Hoc tractatu olim utebar dum VIII abhinc annos carmen Sophiae componebam. Quod tum non eram discipulus, debebam apud bibliothecam Vniversitatis Vasingtonensis librum adire. Exemplar mihimet semper desiderabam. Nuper in arca intuens pugillaribus ex hac aetate obviam ii ; statim codicis memini, et exemplar in rete petii ; bibliopola batavus mihi librum vendidit.

Denique advenit. Cum codicem aperuisset, in prima pagina glutine adfixam Libitinae indicem auctoris ex actis diiurnis inveni.



Inter paginas chartulam inveni, quae gratias ad omnes qu,i funus veniret, amicas fert.



Vere linguam batavam nescio, sed propter vicinitatem germanicae et anglicae sat enodare potui.
This account has disabled anonymous posting.
If you don't have an account you can create one now.
HTML doesn't work in the subject.
More info about formatting

Profile

beluosus: (Default)
beluosus

July 2025

M T W T F S S
 12 34 56
78910111213
14151617181920
21222324252627
28293031   

Style Credit