http://alterteiresias.livejournal.com/ ([identity profile] alterteiresias.livejournal.com) wrote in [personal profile] beluosus 2006-05-05 01:20 am (UTC)

Te cum magistra colloqui nequisse mihi dolet. Lovecraft auctor praeclarus revera aestimandus est. Cuius operum non sane multa perlegi, immo "The Call of Cthulhu" tantum; fuit autem lectu mirabile.

Suntne et opera Clark Ashton Smith, Lovecrafti amici, tibi nota? Poemata sua fere omnia, in quibus et opera propria et versiones Caroli Baudelaire nonnullae inveniuntur, hic invenire licet. Eadem paginarum collectione et historiae eius, quas Lovecraftiano more scripsit, collocantur.

Post a comment in response:

This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting