De luce mendaci
E fenestra ferroviae levis lumina urbia spectabam. Quippe nocte et astra rure et lampades in urbe intueri me iuvat. Quam tranquille, quam pulchre haec aedificia nitent. Amoenitas urbis nocturna animum demissum delenit. Faces viarum longarum, domus luces in colle saltuoso, turres fulgurentes in centro tenebras non repugnant, sed etiam ornant. nobilis et pura maiestati est urbs inluminata. O ! sed amoena est solo spectatori qui tuto procul absit. Quis sub luce stet veritatem horribilem videat. Viae sunt sordidae, quisquiliae pavimentum maculant. Domus paupertatem, miseriam, dolorem, inelegantiam, scelera ineffabilia celant. Pessima autem sunt turres : sub cute vitrea latent officinae mercatoriae, aridae et inhospitae, taetra cum munditia tyrannorum. Micant sicut gemmae ! item servos exhauriunt. Talibus lucernis lampades coeli obscuramus.