beluosus: (Default)
beluosus ([personal profile] beluosus) wrote2006-05-10 09:35 pm

De omnium essentia

Cur sit mundus nec nihil? quaestio haec me minat terretque. Si mundus simpliciter est, si exstetit nulla ratione, non valet quaestio. Attamen cogitationes mihi semper mordunt. Eis animadversis, spina horrescit. Origo et causa ne sint, vereor, ineffabilia. Mundus autem est; homines igitur volunt mundum exquirere.

Scientiam cupiunt homines, intellectumque explicationesque sitiunt. Et vates rustici et philosophi urbani eandem rationem sequuntur! Intellectio per puerilitatem progreditur – ut undae informes nec gradus certi.

Quidditasne explicanda sit? Possitne vere quidditas explici?

Si, ut legi, materia et energia essent eadem, si particullae atomorum essent aut restriculae aut puncta energiae, naturam energiae etiam ignoraremus.

Theorema Superrestricularum basis materiae describere conatur. Sed quid est essentia restriculae? Quid est energiae-materiae natura? Theorema formam et motum restriculae describit, sed non naturam essentiamve istius (verbis Lucretii) solidae primordiae simplicitatis.

Estne (in doctrina physicorum ulla) energia sine causa materiali? Sed materia est energia magna cum verberatione. Sic non est materia sine causa energiae. E corporibus progreditur vis omnis, e vi faciuntur corpora omnia. Mihi videntur paradoxa.

Post a comment in response:

This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting