beluosus: (Default)
beluosus ([personal profile] beluosus) wrote2006-08-25 06:12 pm

Iter parisiense — dies tertia : l'Empire des Morts



solita itineris


breakfast of champions


pocula matutina


Mane caffeam petivimus. Antea autem diabolum invenimus; in libraria librorum novorum in theca sub Alberto Camus me insidiabatur. Haud procul Mel librum Dai Sijie, auctoris serici francogallice scribentis, nancta est.

Caffea epotata ad catacumbas ivimus.



'ridete omnes!'


Cave, viator, Sedes Mortuorum!








fugit umbra




Apud murum ossium




E catacumbis ad sepulchretum Montparnasse, ut scriptores magnos inviseramus. Ab ignotis igitur innumeris ad praeclaros paucos!



coram sepulcreto Baudelairei












Posteaquam e sepulchreto Montparnasse discesseramus, in caffeo prope flumen longe sedimus. Apud ripam iterum ambulabamus, et trans pontum ad museum Louvre et per hortos publicos Tuileries.



sola in foro (videtur)


proelium in hortis


obeliscus solis occasu


Cum dies evanuisset, ad deversorium defessi revenimus. Horas colloquentes de litteris et theatro bibebamus donec fatigatio et vinum nos subito vicerunt. Multa quasi graviter inter nos patefecimus, tamen vereor ne pauca indicta manerent. Fortasse culpa est vini istius :



lagoena solitudinis


Post a comment in response:

This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting