(no subject)
Nuper musicam medio e decennio priori in tabernis et caffeis audio. Haud insolitum, sed de vita hoc saeclo cogitare cogit. Non me decipio : aetas ista non fuit levior nec laetior. Sed spe iuventutis iam fruebar, fallaciter mihi credebam. Viae multae videbantur ante me patescere. Sed paucas ex eis eligi ; quoniam eligere odi, et facultates quasdam negare detestor. Tamen nihil eligere est omnia negare. Me stultum ! Cum haec ita sint, nunc istam nostalgiam evitare malim.