2024-09-30

beluosus: (Default)
2024-09-30 03:39 pm

(no subject)

Pauca me tantopere contristunt quam ludibria diffracta. Videlicet eis animas sensusque adscribo, etsi vilissimae sint quisquiliae plasticae. At praeter anthropomorphismum, mihi videntur sicut signa pueritiae amissae, innocentiae abusae, quae delectare debent sed lacrimas eliciunt.

Mense Iunii libellum de astronavibus, appendicem ludi personarum, ut oblectamen parvum post hebdomadem infelicissimam mihimet emi. Ad tabernam ludorum per silvam ambulaveramus, ut solemus, et domum revenientes caffeam in hortis publicis adquisivimus. Hucusque dies pergratus. Cum autem cellophanum e libello retraxissem, inveni primas paginas XXV deesse. Lacrimae vix tenere potui. Versper tum erat, ut non ad tabernam revenire possemus, et dubitabam utrum umquam revenirem annon. Libellus misellus, si eum tabernae traderem, pro certo conscinderetur. Fatum horribile ! nonne me oportet libellum inopem conservare ? In fine Mel me blande monuit ; papyrus, inquit, non peribit, sed novum libellum faciet.

Nuper magno in macello, thecas ornamentis vesperis omnium sanctorum plenas repperimus. Inibi acervus puparum, e quo Mel felem nigram sicut venefica vestitam extraxit. Nonne, inquam, hanc requiris ? Si felem relinquam, inquit, contrister. Scis me numquam posse animalibus villosis resistere ; porro facies est parum deformis -- sic illam amplius amo. Domum igitur nobiscum venit, quo in lectulo cum Chucky, Baphomet, et larva nunc sedet.