(no subject)
Debeo, ut mihi plane videtur, celeriter vitam mutare. Quoniam scriptio, et cum ea cogitatio de rebus philosophicis (aut de quibus ad licentiam attinentibus) nec satis nec gratis animum occupat. Tamen volo, sive desidero, semper mecum in sinu pugillares ferre ; immo ferre soleo, et cum quoquomodo eas domi reliquissem egestatem totam noctem sentio. Sed et in eas scribere saepe timeo -- melius paginae albae maneant quam nugis incultis onerentur.
Nam desiderium scribendi me obsidet. De stylis novis et caris somnio, de pergamine, de atramento nigro in olla argenta. Discam, mihi enim inquam, litteras pulchre formare. Heu quamobrem peto instrumenta quibus nequeo frui ?
In Urbe Smaragdi non eram beatus – nec enim torpebam ! Si non possim hac in urbe loca mihi gratia societatesque mihi iucundas invenire, merhercle faciam ! Aude vivere. Egestatis me taedet. Atque… ne bonorum propriorum obliviscar. Consuetudo non odium, sed immo nonumquam caecitatem fert.
Denique cum Melle collocutus sum. Uti semper magis silentio regebat quam sermo ; difficile pectus patefacere. Aliis vix credo, etsi scio eos vere me adiuvare velle. Periculum autem solum in mente situm esse nego. Sed eheu premit.