de familiaritate
2 June 2008 07:58 pmTanta sententiarum confusio in mente natat ut nequeam quin in vas papyri mixturam effundam. Postea ordinabo annon, haud refert.
Bona erat Jasonis commoratio, etsi discessio matura me cordi laesit. Annos xiii quam saepe nosmet invisebamus, non solum dum in eadem domu incolabamus. Nos saepe adiuvabamus, nonnumquam nocebamus, semper veniam dabamus. Quia alius alium intellegebat.
In taberna nocturna, ut supra dixi, gravia ebriose tractavimus. Admonui ne vinculis longaevis oneraretur, quod non custos fratris, immo vero sororis, sit. Aliquando non possumus errantes servare ; tristis est conspectus eorum exitii, praesertim cum nequimus quin cladem spectare.
Dixit tres amicos, e quibus unum me, conscientiam suam efficere. Separatio mea nihil minuit. Attamen mutabamur. Tempus iuventutem pristinam rapuit, sed per dolores asperrimos sapientiam reportavimus. Laetari nunc videtur. Eum cum amicullam hos dies iii spectabam aliter quam cum amicullis prioribus se gerat, libera cum teneritate, amabili cum adsiduitate. Per annos vix eum alias basiare conspexi ; semper nunc osculatur. Prima nocte in atrio dum temeta insolita (propter iuniperi egestatem) exhauriebamus, iacentes in lectulo sese amplectabantur, sicut nos in pulvino. Gaudeo fortunam ei favere !
Dies tres ad novitates agnoscendum non satisfaciunt. Atque absentia statim Nimis effugit tempus : modo diem, modo horam insuper volui. Quam brevis fuit commoratio.