (quam insolite) librum inveni, Le jardin des supplices Octavii Mirbeau. Quam praedam ! Exinde per inculta loca (quod thesaurus verborum habet pro « heath ») errabamus.



Aedes Horatii Walpole gothicas Strawberry Hill nomine multos post annos revisimus. Inibi CCCC photographas feci -- atat propter tenebras omnia quater photographavi, sperens unum bene faceretur. Dies erat calidus sed et nubeculatus, ut amoenitatem visuum non laederet. Etiam adventum excogito ; spero mox sententias meas enodaturas iri ut in papyro notiones exscribam.



Ex aedibus et eius hortis in viis oppidi Twickenham ambulavimus. Flumen Tamesin ibi tranquillum, sed tabernae in ripa musicam atrocem canebant ut Londinium (sc. in centrum Vrbis) fugimus.



Ad Walthamstow Wetlands iterum revenimus. Quam primum in thermopolio sedimus -- minus frequens est die Iovis. Voluimus pistrinum cupri invisere, sed nova semita nos abduxit -- semita clausa nisis aestate, quo non iam adfuimus. Deinde cerevisiam siceraque in taberna iuxta flumen bibimus -- quoque minus frequens die Iovis. Vespere crescente ad Tufnell Park iimus ut audiremus Flavium citharam classicam in hortulis thermopolii Rustique canere.



In principio dierum otii cenae Flavii nataliciae apud Aces & Eights (haud procul Rustique) adfuimus. Maxima noctis parte in mensa cum Fran et Jeff consedimus. De vita et eheu de re publica garriebamus. Inventum nobis recens illius Pergolae apud Hampstead Heath narravimus. Die Saturni recenti, cum ad Kenwood House ambulavissemus, thermopolio inviso per inculta loca (ut solemus) errabamus. In charta casu nomen Pergolam conspeximus, quam hucusque ognoravimus. Eam igitur petiimus. Aedificium est mirificum, etsi aestate frequens ; autumno certe revenemus. Habet Fran narratiunculum simile : totam enim vitam Londinii incolabat, sed Pergolam ignoraverat donec amici uno die inibi secum convenire invitaverunt. Innumerabilia sunt Vrbis secrets !