beluosus: (Default)
beluosus ([personal profile] beluosus) wrote 2006-12-18 08:38 pm (UTC)

Quam triste, amica, scripsisti, sed tuis in verbis pulchritudo maesta enitet. Caelum saeviter nivem, populi solamen, retinet. Nec Londinii ningit nec ninget. Aer sordidus et crassus spem nivis multos abhinc annos eripuit. Ad rus nivale effugere volueram ut dies festas procul ab urbe in agris albis agerem. Pecuniae autem inopia nos in urbe manere imperat.

Operam tamen dabimus ut maestitiam superemus. Ad meridiem Fluminis in amicae atrio iv convenemus, non exspectantes sed sperentes quintum adventurum. Tranquille mundum celabimus, et amicitiam propinabimus. Fortasse mane die Christi natalis per vias desertas ambulabimus; consilium fecimus ad Observatorium Greenwichi scandendum. Amici sic nosmet vertamus. Spero te quoque Saturnalibus cum amicisve familiave quietem animae inventuram. Valeas!

---

Kazui Ishiguri opera ignoro. Credo tamen libros eius in theca librariae nuper me vidisse.


Post a comment in response:

This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting