beluosus: (Default)
beluosus ([personal profile] beluosus) wrote2007-02-01 08:51 am

De acroasi in libraria

cum imagines e Museo Brittanico


Daemon


Hebdomade studiorum bis acroasi in libraria treadwells adfuimus. Primam de secretis in papyro, secundam in argilla auscultavimus; Dr. Irving Finkel, sive Uncle Irving, magister eruditissimus eloquentissimusque sermonem de daemonibus mesopotamicis habuit, tertiam e serie sua. Utinam primam secundamque audivissemus ; sed eheu fieri non poterat.


Humbaba, inimicus Gilgameshi


Non solum ad docendum sed etiam ad discendum loquitur ; spectatores ad magiam recentem ac antiquam conferremus quaesivit, ut notiones humanas sententiasque omni historia melius intellegeremus. Opiniones et narrationes multi protulerunt, sed ego non loquacem me sentivi, etsi de Magna Matre verba pauca addidi. Audire quidem malui. Is dixit magiam mesopotamicam plerumque salubrem et apotropion ; daemones igitur exorcizandos esse nec invocandos. Salubrem magiam sexualem quoque tractavit : carmina ad amori fovendum, divinationem moecharum, remedia difficultatem venerialium. Carmen, vicies iterandum, contra impotentiam spectatoribus maxime placuit : 'Cum ad urbis portas advenerim, omnes virgines gaudent !'


Pazuzu, inimicus Lindae Blair


Videlicet multa de daemonibus mesopotamicis et poesi sumero-babylonica impudicissima etiam scio. Speraveram commentarios permultos in pugillaribus perscribere, tamen totum sermonem clausi manebant. Post acroasem eum rogavi essetne dissimilitudo inter daemones et deos. Responsit nomen dei signo determintavo praecedi, nomen daemonis signo carere. Inde rogavi qui libri essent meliores ad linguis Sumericis et Akkadicis studendum. Inscriptionem suam electronicam mihi dedit !


Regina Noctis

Post a comment in response:

This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting