beluosus: (Default)
beluosus ([personal profile] beluosus) wrote2007-10-20 10:45 am

a.d. V Id. Oct.

Est eventum (sic papyrus in ianua dicit) in Bibliotheca Britannica. sunt ubique in eius foro vigiles, loricas sub sagulis candescentibus gerentes. non minus manifesti sunt custodes privati : togati et ingentes. Tabella autem nulla eventum nucupat nec nuntiat. Qui nescit ingratus est.