Ut in commentarium referam
31 May 2007 10:48 pmTam morbi causa quam maestitiae dies Saturni Solisque domi mansi, amicos paene evitabam. Et conventiculo philosophico afui ; heu eius me taedet. Non est -- nec exstat -- res secundum desideria mea. Adiit Mel sola ; dixit colloquium acre animosumque fuisse. Cum haec ita sint, eventa posteriora enarrare malim.
Post conventum, ut solet, erat potatio. Illa non revenit. Multa nocte breviter cum illa telephonice locutus sum. Dixit (quod rogavi) se paulo postea domum reventuram. Illa non revenit. Telephonum silebat. Eo uti non potebam vel debebam. De metubus tacebo : non atramentum decet. In atrio ista cum machina tacita exspectabam defatigatus tamen dormire nequiens. Cogitationes molestae per animum volitabant -- hem, nil novi. Sonitus tintinabuli resilui. Vox in telepono masculina me obstupefacit.
Erat ϰ-. Flagranti aut residenti convivio abiit ut mecum colloqueretur. Multa dicebat ; ebrietatis tamen causa non omnia intellexi. Atque primum et pavore et fatigatione tremebam. Metum leniebat sed et dixit Mellem potestate Bacchi discedere non posse, adfirmavitque se illam curaturum. (Revenit mane ; crapula dies ii durabat). Dixit illam secum de me locutam esse. Incerte ac promiscue de officiis et opinibus aliorum disceptabamus… nil refert. Sermonem autem de Urbe ipsa brevem nihilominus gravem contulit. Quia Mel, ut videtur, ei dixit me Londinium odisse. Immo, tu, inquit ϰ-, dubium de Londinio tenes -- optima autem urbs totius orbis terrarum est ; tibi Londinium meum ostendam ! Heu vereor ne satis viderem, ne odium permaneat, ne debeam alibi habitare. Duo paene post annos numquam nisi mendaciter dixi me propter urbem laetari. Illud amo, hoc delectat, sed urbem ipsam puto incommodam, difficilem, inflatam, indignam. Fuit magna -- non est.
Fortasse nusquam in mundo hodierno beatus sim. Praeterita et umbras eorum frustra peto. Ibi igitur maneam. Atque amici me moneant sinam. Si in fine iam urbem odi, deinde fugiam. Hodie non debeo constituere. Nempe minora primum officia me vocant.