beluosus: (Default)
beluosus ([personal profile] beluosus) wrote2006-08-25 05:57 pm

Iter Parisiense — dies prima : l'Arivée

Statim post adventum in loco ferroviae Gare du Nord per Métro ad place Pigalle vecti sumus. Haud procul a loco ferroviae Pigalle stat deversorium, sed non iam cubiculum paratum erat (quelle suprise!). Sarcina relicta ad Ripam Sinistram fugimus ut bibliopolas bouquinistes nomine viseremus.


trans ripam Notre Dame vidimus


Fons Sancti Michaeli haud procul Ripa Sinistra


Infeliciter turistarum causa libros plerumque pretiosae venditant, sed pauci sunt parvo pretio. Mel fabulam 'policier' emit quae in Seribus antiquis agitur. Atque librum permagnum carminum Rilkei emit, et ego libellum Eichendorfi. Morgens hoffentlich, Melli inquam, finden wir mehre französischen Bücher!



Vespere collem Monmartrensem ad ecclesiam Sacré Coeur ascendimus.



Gargouille de Sacré Coeur



St. Pierre Place du Tertre


Nolui nimis Germanice legere, ne verba germanica in medias sententias francogallicas salirent. Resistere autem poesen nequeo : simul in cubile carmine legimus.


Crépuscule du soir


Atque vinum mirifice bonum emimus quod €2,85 stetit. In Gallia enim sumus.



in deversorio


Caffea est vino pretiosior


Post a comment in response:

This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting