2008-06-03

beluosus: (Default)
2008-06-03 06:57 pm

(no subject)

Die Iovis Clerks spectabamus, quae pellicula me tantopere locorum quorundam e Sartrei L'être et le néant libro commonefacit : le garçon dans le café n'est pas c'est qu'il est &c.

Die Veneris Ben et Liz (singuli) inviserunt : thea iuniperum colloquia agebantur.

Die Saturni Liana nos iterum invisit ut studeremus. Singula studia nostra prosecuti sumus sicuti discipuli in dormitorio essemus, cum musica in ordinatro canente et ollis caffeae permultis. Vespere nobis iterum coxit, et spectantes Doctor Who cenavimus. Melius erat anni programma ; scriptorem Stephen Moffat valde aestimamus et imperium eius anno mmdcclxi a.u.c. impatienter expectamus.



Deinde ad noctem paravimus. Ruth restricula corseti1 Mellis astringendo digitum momordit, sed feliciter hac nocte nemo gravius laesus est. Sed nos reliqui opus depravate spectaveramus ; magna getarum omnium vouptas est tale spectaculum. Error autem gothicarum solitus est corsetum induere antea quam caligas. Itaque Lianae profui dum enim aliae spectaverunt. Atque colloquium, quam ob rem nescio, ad philosophiam antiquam versum esset ut caligas nectens de doctrina epicurea Romae sermonem haberem, videlicet necesse.

Vagabonds in taberna Barrowboy and Banker adiimus. Bona nocte pulchro in aedificio fruabamur, etsi pocula erant pretiosa. Permulti aderant amici, nulla dramata. Sodales nos iii in angulo subturpicule facientes inter colloquia accipiebant ; talium vere eos non pudet, immo laetitia nostra porro laetabantur. Fran mecum de carissima amica sermocinata'st, sed plerumque colloquia levia gerebantur.

Vagabonds picturae iii )


Amicae omnes eleganter ac venuste ostendebantur, sed Mel praecipue ornamentis naturalibus et turbam et gentem gothicam fascinabat. Dum domum autoraedis longis publicis faciebamus, prope nos discessuros stabat grex virorum sericorum. « Mandarine, inquit Mel, de mammis meis colloquuntur. » Scilicet de industria magna voce dixit ut audirent, qua intellectione eos deprehenderet. Ridens, « 不好, inquit Mel, 意思3 » et stupefactos relinquentes discessimus.


-------

1: In libro Dictionnaire français-latin : refait sur un plan entièrement neuf, enrichi d'un nombre considérable ...(Paris 1852) François-Joseph-Michel Noël verbum corset definit loricam muliebris lateribus constingendis aptam. In thesauro verborum parvo Decahors (Dictionnaire français-latin Paris 1947) strophium dat. Smith nihil dicit. Definitonem Noëli ingentiorem esse puto, Decahortis indiligentem ; quoniam strophio utor ut soutien-gorge (bra, BH, &c.) vertam, quod vestimentum nonnumquam in taberna nocturna decore gerebatur. Itaque corsetum latinizo2.

2: Smith dicit verbum latinizare esse barbarum. Sim igitur barbarus.

3: et pro pudor et me pudet