Dum ad laborem mane ibam, Urbe attacta in via virum cum meretrice video. Atque sine dubio : quia is, senex amplius corpori ruber faciei, pretiosissime togatus ut omnes argentarii divites sive iurisconsulti hac in vicinia vestire solent. Bracchio tenebat puellam : proceram exilem venustam, aurea cum coma niveo cum carne sanguineis cum labris. Fedoram gerebat et perspicilla nigra ut vultum celaret, sed aspectus oris malaeque pulchritudinem eius slvonicam ostendebat. Longa et atra ei erat lacerna, a fronte aperta, sub qua stola velut per hiemis inscientiam brevissima cingitur ; immo vero magis zona quam stola videbatur. Ea orientali cum servitio movebatur ; passus quidem parvuli -- necesse crurum altissimorum causa -- hunc speciem augebant. Is gloriosus, inepte ridens sed sperbus incedebat ut omnes eum cum hac nympha spectarent. O spectabamus enim ! Nemo vidit quin despiceret. Irrisionem et fastidium in faciebus legi.

Antea in itinere plaustrum funereum in via vidi, ab latere eius duos dissignatores, pereleganter pullatos modo victoriano, viros canos in pallia atra, severos, duros, graves. Non debent flere, sed lugubri cum pietate efferre. Hi charones mercennarii in pavimento morabantur. Non iam pompa coepit, non iam familia et amici vel sodales defuncti aderant, verisimiliter mortuo transvecto exequiae quadam procul in ecclesia acturae sint. Sarcophagum officiose in plaustro clauserunt, deinde dignitatem emptam subito seposuerunt. Iocose igitur garriebant sigaretas incenderunt. Queri hospis eorum nequit.

Duae historiae corporum idem argumentum exponant. Sunt qui vivi sunt qui mortui amorem publice, atque frustra, conducerent.

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Style Credit