Confiteor me numquam adolescere sentire. Cum apud amicos ceno, miror nos domos proprios habere. Nonne ludimus ? Is cibum coquit, ea nobis fert, vinum funditur. Aliquando enim adest mensa, at plerumque patellas in genubus libramus. De litteris et arte conloquimur, de gravibus et nugis. Laborem plangimus, Officia tractamus, i.e. quas tabernas nocturnas frequentare necesse sit. Fine vespere domum singuli redimus, aut ad tabernas progredimur, aut in atrio usque ad auroram bacchamur. Miror enim nos haec omnia posse ; miror nos permitti.
Attamen rebus adultis -- labore, aere alieno, officiis, vectalibus, necessitatibus &c. -- omnino gravor. Liberrimos invideo, hos qui semper sua sponte vivunt, sua voluntate hic illic volitantes sine impedimentis in nova vorsantur, qui obligationes evitant, vincula deiciunt ne onerent. Agnosco autem hos vitam non funditus beatam agere, sed libertati maiori aemulor ut meas radices despicer. Nolim stabilitatem abomniari, sed vereor ne me desideriis abalienent.