Non soleo libros novos emere. Malo codices veteres, annosos praecipue, quod tegminis, typographica, odoratu pulchriores. Porro mira et thesauros inter paginas saepe inveniuntur.
Novis thecis emptis libri multi per diaetae perambulabant ut his inventis iterum obviam irem. Constitui ea photographari et explicare, ut hic in serie divulgarem.
Nam dedicationes et nomina sub tegmine scripta et apochas tesserasque laophororum sescentes, nisi praeclara vel ridicula, praetermittam ut delectissima insolitissimaque ostenderem. Quoniam non omnia sunt miranda, e.g. pagina e Kalenadria ad linguam germanicam dicendam erepta quae locum in libro de carminibus aetatis
Baroque lyricis quondam indicavit.

vere, mea culpa (pulsa ut imaginem amplifices)Olim receptum codicum Corporis Hermetici descripsi, e quibus in libro secundo papyros II repperi, per quos historiam navigationis codicum effinxi.

Lutetiae anno natali meo editae sunt. E Gallia in Britanniam primum navigaverunt. Apocha biblipolae Blackwells Oxoniae ostendit codices anno mcmlxxv mense Ianuarii veniise ; emptor erat Prof. William Arrowsmith -- vere ille, quod ad domum Lincolni VT missae sunt. Postea, mox fortasse, ex America in Germaniam peregrinaverunt.

(pulsa ut imaginem amplifices)Tesseram Universitäts Bibliothek München sic animadvertemus. Anno mxmlxxvi die xviii mensis Novembri Dr. Gerhard May theologus librum
Seelsorge an Mischehen in der Diözese Mainz unter Bischof Ludwig Colmar rogavit. Quomodo -- immo qua via -- codices trans mare navigasse ignoro : indiciis quoniam carent. Nec enim possum pro certo dicere Dr. May eos umquam legisse vel etiam posedisse. Alius videlicet tesseram in bibliotheca invenire fere potuerit, et ea usus sit ut locum ostenderet. Egomet res insolitas in libris bibliothecae inventas saepe aufero ut amicis ostendam, et saepe sicut indiciis eis utor. Porro tales thesauros in libris alienis inventos conservo ac (scilicet) miror. Nequeo igitur adfirmare Dr. May libros habuisse. Sed scio Mellem eos in bibliopola germanica per interrete emisse.

recto.....verso