beluosus: (Default)
beluosus ([personal profile] beluosus) wrote2007-09-16 04:22 pm

(no subject)

Die Saturni per Museum Britannicum errabam. infeliciter solus, quod Mel non solum aegrotabat, sed etiam laborare debebat. illi igitur donum, librum de bellatoribus terrae cottae e sepulchro Qin Shi Huang di in taberna musei emi.

—Agnoscine, inquit tabernaria, librum Serice scriptum esse ? —Agnosco, inquam. Est donum uxori. —Debes donum involvere, inquit ridens, nempe feminae talia amant.

Mihi igitur papyrum et taeniam dedit iubens me mensa sua uti.