22 October 2024

Die Veneris in vicinia Chinatown apud librariam Guang Hwa iimus ut acroasi de litteris horroris sericis audiremus. Acroasem fecit Xueting Ni, amica Mellis, quae nuper novum librum, Sinophagia titulo, edidit, florilegium fabellarum horroris sericarum quas anglice redidit.

Historiam horroris serici summatim enodavit, de fabellis mirificis aetatum Tang et Song, ad opera Pu Songling (qui fabellas « insolitas » collegerat promulgaveratque) usque ad litteras et peliculas hodiernas. Statum generis recentem tractavit, et themata seditiosa quae horror clam peragat quae aliae litterae palam evitare debent -- etsi horror aliter censores ad se attrahit.

Hoc mihi mentem valde stimulavit ut fabellas meas meditarer, quia nec mores nec consuetudines disserunt. Paenitet me egestatis sententiarum criticarum vel seditiosarum, attamen stilo haud eleganter aptantur. Nam horror est mihi solacium ; fabellae larvarum daemonumque, maleficii et fascini veneficiique animam deleniunt consolantur medeantur. Vere sensus horroris me oblectant, aesthetica horroris (et per imagines et strictu sensu) exprimere conor ut pulchritudinem e terribilibus extrahem.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Page Summary

Style Credit